Sacerd.

Sacerd. 2, 3, 5 - 2, 3, 10

Trisyllaba structura nostro tempore caute ponenda est, ne aut versum heroicum faciat ex trochaeo composita et bacchio a 5brevi, ut capta fuissent, aut, ut quibusdam placet, barbarismum, si ex spondeo vel iambo vel quovis pede, cuius sit novissima syllaba natura longa, componatur et aliquo verbo trisyllabo, qui positus bene sonet. Nam si plausibilis non fuerit barbarismum nostri temporis vitans, nec | structuram faciet nobis placentem, 10quale est exemplum, et illud, inter multa similia, Tullianum, sententia sua liberat et cuius ego causa laboro. Quattuor syllabarum structura sic vitabit nostri temporis barbarismum, sicut disyllaba, quamvis multi non sapienter et in tali compositione barbarismos esse dixerunt, si paenultimum 15verbum habeat novissimam syllabam natura longam, ut ad meas capsas admisero et industriaeque meae contenderem. Ergo si nos ad eiusmodi structuram aliqua necessitas detulerit, poterimus reprehendentes imperitissimos comprobare, si nosmet nostrum officium fecerimus, corripientes syllabas breves, longas producentes, ut est causa laboro, sa producentes, et 2, 5capsas admisero, sas producentes. In istis enim tantummodo syllabis, si correptae fuerint, erit barbarismus, non in tota compositione structurae, id est capsas admisero, quoniam barbarismus una parte orationis fit, pluribus numquam. Nam si hoc ita esset, non in tantum doctrina latuisset, ut eam Tullius ignoraret, vel 10tantum potuisset, ut ea post illum et multos ante alios nostris temporibus nosceretur; quorum velim obscuram peritiam devitare illorum nobilissima neglegentia decoratus. Nunc igitur quoniam docuimus haec, quae a nobis stultissime reprehendentur indifferenter a prioribus posita{s}, structuras nobis delectabiles componamus. Amphibrachys et molossus probare deberes, amphibrachys et bacchius a longa dolore 2, 5derisus, anapaestus et paeon tertius fieri potuisset, anapaestus et ionicus minor modicos coluerunt, antispastus et molossus coheredem detraxit, amphimacrus et hippius secundus optime navigavi, bacchius a longa geminatus detrudit heredem, bacchius et molossus cantare fecerunt, bacchius a brevi et hippius secundus 10dolores detulerunt, choriambus et hippius primus condidimus sepultura, chorius, id est trochaeus, et bacchius a longa esse delectum, chorius et paeon tertius facient illam structuram Tullio peculiarem, esse videatur, dactylus et ditrochaeus hos{pi}tibus temperare, dactylus et ionicus minor omnia placuerunt, 15ditrochaeus et bacchius a longa vindicatur electus, dactylus et paeon tertius curiam renovare, dactylus et dispondeus lumina deponebant, epitritus quartus et bacchius a longa deducente subducit, epitritus quartus et molossus impellente devinxit, epitritus tertius et dispondius contemneres persuadentes, 20epitritus tertius et ditrochaeus piratico liberasset, hippius tertius, id est epitritus, et hippius primus provincia | recedentis, hippius tertius et hippius secundus dilexerant Caepiones, praedonios vindicasti, ionicus maior et ionicus minor contagia doluerunt, ionicus maior et ditrochaeus depellere castitatem, paeon 25primus et hippius quartus decipere contendeba{n}t, paeon secundus et dispondeus pericula devitavi, trochaeus et bacchius a longa sume deceptum, tribrachys et ditrochaeus Cererem decanamus. Has quidem a nobis repertas structuras composuimus. Nunc aliquas Tulli componamus, quae possint auditores nostri temporis delectare. Amphimacrus et antispastus maxime laborare, bacchius a longa et paeon tertius pudentem exitum quaesisse 2, 5videatur, trochaeus et bacchius a longa securi esse percussum, iste vexarat, stare non posse, proceleumaticus et ditrochaeus {scire voluerunt} populus Romanus voluerit vindicare, bacchius a longa et molossus causamque cognovit, trochaeus et molossus ipsa delegit, amphibrachys et molossus probare 10deberent, antispastus et bacchius a longa voluntate concedam, choriambus et ditrochaeus ingenio sustinere, dactylus et antis pastus corpore perhorresco, paeon primus et ditrochaeus Iudicium sustinebit, bacchius a longa et molossus subscriptor addatur, diiambus et hippius secundus iniuria commoveri, 15tribrachys et hippius quartus cuius quaestor fuerit accusare, dactylus et hippius quartus procellam temporis devitare, iambus et ditrochaeus diu machinatur, choriambus et paeon tertius composui rationem. Sed ut brevissime de structuris delectantibus doceamus, observandum est nobis ne aut versum heroici metri faciamus aut 2, 5in natura longam syllabam paenultimo verbo terminato trisyllabo finiamus. Ceteris paene omnibus auditores possumus delectare.