Ps. Prob. nom.

Ps. Prob. nom. 72, 7-26 - 74, 18-19

727-267Formae casuales sunt nobis sex, senaria quinaria quadripertita 8tripertita bipertita simplex vel unita. Senaria forma est, quae omnes 9sex casus in declinationibus habet dissentientes, ut est unus et solus; 10dicimus enim hic unus huius unius huic uni hunc unum o une ab 11hoc uno. Quinaria forma est, quando duo casus similes sunt, id est 12dativus et ablativus, ut hic doctus docti docto doctum docte ab hoc 13docto. Quadripertita forma est, quando quattuor casus similes sunt, 14nominativus et vocativus, genetivus et dativus, ut res, spes: dicimus 15enim haec res, spes nominativo, o res, spes vocativo, genetivo huius rei, 16spei et dativo huic rei, spei, item hanc rem, spem, ab hac re, spe. Tripertita 17forma est, quae in neutris nominibus invenitur, in quibus similes 18sunt nominativus accusativus vocativus, ut est scamnum, scrinium, 19dativus et ablativus scamno et ab hoc scamno. Bipertita forma est, 20quae in nominibus neutris u finitis est, cum nominativus et accusativus 21et vocativus sociantur ut genu, cornu, genetivum et dativum et 22ablativum a se segregant: dicimus enim huius genu huic genu et ab 23hoc genu. Simplex vel unita forma est, quae in monoptotis nominibus 24invenitur ut nequam, nugas. Dicimus enim hoc nequam huius 25nequam huic nequam hoc nequam o nequam ab hoc nequam. Similiter 26et nugas. aptota 731-51Nomina quae primis partibus declinantur et secundis non, ut 2tribunus plebis, praefectus urbis: hic tribunus plebis huius tribuni 3plebis et reliqua. Item secundis partibus declinantur, primis non, ut 4hic Minotaurus huius Minotauri et cetera. Item utraque parte declinantur, 5ut hic Liber pater huius Liberi patris et cetera. 6-76Ianius dicitur non Ianus, et declinatur hic Ianius huius Ianii 7et similia. 8-98Ficus Varro masculino genere dixit ita: de ficu se suspendit, 9cuius ablativus masculini generis est. 10-1810Nomina monosyllaba masculina animam habentia, quae x littera 11terminantur, rex, grex, frux. Sed si x littera c et s constat, quare 12genetivo huius regis et non recis aut per se ipsam x ut rexis facit? 13Haec causa est, quoniam apud antiquos c littera pro g ponebatur, 14sicuti nunc g pro c posita est, et genetivo huius regis per c notabatur, 15sicuti praenomen nunc Gaius C littera servata veterum consuetudine 16scribitur. Sed postea in discretionem g litterae apex, qui 17sonum figuramque notaret, inventus est, quo addito melius in sonum 18vocis horum nominum regula sonare conspicitur. 19-74219Quaecumque nomina masculina plurali numero apud Graecos in 20ρων syllabam exeunt, haec translata in Latinum ων in um mutant. 21Non magis se quam litterarum numerum custodire videntur, ut est 22κτόρων, Νεστόρων, facit Hectorum, Nestorum. Sic ergo et τορευμάτων, 23ποιημάτων, μβλημάτων nos recte toreumatum, poematum, emblematum 24dicimus. Similiter in genetivo quoque singulari Graecum o in 73, 1Latinam i litteram mutamus, ut μβλήματος huius emblematis, 73, 2κηρματος ceromatis, ποιήματος poiematis, πήγματος pegmatis. 743-973, 3Apex generis est masculini, quoniam plurali numero hos non 73, 4has apices dicimus. Sed cum singularem numerum sonat, alicuius rei 73, 5acumen significat, ut 6fundere lumen apex; 7cum vero pluralem, litterarum indicat nomen, cuius locutio in consuetudine 8est, quando dicimus divinos apices et significamus 9litteras. 10-1410Cum omnia nomina genetivo singulari syllaba crescant aut 11aequata nominativo conveniant, tamen Iuppiter et calamus in genetivo 12decrescunt. Facit enim huius Iovis et huius cannae propter 13cacenphaton. Sed haec et alia anomala appellantur, id est quae per 14casus deficiunt. 15-1715Nomina aptota masculina, id est quae per omnes casus tam singulares 16quam plurales similes aptantur, ut nequam, nugas, tabo, frugi, 17nihili. 18-1918Nomina arborum generis masculini, ut oleaster et malus, sed 19non arbor navis, et cyparissus.