Ps. Prob. cath.

Ps. Prob. cath. 1, 70 - 1, 79

1701, 17Vas terminata tertiae sunt declinationis, sis vel dis faciunt 1, 18genetivo, vas vasis: Terentius nec vas nec vestimentum; vas 1, 19vadis: Cicero tanquam vade, et si qua talia. Ves omnia corripiuntur 1, 20et sunt tertiae declinationis tis facientia genetivo, ut 1dives divitis, et si qua talia. Vis tertiae sunt declinationis is genetivo 2facientia, haec navis huius navis; nominativo plurali ves 3producto faciunt, hae naves, excepto uno, quod facit res nominativo 4plurali, haec vis huius vis hae vires Lucretius tamen numero 5plurali hae vis et has vis, ut sit nomen vires numero semper 6plurali et hae vis has vis o vis, casus habens in numero plurali tres. 7Excipitur unum, quod ris facit genetivo, hic pulvis huius pulveris, 8numero semper singulari. 719Bas terminata Graeca sunt, unde si apud illos genetivo 10τος fecerint, apud nos tis tertiae declinationis, hic Abas huius 11Abantis: nam apud illos βαντος; si apud illos βου, apud nos bae, 12primae scilicet declinationis, Iarbas Iarbae: άρβου enim facit. Bes 13terminata producta sunt semper et tertiae declinationis: nam bis 14faciunt genetivo, haec labes nubes, huius labis nubis. Unum correptum 15repperi et ipsum tertiae declinationis sed ris faciens 16genetivo, hic et haec et hoc pubes huius puberis sic Aquila 17rettulit Tullium dixisse; quam declinationem secutus Sallustius in 18Iugurtha, puberes interfecit.| Bis tertiae sunt declinationis: nam 19bis faciunt genetivo, hic Anubis vel Ucurbis, huius Anubis vel 20Ucurbis, nomen civitatis lectum in Sallustio, hic scrobis huius 21scrobis genere masculino, sic Plautus sexagenos scrobes; haec 22Saetabis huius Saetabis, hic et haec inpubis huius inpubis, Vergilius 23comitemque inpubis Iulii; potest et inpubis inpuberis, sicut 24Tullius filiumque eius inpuberem. Bos terminata producuntur 25et tertiae sunt declinationis: vis etenim faciunt genetivo, hic et 26haec bos huius bovis, Horatius intactas boves; his et ab his 27bubus, non bovibus. Quidam hic labos et haec arbos declinant, 28sed melius or terminabuntur, labor, arbor. Stobos lectum in 29Sallustio, numero semper plurali, hi Stobi, nomen civitatis. Erebos 30Graecum est, quod poterit Latine Erebus dici. Bus omnia secundae 31sunt declinationis, bi faciunt genetivo, nimbus cibus albus, 32nimbi cibi albi et si qua talia. 7214Cas unum repperi terminatum tertiae declinationis, dis 15faciens genetivo, Arcas Arcadis. Ces omnia producuntur, sed 16Latina dis faciunt genetivo, haec merces huius mercedis, Graeca 17cis, Drances Drancis, vel tis, Drancetis, Saces Sacis vel Sacetis. 1Omnia tamen declinationis tertiae. Cis tertiae sunt declinationis: 2nam cis faciunt genetivo, hic et haec dulcis huius dulcis. Quidam 3putant haec calcis debere dici, non haec calx, sed errant. Nam cis 4terminata, si non fuerint generis communis, Graeca sunt, ut hic 5Acis, nomen fluvii in Sicilia. Cos nullum nomen Latinum repperi 6terminatum; inventor sit etiam doctor rationis declinandae. 7Unum repperi Graecum secundae declinationis ci faciens genetivo, 8Damascos Damasci, sicut Lucanus ventosa Damascos, 9nomen civitatis. Cus: hac syllaba terminata masculina quidem 10omnia secundae sunt declinationis: nam ci faciunt genetivo, 11Marcus saccus porcus truncus, Marci porci sacci trunci. Excipiuntur 12tria quartae declinationis, arcus, lacus, acus deminutio 13genus servat, hic aculeus, non haec aculea. Feminina vero cus 14terminata quartae sunt declinationis, cus faciunt genetivo, haec 15quercus huius quercus, haec ficus huius fici, pomum: sic Martialis 16| dicamus ficos quas constat in arbore natas, et huius ficus, 1dicemus ficus. Neutra nomina cus terminata tertiae sunt 2declinationis, ris facientia genetivo, pecus ulcus, pecoris ulceris. 3Secus duas res significat: adverbium separandi, haud secus ac 4iussa; et sexus, Sallustius virile ac muliebre secus. Omnia autem 5nomina neutra us terminata tertiae sunt declinationis, ris faciunt 6genetivo, exceptis quattuor, vulgus pelagus pus virus. Sed vulgus et 7pelagus secundae sunt declinationis, gi faciunt genetivo, pelagi, 8vulgi, numero semper singulari; vulgus et masculino genere 9declinatur. {Vergilius ignobile vulgus}. Pus et virus tres casus 10tantum recipiunt, in numero tantum modo singulari declinantur, 11hoc pus vel virus, o pus vel virus. 7312Das primae sunt declinationis, dae faciunt genetivo, 13Lycidas Midas, Lycidae Midae et si qua talia. Des omnia sunt 14producta et paene Graeca omnia, unde arbitrio nostro declinabuntur 15et tertiae declinationis ratione, dis facientia genetivo et 16primae dae terminata casu genetivo: Pelides Tydides, Pelidis vel 17Pelidae, Tydidis vel Tydidae. Unum nomen Latinum repperi des 18syllaba finitum declinationis quintae, ei separatis faciens genetivo, 1fides fidei, e in genetivo correpta, rationem supra docui. Legi hic 2Oedipodes huius Oedipodae: nam si hic Oedipos declinaverimus, 3genetivo faciet dis, sicut Melampos Melampodis, Lysipos Lysipodis: 4nam si ante pus syllabam nominativus p litteram habuerit, pi 5faciet genetivo declinationis secundae, Lysippus Lysippi, Chrysippus 6Chrysippi, Philippus Philippi. Dis terminata tertiae sunt 7declinationis, dis faciunt genetivo, hic et haec rudis huius rudis, 8haec fidis huius fidis: fidibusque canoris; haec glandis, sic Vergilius. 9Dos producta tertiae sunt declinationis, tis faciunt genetivo, 10dos dotis, sacerdos sacerdotis. Dos correpta Graeca sunt secundae 11{sunt} declinationis, di faciunt genetivo, Tenedos Tenedi; potest 12tamen Tenedus dici. Dus omnia masculina secundae sunt declinationis, 13di faciunt genetivo, nidus nidi, tardus tardi; haec nardus 14haec Aradus, nardi Aradi. Sed melius nardos et Arados dicuntur, 15sicut Tenedos: nam Graeca sunt. Excipitur unum quartae declinationis 16dus faciens genetivo, hic gradus huius gradus. Nam neutra 17nomina dus terminata ris faciunt genetivo, pondus ponderis, 1sidus sideris, ratione neutrorum us terminatorum, quam supra 2docui. Nam feminina dus terminata non repperi Latina. 743Fas tertiae est declinationis Graecum tis faciens genetivo, 4n ante eam | habens, elefas elefantis; dicitur et elefantus huius 5elefanti secundae declinationis. Latina duo repperi indeclinabilia, 6hoc fas hoc nefas. Nam fandi atque nefandi a nominativo venit 7hoc fandum et hoc nefandum. Fes, fis, fos: his syllabis non repperi 8nomina terminata; doceat qui reppererit. Fes inveniuntur, sed 9vulgaria. Fus secundae sunt declinationis, fi faciunt genetivo, 10rufus rufi et si qua talia. 7511Gas unum Latinum monoptotum repperi generis omnis, 12nugas; Graeca tertiae sunt declinationis tis facientia genetivo, n 13ante eam habentia, Gigas Gigantis. Ges correpta tertiae sunt 14declinationis, tis faciunt genetivo, seges segetis; producta vero 15gis, strages stragis; Graeca vero gis vel tis vel gae, Gyges Gygis 16vel Gygetis vel Gygae, Ganges Gangis vel Gangetis vel Gangae. 17Gis: non inveni hac syllaba nomen terminatum. Gos et 18corripitur et Graecum est, hoc Argos huius Argi, declinationis 19secundae. Hoc tamen nomen numero quidem singulari genere 20neutro dicitur, plurali vero masculino, hi Argi, ut hoc porrum hi 1porri his contraria sunt numero singulari masculina, plurali 2neutra: hic Tartarus haec Tartara, hic Gargarus haec Gargara, hic 3Maenalus haec Maenala. Gus secundae sunt declinationis, gi 4faciunt genetivo, mergus mergi. Neutra, sicut supra docuimus, us 5terminata omnia sunt tertiae declinationis, ris genetivo facientia, 6frigus frigoris, exceptis quattuor, vulgus, pelagus, pus, virus, de 7quibus paulo ante tractavi. 768Has tertiae sunt declinationis Graeca, dis genetivo faciunt, 9orchas orchadis: Vergilius orchades et radii. Unum inveni 10barbarum monoptotum: napthas, Sallustius posuit. Hes producta 11Graeca sunt tertiae declinationis, chis vel tis genetivo facientia, 12Laches Lachis vel Lachetis, ut Chremes Chremis vel Chremetis, 13Dares: Terentius puerum conveni Chremis. His tertiae sunt 14declinationis, dis faciunt genetivo, Bacchis Bacchidis. Hos non 15inveni, nisi unum barbarum numero semper plurali, Tarrhos, 16nomen civitatis lectum in Sallustio. Hus antique, Orchus Orchi, 17secundae declinationis. 771Ias Graeca dis faciunt genetivo declinationis tertiae, 2Thyias Thyiadis. Ies, iis: his iunctis nullum nomen repperi terminatum. 3Ios productum unum inveni, sed numero plurali, Veios, 4civitatis nomen dicitur, sicut Tarrhos. Ius monosyllabon u{i} 5ante ris habebit in genetivo, ius iuris; disyllabum vel amplius 6comparativa et ipsa ris faciunt genetivo, sed ante eam o productam, 7maius maiōris, peius peioris. 788Kas, kes, kis, kos, kus: his syllabis nullum nomen repperi 9terminatum, ratione k litterae, quam supra docui, quod 10numquam nisi a solum post se habet, nulla altera littera secum 11iuncta. 7912Las, si vocalem ante se habuerint c vel aliam consonantem 13praeter l,| primae erunt declinationis, Hylas Hylae, Asilas 14Asilae, Amyclas Amyclae, nomen lectum in Lucano molli consurgit 15Amyclas, / quem dabat alta, toro. Si l habuerint, tertiae 16erunt declinationis: nam aut dis aut tis faciunt genetivo, ut Pallas 1Palladis vel Pallantis. Quidam putant tunc debere dici, Pallantis, si 2nominativus n habuerit, tunc Palladis, si non habuerit n nominativus; 3sed errant. Nam nullum de his nominibus n habet. Sed 4differentia genetivi ab accentu nominativi cognoscitur: Pallas in 5pal habens acutum Pallantis facit, Pallas in las habens acutum 6Palladis facit. Excipitur unum, quod quamvis l habeat ante las in 7nominativo, tamen genetivo, nec tis facit nec dis, sed lae ratione 8primae declinationis, non tertiae, Achillas huius Achillae, nomen 9lectum in Lucano. Les correpta Latina tis faciunt genetivo, miles 10militis, e in i mutata. Excipitur unum, quod in genetivo e producit, 11locuples locupletis. Producta Latina lis faciunt, Hercules 12Achilles, Herculis Achillis. Unum legi les terminatum generis 13neutri sine aliqua ratione declinationis, Cales, nomen oppidi. 14Graeca les terminata omnia producuntur et aut lis faciunt genetivo 15aut tis, ut Thales Thalis vel Thaletis, Eteocles Eteoclis. Ergo 16omnia tertiae sunt declinationis. Lis terminata omnia tertiae sunt 17declinationis, nam lis terminant genetivum, hic facilis huius 18facilis, hic mollis huius mollis. Excipitur unum tis faciens genetivo, 19haec lis huius litis. Graeca lis terminata aut lis facient genetivo 20aut dis, ut Damalis huius Damalis vel Damalidis, nomen 1meretricis Horatianae. Hoc tamen scire debemus, quod omnia 2nomina Latina lis terminata communia sunt generum duorum, 3ut hic et haec facilis, difficilis, mollis excipitur unum, lis hic et 4haec gracilis, hic et haec imbecillis. Sed Terentius nove ut gracilae 5sient, nominativo singulari haec gracile, {haec imbecilla}: nam si a 6nominativo lis terminato posuisset nominativum pluralem, les 7terminabat, graciles. Tale est Sallustianum imbecilla aetas non 8imbecillis. Hoc tamen scire debemus, quod lis terminata Latina 9communia sunt duum generum, neutrum facientia e correpto, 10excepto lis litis. Los producta unum nomen repperi terminatum 11et correpta unum apud Lucanum lectum, haec Mallos huius 12Malli, secundae declinationis, nomen civitatis. Nam producta 13colos coloris Sallustius, igitur colos exsanguis; sed melius color 14dicitur. Lus terminata omnia secundae sunt declinationis, li 15facient genetivo, malus mali, populus populi, Romulus Romuli, 16exceptis neutris, quae, sicut | frequentissime docui, ris faciunt 17genetivo, vellus velleris, ratione neutrorum us terminatorum, et 18uno feminino ris faciente genetivo u{i} et in nominativo et in 19genetivo producta. Omnia enim in genetivo u ante novissimam 1syllabam habentem consonantem continentia producuntur, ut 2tellus telluris, iuventus iuventutis, senectus senectutis. Anus anuis, 3sus suis ideo corripiuntur, quoniam novissima syllaba sine consonanti 4est. Haec colus secundae est declinationis li faciens genetivo, 5huius coli: nam Vergilius cui tolerare colo vitam, qui dativus 6a genetivo i terminato venit; et quartae declinationis us terminans 7genetivum, sicut Statius Thebaidos libro III nigraeque 8sororum / iuravere colus, qui nominativus pluralis a genetivo 9singulari us terminato deducitur.

Critical apparatus

genetivo] genetivum n ed. princ.tanquam N1: tamquam Nuno] om. n ed. princ.hae vires Lucretius N1hae vis et has vis N edd.: hae vires et has vis N1 n ed. princ.; hae veis et has veis Parrhasiusut sit nomen vires numero semper plurali N ed. princ. Keil: ut sit plurali Lindemannushae vis has vis o vis Parrhasius: haec vis hae vis has vis o vis Parrhasius n ed. princ.tres Parrhasius n ed. princ. edd.: et res N‘Bas’] vas ed. princ.; vos nτος N1: του Nabantis n Parrhasius: abatis ed. princ.; abantos Nβου Parrhasius n ed. princ. edd.: bos Nscilicet] om. n ed. princ.‘Iarbas Iarbae’: ‘Ἰάρβου’ enim facit] hii arbas hii arbae hii ardes enim facit p; iarbου Net revera N p: om. n ed. princ. edd.nam ‘‑bis’ faciunt genetivo] om. phaec labes nubes huius labis nubis N ed. princ.: ut haec nubes huius nubis vel haec nubs huius nubis huius p; haec labes nubes huius labis nubis vel haec nubs huius nubis Putschius; haec labes huius labis nubis Lindemannus; haec labes huius labis haec nubes huius nubis Keilsed p: et ed. princ. edd.puberes interfecit n: om. p; pueberes ait interfecit ed. princ. Soncinus Ascensius Putschius; puberes aut interfecit Parrhasiusucurbis Parrhasius ex g: curubis ed. princ.; curbis nucurbis Parrhasius ex g: curubis Parrhasius n ed. princ.masculino] sed habet phaec Saetabis huius Saetabis Parrhasius n ed. princ. edd.: om. p; haec raetabis huius raetabis Npotest revera N n ed. princ.: om. p; poterit edd.; filiusq. Nhic et haec p Parrhasius n ed. princ. edd.: ic et haec et hoc NHoratius] oratios N; horatios N1boves] om. phis N1: hic Nbobus p Keilarbos p n1 ed. princ. edd.: labos Ndeclinant N ed. princ.: declinaverunt p Putschius edd.Stobos lectum in Keil: bos lectum stobos lectum in N; tabos lectum est in p; lectum Stobos in Parrhasius n ed. princ. Soncinus Ascensius; lectum est Stobos Putschius Lindemannus‘hi Stobi’] hii tabos pdici] dici ~ 1, 72 (p. 145, 15) Arcadis om. phaec merces huius mercedis revera N p Parrhasius ex g: ut merces mercedis n ed. princ.; haec merces mercedis edd.Graeca ‘‑cis’, ‘Drances Drancis’, vel ‘‑tis’, ‘Drancetis’] om. p; n N1; om. del. Parrhasius n ed. princ.‘Saces Sacis’ vel ‘Sacetis’] sacces saccis vel saccetis pcis N1: om. p; gis N; erant N; om. ed. princ. edd.sit etiam doctor rationis declinandae N ed. princ.: doceat rationes declinandas p; doceat rationes declinandi Putschius; doctor rationis declinandi Lindemannusfaciens p Putschius edd.: unum repperi Graecum secundae declinationis p Putschius edd.; declinationis N; declinationis graeca ci faciens Parrhasius n ed. princ.; facient N ed. princ.ventosa damascos Bramanti: ventura damascos N ed. princ. edd.; ventus adamasco pnam ‘‑ci’ faciunt genetivo] nam ci faciunt genitivum et p Parrhasius ex g Putschius; om. ed. princ.porci p g n ed. princ.: porti N edd.trunci suppl. g n ed. princ. edd.quartae declinationis p Putschius: om. n ed. princ. Parrhasiusarcus] huius N om. p ed princ. om. Putschius om. edd.deminutio genus servat N ed. princ. Keil: diminutio servat genus Parrhasius n; genus non servat diminutio p Putschius; deminutivo genus non servat Lindemannusfeminina N1: feminini Nterminata quartae sunt declinationis cus faciunt genetivo p Putschius: terminata quartae cus facientia genetivo N ed. princ. edd.haec p Putschius Keil: om. N ed. princ. Lindemannushaec ficus huius fici] haec ficus huius ficus et huius fici pnatas Parrhasius n ed. princ. edd.: om. p; natos Ndicemus ficus N Keil: dicemus ficus caeciliane tuos Parrhasius n ed. princ. Putschius Lindemannus; dicamus ficus caeciliane tuos Parrhasius; om. p; om. N; pecus N; haud secus ac iussi faciunt Parrhasius n ed. princ. Lindemannus; haud secus ac iussi Keil; sexum Parrhasius n ed. princ. Lindemannus; vulgus neutro et masculino Parrhasius n ed. princ. Lindemannus; et hinc spargere voces in vulgum ambiguas Parrhasius n ed. princ. Lindemannus‘hoc pus’ vel ‘virus’, ‘o pus’ vel ‘virus’] hoc pus vel virus hoc pus vel viris o pus vel virus p; hoc pus vel virus hoc pus vel virs o pus vel virus p1primae sunt declinationis, ‘‑dae’ faciunt genetivo] primae sunt declinationis das terminata faciunt genetivum dos p‘Lycidas Midas, Lycidae Midae’] lycidas dos mydas dos p; lycidae dos midae p1; lycidas lycidae midas midae n ed. princ.paene n edd.: plane ed. princ.; plene Parrhasius; pene Parrhasius ex gratione] om. ppelidis p n ed. princ. edd.: pelides Ntydidis p n ed. princ. edd.: tydides Nfinitum Parrhasius ex g: terminantum n ed. princ.ei separatis Soncinus Ascensius: ei separandi N ed. princ.; et separandis p; ei separandis Putschius edd.correpta N ed. princ. Keil: correptum p; correptam Putschius Lindemannusrationem supra docui] om. phic Parrhasius ex g: hic edipodes huius edipode nam si hic edippos p; om. n ed. princ.faciet ‘‑dis’] dis faciet n ed. princ.Lysipos Lysipodis] lippos lippodis pnam si ante ‘‑pus’ syllabam nominativus ‘‑p‑’ litteram habuerit, ‘‑pi’ faciet genetivo declinationis secundae, ‘Lysippus Lysippi, Chrysippus Chrysippi, Philippus Philippi’] om. p; om. p ed. princ.; secundae declinationis n ed. princ.huius fidis’: ‘fidibusque canoris’] huius fidis vel fidibusque canoris psic N: om. p; sicut n ed. princ. edd.declinationis comprobante Sac. p: om. N ed. princ. edd.sunt] om. del. Keil om. p n ed. princ. del. Bramanti: sunt N edd.tenendus p1: tenendos pdeclinationis] declinationis sunt comprobante Sac. p; om. N Parrhasius n ed. princ. edd.‘‑di’] et Parrhasius n ed. princ.nidus N: del. N1tardi comprobante Sac. p n ed. princ.: om. N Parrhasius Lindemannushaec p: om. N ed. princ. edd.aradus N1: aridus NSed melius ‘nardos] sed melius nardos nardi ridos ridi psicut ‘Tenedos’] om. psunt comprobante Sac. p Putschius edd.: om. N ed. princ.excipitur N1: excipiuntur Ngenetivo N ed. princ.: genitivum ut p Putschius Lindemannus; genetivo ut Keildus comprobante Sac. p n g ed. princ. edd.: dis Nus N1: om. p; su N; femina Nn ante eam Keil: non ante an habens N; n ante eam habent s p; non a ante n habens ed. princ.; n ante eam habens idest ante fas syllabam in genetivo Parrhasius; ante a n Soncinus Ascensius; non ante a n hans Putschius Lindemannuselefas Parrhasius: elefans ed. princ. Soncinus‘fandi’ atque ‘nefandi’ a nominativo venit ‘hoc fandum’ et ‘hoc nefandum’] fandi a nominativo fandum et nefandum venit preperrerit n ed. princ. edd.: om. p; reperriet N; reperrierit N1 Parrhasius ex g n; fort. sufes? cf. etiam app. Sacerdotis Bramanti; facient edd.Latinum] Latinum Latinum NGraeca] Graeca gas p‘‑n‑’ ante eam habentia] nam ante eam n habentia pdeclinationis comprobante Sac. p Putschius: om. N ed. princ. edd.‘‑gis’] ges pstrages comprobante Sac. p Putschius Lindemannus Keil: om. N ed. princ.gygis suppl. Parrhasius n ed. princ. edd.: ut giges vel gigestis vel gige ganges vel gangis vel gangetis p; om. N p; gantis N; ganis N1‘Gis’: non inveni hac syllaba nomen terminatum] om. pgos N1quidem Parrhasius ex g: om. n ed. princ.vero masculino] vero masculini generis put comprobante Sac. p Parrhasius n ed. princ. Lindemannus: om. N Keilhis contraria sunt numero singulari masculina, plurali neutra: ‘hic Tartarus haec Tartara, hic Gargarus haec Gargara, hic Maenalus haec Maenala’] om. pdeclinationis comprobante Sac. p: om. N ed. princ. edd.; secundae declinationis sunt Putschiusde quibus paulo ante tractavi] om. pdeclinationis comprobante Sac. p Putschius: om. N ed. princ. edd.faciunt] facientia n ed. princ.radii] iuno pnapthas revera N: naphthas Parrhasius n ed. princ. edd.sallustius N1: sassustius Ngenetivo facientia Laches Lachis vel Lachetis comprobante Sac. p: facientia genetivo laches lachetis vel lachis N ed. princ. edd.ut suppl. Lindemannus‘Chremes Chremis’] om. pdares N g n Lindemannus Keil: dares daretis vel daris ed. princ.declinationis comprobante Sac. p: om. N ed. princ. edd.‘‑dis’] graeca p Putschiusinveni N1: invenis Ntharrhos N1: tharros Nhus antique orchus orchi secundae declinationis De Nonno coll. Sac. 1983b, 409 n. 1: hus ante c que orchus orchi secundae declinationis N1; om. p; hus ante c orchus orchi secundae declinationis ed. princ.; hus anteque c orchus orchi secundae declinationis Lindemannusias N1: sas N; yas Parrhasius ex gdeclinationis tertiae] tertiae declinationis ed. princ.‘Thyias Thyiadis’. ‘Ies, iis’: his iunctis nullum nomen repperi terminatum] thyas thyadis N Parrhasius Keil; thias thiadis Parrhasius n ed. princ.productum] producta pplurali] semper n ed. princ.‘Veios’] vetios pdicitur sicut tarrhos comprobante Sac. p Putschius: om. N ed. princ. edd.‘Ius’] Ius ~ 1, 78 (p. 157, 11) iuncta om. pmonosyllabon N Keil: monosyllabum ed. princ. Lindemannusu n del. ed. princ. edd.: ui Ngenetivo] om. n ed. princ.repperi terminatum suppl. Bramanti coll. Sac.: terminatum N edd.; terminatur ed. princ.post se n g ed. princ.: posse revera N edd.ante se habuerint c vel aliam consonantem praeter l Bramanti: ante habuerit t vel aliam consonantem praeter r N; ante se habuerit t vel aliam consonantem praeter l N1; ante se habuerit vel aliam consonantem pariter vel p; ante habuerit e vel aliam consnantem praeter l ed. princ.; ante habuerit t vel aliam consonantem praeter r Parrhasius; ante se habuerit t vel aliam consonantem praeter l Lindemannus; ante habuerint vel aliam consonantem praeter l Keil; habuerit N p ed. princ. Lindemannusasilas asilae N1: asilas lae p; asylas asylae ed. princ. edd.alta N Keil: om. p; alga Parrhasius n ed. princ. qui coni. alca in archetypo esse Lindemannusl p n ed. princ. edd.: li Nhabuerint] habuerit pquidam putant tunc debere dici pallantis N1: tunc t Soncinus Ascensius Lindemannus Keil; cum t ed. princ. Putschiusnominativus N1: nominativum Nn N1: non Nhabuerit N1: habuerint N‘Pallas’ in ‘‑las’ habens acutum ‘Palladis’ facit] om. p; om. ed. princ.; in la Parrhasius ex gquod N1: quam Nl comprobante Sac. p n1 Soncinus Ascensius Putschius edd.: om. N ed. princ.tamen genetivo] om. psed lae N2 p g sed Lindemannus legit codicem male edd.: illa N; sed illa ed. princ.; sed illae Putschiusles N1: res N‘‑lis’ faciunt] les proles soboles lis faciunt genetivum graeca les correpta p; les proles soboles lis faciunt genetivum graeca les Putschiusherculis achillis N1‘‑les’] om. pGraeca] om. paut p: vel N ed. princ. edd.‘Eteocles Eteoclis’] theocles theoclis vel theoclitis pErgo omnia tertiae sunt declinationis.] om. ptertiae N1: termae Nterminant N1: terminata Nunum p Putschius: om. N ed. princ. edd.facient] faciunt p n ed. princ.Horatianae] oratianae N; hac ratione in mrg. cod. impr. horatianae recentior manus p‘hic’ et ‘haec facilis, difficilis, mollis’ – excipitur unum, ‘‑lis’ – ‘hic’ et ‘haec gracilis’, ‘hic’ et ‘haec imbecillis’] hic et haec facilis mollis difficilis gracilis excipitur unum lis hic et haec et hoc imbecillis p; fort. haec verba spectant ad loca inferiora ubi grammatibus lis litis posuerat Bramantigracilae Parrhasius n Putschius edd.: om. p; graecili N; gracile N1; graciles ed. princ.; sieint N; o N; facient Parrhasius n ed. princ.correpta p Keil in app. coni. Lindemannus: correptum N ed. princ. Lindemannusexsanguis N p: exanguis ed. princ. edd.u n ed. princ. edd.: om. p; ui Nanus anuis sus suis p ed. princ. edd.: anus anum is sus suis N; anuis suis is sus suis N1sine N1: ina Nconsonanti revera N: consonante p Soncinus Ascensius Putschius edd.; consonantus n; consonante Parrhasius n; consonantie ed. princ.; consonanti Parrhasiushaec N2: et N; ec N1; om. p; colos N edd.; lis N

Quotation layer