Rufin. num. or. 27, 15-18 - 31, 3-5
2715-1815Postea sic: ‘Verum ut in versu vulgus, si est peccatum, videt,
sic, siquid in nostra oratione claudicat, sentit, sed poetae non
ignoscit, nobis concedit; taciti tamen omnes non esse illud,
quod diximus aptum perfectumque cernunt’.
19-23Idem M. Cicero in Oratore de pedibus et numeris incisorum,
20id est κομμάτων, et membrorum, id est κώλων et ambituum
sive circuituum, id est περιόδων, sic dicit: ‘Apud Graecos
quidem iam anni prope CCCC sunt cum hoc probatur;
nos nuper agnovimus’.
24-2810Postea sic: ‘Quod si aures tam inhumanas tamque agrestis
25habent, ne doctissimorum quidem virorum eos movebit auctoritas.
Omitto Isocraten discipulosque eius Ephorum et Naucraten,
quamquam orationis faciendae et ornandae auctores
locupletissimique ipsi oratores esse debebant. Sed [si] quis hominum
doctior, acutior, quis in rebus vel inveniundis vel iudicandis
acrior Aristotele fuit? Quis porro Isocrati adversus infensius?
27, 5Is igitur versum in oratione vetat esse, numerum iubet;
eius auditor Theodectes, in primis, ut Aristoteles saepe significat,
politus scriptor atque artifex, hoc idem sentit et praecipit;
Theophrastus vero isdem de rebus etiam accuratius. Quis
ergo istos ferat qui hos auctores non probent? Nisi omnino
10haec esse ab iis praecepta nesciunt’.
2811-13In alio loco sic dicit: ‘Fluit omnino numerus a primo tum
incitatius brevitate pedum, tum proceritate tardius; cursum
contentiones magis requirunt, expositiones rerum tarditatem’.
14-2918In alio loco sic dicit: ‘“Cur de perfugis nostris copias comparant
15contra nos?”: prima sunt illa duo quae commata Graeci
vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium colon illi, nos membrum;
sequitur non longa: ex duobus enim versibus, id est
membris, perfecta comprehensio est et in spondeos cadit. Et
Crassus quidem sic plerumque dicebat idque ipse genus dicendi
20maxime probo. Sed quae incisim aut membratim efferuntur,
ea vel aptissime cadere debent, ut est apud me: “Domus tibi
deerat? At habebas. Pecunia superabat? At egebas”. Haec incise
dicta sunt quattuor. At membratim quae secuntur duo: “Incurristi
amens in columnas, in alienis insanisti”. Deinde omnia
tamquam crepidine quadam conprehensione longiore sustinentur:
“Depressam, caecam, iacentem domum pluris quam te
et fortunas tuas aestimasti”. Dichoreo finitum, at spondeis
28, 5proximum illud: nam ‹in› his quibus ut pugiunculis uti oportet,
brevitas faciet ipsa liberiores pedes. Saepe enim singulis
utendum est, plerumque binis, et utrisque addi pedis pars potest,
non fere ternis amplius. Incisim autem et membratim
tracta oratio in veris causis plurimum valet, maximeque iis locis,
10cum aut arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
“O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda!”:
membratim adhuc, dein caesim: “Diximus”; rursus membratim:
“Testes dare volumus”; extrema sequitur conprehensio, sed ex
duobus membris, qua non potest esse brevior: “Quem quasi
15nostrum fefellit ita vos esse facturos?”. Nec ullum genus dicendi
est aut melius aut fortius, binis aut ternis ferire verbis, non
numquam singulis, paulo alias pluribus, inter quae variis clausulis
se interponit raro numerosa comprehensio’.
19-305Idem Cicero de Theophrasto sic dicit: ‘Namque ego illud
20adsentior Theophrasto, qui putat orationem, quae quidem sit
polita atque facta quodam modo, non adstricte, sed remissius
numerosam esse oportere. Etenim, sicut ille suspicatur, et ex
istis modis quibus hic usitatus versus efficitur, post anapaestus,
procerior quidam numerus, effloruit, inde ille licentior et divitior
fluxit dithyrambus, cuius membra et pedes, ut ait idem,
29, 5sunt in omni locupleti oratione diffusa’.
306-19Idem Cicero in Bruto sic dicit: ‘Extitit igitur, iam senibus
illis quos paulo ante diximus, Isocrates, cuius domus cunctae
Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi, magnus
orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit
10intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo, meo iudicio,
est postea consecutus. Is et ipse scripsit multa praeclare et
docuit alios et cum cetera melius [est] quam superior‹es›, tum
primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeret,
modum tamen et numerum quendam oportere servari.
15Ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum
conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat
eam dedita opera esse quaesitam. Quae forsitan laus sit, verum
tamen natura magis tum casuque non numquam, haud ratione
aliqua aut ulla observatione fiebat’.
20-2220Fl. Sosipater Charisius de numeris sic dicit: ‘Bacchiacum
metrum est tale:
‘bacchare, laetare, praesente Frontone’.
23-312Hoc mihi videtur ad prosam convenire: et sane multis pedibus
in oratione utimur, licet stulti putent liberum a vinculis pedum
sermonem prosae esse debere’.
313-5Cicero de numeris sic dicit: ‘Versus enim illi veteres in hac
soluta oratione propemodum, hoc est numeros quosdam, nobis
30, 5esse adhibendos putaverunt’.
Critical apparatus
Idem] idem ~ 28, 10 nesciunt om. Pane θ: naec P; nec rellincitatius B2: incitatus codd.commata] κωμματα Pa; κόμματα Iuntacolon] κολον Pa; κῶλον Iuntaefferuntur ea vel aptissime cadere debent ut est apud me: Domus tibi deerat. At habebas. Pecunia superabat? At egebas. Haec incise dicta sunt quattuor. At membratim B2: om. B; agebas δ η A M P Z; aut δ A B2 E M P Z; autem ζ; autem quattuor Xin alienis insanisti] in alienus insanus insanisti Manutiusfinitum] finitur Manutiusin Capperonnerius coll. Cic.tracta] tractata Manutiusiis locis] his locis E M; eius locis ζdein] deinde Putschiusquasi codd.: quaeso Manutiusfefellit Manutius coll. Cic.: refellit codd.et ex istis modis quibus hic usitatus versus efficitur] et et istis Pa; om. cett.quidam A1 M: quidem cett.postea H O Pa: poeta cett.melius [est] quam superior‹es›] melius est quam superior codd.; melius quam superiores Manutius coll. Cic.dedita opera θ Pa post corr. H: dedit operam δ E X Z ante corr. H; dedit opera rellnon numquam, haud] non numquam aut δ η M Pa; non numquam quam aut add. HalmFl. Sosipater Putschius: Fulsosipater M; Ful. Sosipater Iunta; Flusosipater vel Flusosi pater vel fluso si pater β A E P Z; fluso X