Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 14 - 1, 14, 23

14141DE SYNALIPHE Synaliphe est, cum de convenientibus inter 2se litteris priorum fit elisio. Haec fit modis tribus, sicut ante 3monstravi. 154DE ECTHLIPSI De hac supervacuum est dicere, quia 5synaliphae similis est. Quidam tamen inter synaliphen et ecthlipsin 6hoc interesse voluerunt, ut synaliphe sit vocalium, ecthlipsis 7vero consonantium. 168DE PROTHESEON PARALLAGE Protheseon parallage est, 9cum altera praepositio pro altera ponitur, ut cui tantum de te 10licuit pro in te. 1711DE ACYROLOGIA Acyrologia est dictio inconvenienter et 12inproprie prolata, ut est hunc ego si tantum potui sperare dolorem 13pro timere. Proprie enim speramus bona timemus mala. 1814DE ΚΑΚΕΝΦΑΤO Cacenfaton est oratio turpem significationem 15habens non turpibus verbis, ut lepus tute es et pulpamentum 16quaeris et Cicero filiusque eius inpubes nudus stans 17sub fornice. 1918DE AESCHROLOGIA Aeschrologia est verborum turpitudo 19non intellectus, conprime sis iram et arrectique ora tenebant 1, 1et Cicero teneat nunc Metellus testes meos. Inter cacenphaton 1, 2ergo et aeschrologian hoc est, quod cacenphaton honestis verbis 1, 3turpem continet sensum; aeschrologia vero obscenis verbis honestus 1, 4exprimitur intellectus. | 201, 5DE PLEONASMO Pleonasmos est unius verbi adiectio amplius 6quam exigit sensus, ut sic ore locuta est. 217DE PERISSOLOGIA Perissologia est multorum verborum ad 8sensum exprimendum supervacua adiectio, ut est ibant qua 9poterant et qua non poterant non ibant. 2210DE MACROLOGIA Macrologia est oratio longa sine cultu, 11ut est retro, unde venerant, domum reversi sunt. 2312DE TAVTOLOGIA Tautologia est eiusdem sensus vel verbi 13iteratio, ut est ego ipse feci et qualem pateris libamus et auro 14pro aureis pateris: duo posuit pro uno, ut media testudine templi 15/ septa armis.

Critical apparatus

de synaliphe synaliphe B P edd.: de ecthlipsi ecthlipsis Parrhasius P; om. del. Hantsche 1911, 54de ecthlipsi suppl. Eichenfeld-Endlicherquia coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: quae B Eichenfeld-Endlichersynaliphe] synalipha BDE PROTHESEON PARALLAGE Protheseon parallage est, cum altera praepositio pro altera ponitur, ut ‘cui tantum de te licuit’ pro ‘in te’] om. del., cf. adn. ad loc. Hantsche 1911, 57DE ACYROLOGIA] de ceteriis vitiis Keilsperare] sprerare Bmala Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: bona Bde κακενφατo B: de κακεμφατωι Eichenfeld-Endlicher; de cacenphato Keilcacenfaton B1: cakenfaton B; cacemphaton Eichenfeld-Endlicher; cacenphaton Keilnon turpibus] in turpibus Eichenfeld-Endlicher; inturpibus Keil; turpibus B; ·n· turpibus B1es et P edd.: est revera Binpubes B: inpuber edd.conprime coni. in app. coll. Plaut. quia reprime non habet turpitudinem Eichenfeld-Endlicher Keil: reprime B Eichenfeld-Endlicherarrectique B sed Ribbeck 1866, 211 tribuit hoc verbum malignitati obtrectatoris pro illo Vergiliano intentique, cf. adn. ad loc. edd.honestis] inhonestis coni. in app. Eichenfeld-Endlicherhonestus exprimitur intellectus Eichenfeld-Endlicher: honestus exprimitur interiectus B; honestum exprimit intellectum Keilvenerant revera B Keil: venerunt Eichenfeld-Endlicherqualem] quallem B

Quotation layer

Verg. Aen. 6, 502

Verg. Aen. 4, 419 tantum potui] potui tantum

Ter. Eun. 426Cic. Verr. II 2, 154 filiusque eius inpubes nudus stans sub fornice] huius fornix in foro Syracusis est, in quo nudus filius stat

Plaut. Truc. 262 iram] eiram
Verg. Aen. 2, 1 arrectique] intentique
Cic. Verr. II 2, 139 nunc Metellus testes meos] iam sane meos testis Metellus

Verg. Aen. 1, 614; et 9, 5

Verg. georg. 2, 192Verg. Aen. 1, 505-506