Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 44 - 1, 14, 53

144412DE SYNLEMPSI PRIMA Synlempsis prima fit, cum dictio 13singularis plurali alligatur, ut pars in frusta secant. 4514DE SECVNDA SYNLEMPSI Secunda synlempsis e contrario 15fit, cum dictio pluralis singulari concluditur, ut hic illius 16arma, / hic currus fuit. 4617DE TERTIA SYNLEMPSI Synlempsis tertia fit hoc modo: 18plurali vel singulari dictioni casus necessarius primo adtribuitur, 19... ad quam sit alter casus necessario inducendus, et non adnectitur, 20ut est in plurali quidem numero sic, 21aspice bis senos laetantes agmine cycnos, 22 aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto 23turbabat caelo ... . 24Hucusque necessarius est casus cycnos; nam in hoc, ut reduces 25illi ludunt stridentibus alis, cycni necessarius casus non dicitur, 26sed sufficit et ad hunc intellectum ante positum verbum, cycnos. 1, 1Tale est, populo ut placerent quas fecisset fabulas: supra enim 1, 2fabulae subauditur. 1, 3De singulari vero sic est mihi nata, viro gentis quam iungere 1, 4nostrae id est natam; et invenies alium, si te hic fastidit Alexis: 1, 5supra Alexim subauditur. 6Ergo tertia synlempsis fit duobus modis de numero utroque. 477DE ANACOLVTHO Anacoluthon est dictio non habens 8verba sibi necessario iungenda, ac si ponamus quamquam et 9non subiungamus tamen, quod verbum necessario iungendum 10est. Quod genus figurae anacoluthon primum vocatur, ut 11quamquam animus meminisse horret luctuque refugit, / incipiam: 12non intulit tamen. 4813Secundum anacoluthon fit cum tamen subiungimus, cum 14non praeposuerimus quamquam, ut tamen haec quoque siquis / 15captus amore leget. 4916Tertium anacoluthon est cum oratio, in qua et quamquam 17et tamen necessaria sint duo verba, nullum habeat, ut | 18Marco Lepido cum omnibus copiis Italia pulso segnior et cetera. 19Hic enim, si integra esset oratio, sic posuisset, quamquam Marco 20Lepido cum omnibus copiis Italia pulso tamen segnior. 5021DE ANADIPLOSI Anadiplosis est, cum ultimum verbum 22dictionis praecedentis in sequentis principio iteratur, ut 1sequitur pulcherrimus Astur, 2Astur equo fidens. 513DE ANAPHORA Anaphora est, cum idem verbum in principio 4tam primae quam secundae ponitur dictionis, ut 5nate, meae vires, mea magna potentia, solus 6nate patris summi qui tela Typhoea temnis. 527DE EPANALEMPSI Epanalempsis fit hoc modo: idem verbum 8ponitur in clausula, quod in principio dictionis, ut pater, 9inquam, hospitis me lumine orbavit, pater. 5310DE EPIZEVXI Epizeuxis est eiusdem verbi repetitio cum 11impetu pronuntiationis, ut 12me me, adsum qui feci, in me convertite ferrum 13o Rutuli.

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 212

Verg. Aen. 1, 16-17

Verg. Aen. 1, 393-395Verg. Aen. 1, 397Ter. Andr. 3Verg. Aen. 7, 268Verg. ecl. 2, 73 Alexis] Alexin

Verg. Aen. 2, 12-13

Verg. ecl. 6, 9-10

Sall. hist. frg. 1, 84

Verg. Aen. 10, 180-181

Verg. Aen. 1, 664-665

Verg. Aen. 9, 427-428

Critical apparatus

synlempsis prima B1: synlempsis fiprima Bin revera Be contrario suppl. Bramanti: contraria B addendum esse primae in app. coni. Eichenfeld-Endlicher, quae est contraria primae vel contrario fit vel contra fit in app. coni. Keil edd.in app. coni. excidisse haec deine alia dictio additur Keilquam B1: quem Bdicitur] adicitur Keilplacerent P Eichenfeld-Endlicher: placeret B; placere B1fabulae Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: fabula Biungere nostrae P Eichenfeld-Endlicher: iungerere nostrae Bsi te hic P Eichenfeld-Endlicher: sic si te ic BDE ANACOLVTHO] de anacoluthon Biungenda B1: iunctagenda Bet non suppl. Eichenfeld-Endlicher: et B; nec Parrhasius P Keilsubiungamus Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: subigamus Biungendum] subiungendum Keilintulit suppl. Parrhasius P Keil: tulit B Eichenfeld-EndlicherHic enim] hic enim hic enim Bposuisset B1: posuitiisset Bcopiis B1: coepiis Bpraecedentis in suppl. Keilsequentis suppl. coni. in app. Eichenfeld-Endlicher Keil: sequenti B Eichenfeld-Endlicherdictionis Eichenfeld-Endlicher: dictioni Borbavit Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: orbabit B