Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 74 - 1, 14, 83

147417DE CATACHRESI Catachresis est dictio inpropria alterius 18dictionis sibi vindicans proprietatem, ut Camposque liquentes 19pro mari, cum campi proprie sint terrae, et praecipitemque 20Daren ardens agit aequore toto, id est campo. Hanc quidam 21metaphoran dicunt, de qua plenius docebo. 7522DE EPITHETO{N} Epitheton est dictio propriis adiecta 23nominibus vel demonstrandi vel ornandi vel vituperandi causa, 24ut larissaeus Achilles, pius Aeneas, Fallax Ulixes. Sumitur 25epitheton modis quinque: ab animo, ut nec bonus Eurytion; 1, 1a corpore, ut Quantusque cavo Polyphemus; {ab} extrinsecus, 1, 2ut rex Anius; a loco, ut Troianus Acestes; ab accidentibus, 1, 3ut pallida Tisiphone. 1, 4Sed ne quidam putent nos supervacue posuisse epitheton, cum 1, 5in antonomasia eadem tractaverimus, neve dicat uni rei duo 6nomina posuisse, hoc sciat, quod inter antonomasian et epitheton 7hoc est, quod antonomasia non accipit nomina propria, sicut ante 8monstravi, epitheton vero accipiat necesse est propriam appellationem; 9et quod antonomasia per accidentia fieri non potest, cum 10epitheton possit, ut pulcher Iulus, pallentes Morbi, dira 11Famis. {candida / lilia} 7612DE ANTAPODOSI Antapodosis est, quam nos appellamus 13reciprocam dictionem, cum duae dictiones invicem reddunt sibi 14verba necessaria, ut olli dura quies oculos, urget scilicet, et 15ferreus urget / somnus, oculos utique subauditur; et nocte 16leves stipulae melius, tondentur subauditur, nocte arida prata 17/ tondentur, melius subauditur. {Prata autem dicuntur et loca 18fenicularia, ut est nocte arida prata / tondentur, et loca florida, 19ut est 20ac velut in pratis, ubi apes aestate serena 21floribus insidunt variis et candida circum 22lilia funduntur}. 771DE HOMOEOSI Homoeosis est ignotae rei descriptio per 2similitudinem eius quae cognita est. Haec dividitur tribus modis: 3in parabolam, in | paradigma, in iconam. 784Parabola est rerum dissimilium comparatio, ut 5ac veluti magno in populo cum saepe co{h}orta est 6seditio... 7sic cunctus pelagi cecidit fragor. 8Quidam hanc inter homoeosin et parabolen putant differentiam, 9quod homoeosis est, cum exposita re, quam ad comparationem 10induximus, tunc rem exponimus, propter quam similitudo 11videtur inducta; parabola vero, cum prima res exponitur, 12cuius gratia similitudo trahitur, et sic inducitur similitudo, ut est 13namque ipsa decoram 14caesariem nato genetrix lumenque iuventae 15purpureum, et laetos oculis adflarat honores 16et quale manus addunt ebori decus aut ubi flavo 17argentum Pariusve lapis circumdatur auro. 18Tunc sic reginam adloquitur. 19Hic enim non intulit talis erat Aeneas, sicut antea sic cunctus 20pelagi cecidit fragor, sed rem posuit ante similitudinem. Praeterea 21alia differentia: quod homoeosis genus est in se habens has 22species: parabolam, paradigma, iconam; parabola vero species 23nihil praeter se continens. Sicut exordium genus est et eius species 24principium et insinuatio, sicut Cicero in rhetoricis dicit. 7925Fit autem parabola modis octo: 26per habitum corporis, ut os umerosque deo similis et virginis os 27habitumque gerens; 1vel per colorem, ut 2indum sanguineo veluti violaverit ostro 3si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa 4alba rosa, tales virgo dabat ore colores; 5per altitudinem, ut 6Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentes, 7...qualis cum vertice celso; 8per magnitudinem, ut 9ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram, 10urbis opus 11et instar montis equum et 12Pelago credas innare revulsas 13Cycladas aut montes concurrere montibus altos, 14tanta mole viri turritis puppibus instant; 15per effectum, ut 16in segetem veluti cum flamma furentibus Austris | 17incidit, aut rapidus montano flumine torrens 18sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, 19praecipitesque trahit silvas; stupet inscius alto 20accipiens sonitum saxi de vertice pastor; 21per numerum, ut quam multa grandine nimbi / culminibus 22crepitant et 23quam multi Libyco volvuntur marmore fluctus... 24vel cum sole novo densae torrentur aristae; 25per animi passionem, ut 26nigra velut magnas domini cum divitis aedis 27pervolat et pinnis alta atria lustrat hirundo; 1per pulchritudinem, ut 2ipse ante alios pulcherrimus omnis 3infert se socium Aeneas atque agmina iungit. 4Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta 5deserit... 6haud illo segnior ibat 7Aeneas tantum egregio decus enitet ore. 808DE PARADIGMATE Paradigma est rei praeteritae relatio ad 9hortationem vel dehortationem: ad hortationem ut est 10Antenor potuit mediis elapsus Achivis; ad dehortationem, ut 11quin occidit una / Sarpedon, mea progenies. 8112DE ICONE Icon est personarum similium comparatio, 13ut talis Amyclaei domitus Pollucis habenis 14Cyllarus: 15equus enim equo comparatur. 8216DE HYPERBOLE Hyperbole est dictio ultra fidem prolata 17tam in maius quam in minus, ut candidior cycnis, vilior 18alga. 19Hanc poetae quidem sine colasi dicunt, ut geminique minantur / 20in caelum scopuli: non addidit paene aut tale aliquid; 21oratores vero cum colasi, id est cum cautela verisimilitudinis, ut 22Cicero parietes me dius fidius, ut mihi videntur, huius curiae tibi 23gratias agere gestiunt: hyperbole, sed addidit colasin ut mihi 24videntur. | 831DE COLASI Colasis est dictio reprehendens et puniens 2orationem ultra quam credi potest elatam, ac si dicas velocior 3Euro paene, quoniam velocius vento nihil poterit reperiri.

Quotation layer

Verg. Aen. 6, 724Verg. Aen. 5, 456

Verg. Aen. 2, 197Verg. Aen. 1, 220Mart. 3, 64, 4; Ov. met. 13, 712 Fallax Ulixes] fallacis Ulixis
Verg. Aen. 5, 541Verg. Aen. 3, 641Verg. Aen. 3, 80Verg. Aen. 5, 757Verg. Aen. 10, 761Verg. Aen. 5, 570Verg. Aen. 6, 275Verg. Aen. 6, 708-709Verg. Aen. 3, 256

Verg. Aen. 10, 745; et 12, 309Verg. Aen. 10, 745-746; et 12, 309-310Verg. georg. 1, 289-290Verg. Aen. 6, 707-709

Verg. Aen. 1, 148-149; et 154Verg. Aen. 1, 589-594Verg. Aen. 1, 154Cic. inv. 1, 20

Verg. Aen. 1, 589Verg. Aen. 1, 315Verg. Aen. 12, 67-69Verg. Aen. 3, 678-679 ferentes] ferentis
qualis] quales
Verg. Aen. 5, 118-119Verg. Aen. 2, 15Verg. Aen. 8, 691-693Verg. Aen. 2, 304-308Verg. Aen. 5, 458-459Verg. Aen. 7, 718; et 720Verg. Aen. 12, 473-474Verg. Aen. 4, 141-144Verg. Aen. 4, 149-150

Verg. Aen. 1, 242Verg. Aen. 10, 470-471

Verg. georg. 3, 89-90

Verg. ecl. 7, 38Verg. ecl. 7, 42Verg. Aen. 1, 162-163Cic. Marcell. 10

Critical apparatus

de epitheto{n} Eichenfeld-Endlicher: de epitheton Bcausa suppl. Eichenfeld-Endlicherut suppl. P Keilnec Eichenfeld-Endlicher: nem But suppl. Keil om. del. Keilextrinsecus] extrensecus Bmonstravi] mostravi BFamis] fames Keil om. del. ut sumptum ex proxima interpolatione (Sacerd. 1, 14, 76) BramantiDE ANTAPODOSI Antapodosis] de antopodosi antopodosis Btondentur revera B: condentur Eichenfeld-Endlichernocte arida prata tondentur melius subauditur suppl. Keil om. del. quia glossema videtur esse Eichenfeld-Endlicher del. Keilin parabolam in paradigma Keil: in paradigma in parabolam B Eichenfeld-Endlichericonam revera Bco{h}orta est suppl. Eichenfeld-Endlicher: cohorta es Binduximus suppl. Keil: duximus B Eichenfeld-Endlicherprima B: primo P edd.et B Eichenfeld-Endlicher: om. Keilnon revera B: om. Eichenfeld-Endlichercecidit B1: cedit Bhas revera B Bramanti: tres edd. ut e codiceiconam suppl. Bramanti coll. Sacerd. 1, 14, 77: icona B edd.vel per colorem Eichenfeld-Endlicher: vel colorem B; per colorem KeilAetnaeos] aetneos Bgyas Eichenfeld-Endlicher: gyan Bincidit B1: icidit Baut] auo But suppl. Keilnovo suppl. Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: no Bdivitis qui legit videtis male Eichenfeld-Endlicher: viditis Bpinnis B Keil: pennis Eichenfeld-Endlicherinfert suppl. Parrhasius P qui legit inter male Eichenfeld-Endlicher: infer Bhaud Eichenfeld-Endlicher: aut Bhortationem Parrhasius P Eichenfeld-Endlicherdehortationem Parrhasius P Eichenfeld-Endlicherad hortationem suppl. Keildomitus Eichenfeld-Endlicher Parrhasius P: domitum Bin suppl. P Keilcolasi B1: colari Bcum B1reperiri] pepperiri B