Sacerd.

Sacerd. 1, 14, 94 - 1, 14, 103

149422DE SYNECDOCHE Synecdoche est oratio plus minusve 23dicens quam necessaria postulat significatio {postulat intellectus}. 24Haec fit modis quattuor: 25aut ex parte totum, ut stant litore puppes, pro navibus; 1, 1aut per totum pars, ut ingens a vertice pontus, pro fluctu, 1, 2parte ponti; 1, 3per id quod dicitur, illud quod sequitur, ut rex ambas ultra 1, 4fossam retinere coepit: subauditur enim manus; 1, 5per id quod sequitur, illud quod debuisset dici, ut est et iam 6summa procul villarum culmina fumant, cum debuisset praeponere 7vesperam factam. 958Ex hac figura, id est synecdoche, nascuntur duae: aposiopesis 9et epidiorthosis. 9610DE APOSIOPESI Aposiopesis est dictio cuius finis reticetur, 11ut aut terreatur auditor, aut ad desiderium incendatur auditus, ut 12quos ego... sed motos praestat componere fluctus et quem 13quidem ego si sensero... et 14donec Calchante ministro... 15sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revolvo?. 9716DE EPIDIORTHOSI Epidiorthosis est oblivii correctio, ut 17filius huic fato divum prolesque virilis 18nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est; 19hic enim quod oblitus ante dixerat non fuisse, postea corrigens 20fuisse quidem dixit, sed cito perisse. Terentius, 21filium unicum adulescentem 22habeo. At quid dixi habere me? Immo habui, Chreme; 23nunc habeam necne incertum est; 1et Cicero, cum huius mulieris viro fratre volui dicere; semper 2hic erro. 983Quidam inter tropos ponunt etiam probationem, quae fit 4modis tribus: exemplo, argumento, signo. 995DE PROBATIONE Probatio est rei factae vel non factae ratio 6confirmatione dictionis ad persuasionem deducta, ac si voluerimus 7probare nescio quem sacrilegium fecisse vel non fecisse. 1008DE EXEMPLO Exemplum est rerum per res diversas adprobatio: 9ut | si voluerimus docere ratione domum regi et demus 10exemplum mundum regi ratione{m}. Exemplum dicitur modis 11quattuor: 12a minore ad maius, ut est servi mehercules mei si me isto 13pacto metuerent; 14a maiore ad minus, ut est 15at non viderunt moenia Troiae 16Neptuni fabricata manu considere in igni: 17hoc commune est paradigmati; 18a simili, ut est et si me meis civibus iniuria suspectum atque 19offensum viderem; 20e contrario, ut est quippe secundae res sapientium animos 21fatigant, ne illi corruptis moribus victoriae temperarent. 10122DE ARGVMENTO Argumentum est rei confirmatio necessaria 23probatione facta, ac si dicas si dies est, lucet. 10224DE SIGNO Signum est res quae tam credi quam non credi 25possit, ac si dicamus eum, qui iuxta cadaver occisi gladium tenens 1inventus est, homicidium perpetrasse, cum possit signum esse hoc 2et veritatis et falsi. 1031Ergo inter paradigma et exemplum et argumentum et 2signum hoc est, quod paradigma non inducitur nisi aut a petentibus 3aut ad petentes, ut Antenor potuit med. et quin occidit 4una Sarpedon; exemplum vero de definitione venit et non petente 5aliquo, ac si dicas ratione omnes res humanas regi, ubi etiam 6mundus regatur ratione; argumentum vero hoc distat, quod 7necessariam habet probationem, quam nec exemplum nec signum, 8et quod exemplum et paradigma ex aliis conprobatur, 9argumentum vero ex ipsius rei effectu; signum vero inter falsum et 10verum positum est, sicut ante monstravi.

Quotation layer

Verg. Aen. 3, 277Verg. Aen. 1, 114Verg. ecl. 1, 82Enn. frg. inc. 617 †retinere] protendere

Verg. Aen. 1, 135Ter. Andr. 164Verg. Aen. 2, 100-101

Verg. Aen. 7, 50-51Ter. Haut. 93-95 adulescentem] adulescentulum
Cic. Cael. 32 huius] istius

Cic. Catil. 1, 17Verg. Aen. 9, 144-145 igni] ignis
Cic. Catil. 1, 17 atque] tam graviter
Sall. Catil. 11, 7

Verg. Aen. 1, 242Verg. Aen. 10, 470

Critical apparatus

om. del. Keilut suppl. Keilut suppl. Keilambas revera B†retinere Keil: retinere B Eichenfeld-Endlicherincendatur B Eichenfeld-Endlicher: intendatur Keilpraestat P edd.: prestas revera Bdonec] donhaec Bcalchante ministro B1: calchante hu multa ministro Boblivii revera B: obliti qui legerunt oblivio pro oblivii Eichenfeld-Endlicher; oblivionis Keilcorrectio Eichenfeld-Endlicher: correptio Biuventa B1: iuenta Bmulieris B1: muliere Bfratre revera B: fratrem edd.persuasionem] persuationem Bet suppl. Keilratione{m} Eichenfeld-Endlicher: rationem Bdicitur B in app. coni. inducitur Keil: ducitur Eichenfeld-Endlicher; efficitur Pmehercules revera B: me hercule edd.viderunt edd.: vitierunt revera Bsuspectum edd.: usus pactum revera Bdies B1: di Btam revera B Keil: tum Eichenfeld-Endlicherquam revera B Keil: quum Eichenfeld-Endlicher ut e codicegladium] gradium Bpetentibus Eichenfeld-Endlicher: parentibus Bmed. revera B: om. edd.hoc distat suppl. in app. Keilquam revera B Keil: quum Eichenfeld-Endlicher ut e codice