Sacerd.

2

Sacerd. 1, 14, 104 - 2 tit.

1410413Hoc tamen scire debemus, quod argumentum, si praeposteram 14interdum acceperit dictionem, falsum incipit esse et non 15firmum, ut puta si lucet, dies est: falsum est argumentum, quod 16oratores non necessarium vocant. Nam et noctu lucere potest. 17Illud vero, si nox est, tenebrae sunt aut si dies est, lucet firmum 18est, quod illi necessarium nuncupant argumentum; sin dixerint si 19tenebrae sunt, nox est, tale est ut si lucet, dies est, id est non 20necessarium, sic Cicero in rhetorico. 10521DE HEMIASTATO{N} Hemiastaton est, cum dictio 22continet speciei ignorantiam et scientiam generis, ut est{o} hunc, 23inquit, frondoso vertice collem / (quis deus incertum est) habitat 24deus. Hic enim certum est de genere, quod sit in loco deus, sed de 25specie dubitatur, quis deus sit. | 10626DE METANOEA Metanoea vel metagnosis est dictio continens 27paenitudinem rei aut factae, quae fieri non debuit, ut insontem 28infando indicio, quia b. v. / d. n. n. c. l. lugent; aut non 29factae, quae fieri debuisset, ut 30saepe fugam Danai Troia{m} cupiere relicta 31moliri et longo fessi discedere bello; 32fecissentque utinam! 1071, 6DE EXOCHE Exoche est oratio incipiens ab specie{m} et 1, 7gradatim ad genus cum coniunctione decenter adscendens. Huius 1, 8species sunt tres. 1081, 9DE EXOCHE PRIMA Exoche prima fit hoc modo, quando 1, 10una species ponitur et statim genus per coniunctionem crescit, ut 11est leonem atque alias feras: nam leo speciale est, fera generale 12est. 10913DE EXOCHE SECVNDA Exoche secunda est, cum duo 14nomina specialia ponuntur, et sic eminens oratio ad generale 15nomen ascendit, ut est probitatem, industriam ceterasque artes 16bonas. 11017DE EXOCHE TERTIA Exoche tertia eodem modo quo et 18superiores conponitur, uno tantum modo addito nomine speciali 19ante generalem appellationem, ut est Hipponem, Adrumetum, 20Leptim ceterasque civitates. 11121Exoche autem dicta est, quod gradatim oratio emineat: 22nam eminere Graece exechein dicunt. 11223Huc usque artium grammaticarum fecimus instituta. De 24catholicis vero nominum atque verborum latius exponemus. | 22 tit., 1DE CATHOLICIS NOMINVM ET VERBORVM

Quotation layer

Cic. inv. 1, 86

Verg. Aen. 8, 351-352

Verg. Aen. 2, 84-85 b. v. / d. n. n. c. l. lugent] bella vetabat / demisere neci, nunc cassum lumine lugent
Verg. Aen. 2, 108-110

Sall. Iug. 1, 3

Sall. Iug. 19, 1

Critical apparatus

dixerint] dixerim Keilest suppl. Keilrhetorico B1: retoco Bde hemiastato{n} Eichenfeld-Endlicher: de emiastaton Besto revera B: est edd. ut e codicequis suppl. Keil: qui B Eichenfeld-Endlichervel metagnosis est Keil: est vel metagnosis B Eichenfeld-Endlichernon factae revera B Keil: non facta re Eichenfeld-Endlicher ut e codicetroia{m} Eichenfeld-Endlicher: troiam Bdiscedere P Eichenfeld-Endlicher: disdedere Bspecie{m} P Eichenfeld-Endlicher: speciem Boratio ad suppl. Keilexechein Bramanti: exechin B; ἐξέχειν edd.catholicis Eichenfeld-Endlicher: catolicis Bexponemus B1: expoponemus B; m claudi sacerdotis artium grammaticarum feliciter B