Sacerd.

Sacerd. 2, 1 tit. - 2, 1, 27

21 tit.2DE NOMINIBVS 1192, 1A littera terminatus nominativus singularis, sive pura sive 2, 2aliqua consonanti praeiuncta, generis masculini vel feminini 2, 3tantummodo Latinorum nominum reperitur, qui, genetivum ae 2, 4diphthongo terminans, docebit nos quo modo totos casus utriusque 2, 5numeri declinemus secundum rationem primae declinationis, 6quam paulo ante monstravi. Inveniuntur etiam generis neutri 7nomina a littera terminata, sed peregrina, quae declinabuntur 8ratione tertiae declinationis, quae, sic uti docui, genetivo is syllaba 9termina{n}tur, ut hoc toreuma huius toreumatis, hoc schema 10schematis. Nam quod Plautus in Amphitryone posuit, in servili 11schema, non neutri generis declinationem subervertit, sed genus 12nominis: haec enim schema declinavit ab hac schema, sicut haec 13fortuna ab hac fortuna, primae declinationis, non tertiae hoc 14schema genere neutro: nam ab hoc schemate posuisset. A enim 15terminata nomina generis neutri solius Latinitas non habet praeter 16hoc Thuria, nomen fluminis lectum in Sallustio, et trium 17generum hic et haec et hoc verna. Pronomina vero a littera terminata 18solius generis feminini reperiuntur, us genetivo facientia vel 19ae diphthongo, ut ipsa ipsius, ista istius, mea meae, tua tuae, sua 1suae. Participium a terminatum generis tantummodo erit feminini 2et ae diphthongo faciet genetivo, ut haec docta huius doctae. 203B littera nullum nomen repperi terminatum; qui invenerit 4et declinationem demonstret. Nec pronomen nec participium. 215C littera unum nomen repperi terminatum generis neutri 6declinationis tertiae is faciens genetivo, hoc lac huius lactis. Plautus 7hoc lacte posuit, | sicut lacte lactis. Quidam putant hoc lact 8debere dici, sed errant: duabus enim mutis nullum nomen terminari 9potest. Vergilius lac mihi non aestate novum, non frigore 10defit et declinatur numero tantummodo singulari. Nam quod 11Plautus lactes posuit genere masculino numero plurali, non a 12nominativo hoc lac vel hoc lacte, sed hi lactes numero semper 13plurali: sunt autem lactes partes corporis in intestinis pinguissimae. 1Sane pronomina generis omnis invenies, hic haec hoc genetivo 2singulari ius facientia, huius, genetivo plurali rum, 3horum, dativo his et ab his ablativo. 224D littera nullum nomen repperi terminatum: doceat 5declinationem qui invenerit. Sane pronomina generis neutri 6invenies genetivo singulari ius facientia, illud illius, istud istius 7 nam ipsum dicitur, non ipsud, Vergilius atque ipsum corpus 8amici et hoc ipsum ut strueret. Genetivo plurali rum, 9illorum, istorum, dativo et ablativo is, illis, istis et ab illis 10istis. 2311E littera terminata nomina generis masculini et feminini 12non inveni Latina, sed Graeca e producto terminata, quae aut 13Graeca ratione declinabuntur nulla ratione Latinitatis , ut 14haec Danae huius Danaes, qua syllaba nullus genetivus Latinus 15terminatur; aut e in a mutans in nominativo, declinabitur ratione 16primae declinationis, ae diphthongo faciens genetivum, Danaa 17Danaae, Helena Helenae. Generis neutri Latina nomina reperies 18e terminata, sed correpto, quae is facientia genetivo declinabuntur 19secundum rationem tertiae declinationis, et venientia a 20communi genere is terminato cum aliqua consonanti praeposita 21et iuncta, hoc suave huius suavis, hoc monile huius monilis. Hoc 1praesepe huius praesepis hoc genere declinatur: nam quod Plautus 2haec praesepes mea est genere feminino, sicut apud Graecos, 3auctoritas est, non ratio sed pes terminata nomina sive correpta 4sive producta aut tis facient genetivo aut dis (aut pis), ut praepes 5praepetis, pes pedis, (satrapes satrapis). Nam dapes numero semper 6plurali declinantur, dapem tantummodo legi numero singulari; 7multorum nominum aliqui casus inveniuntur, ut sponte, 8tabes tabo tabe, | Iuppiter o Iuppiter. Nam qui declinat hic Iuppiter 9huius Iovis, potest et hic Phoebus huius Apollinis declinare. 10Pronomina vero e correpta terminata generis quidem masculini 11ius facient genetivo singulari, plurali genetivo rum, dativo 12et ablativo is, ille ipse, illius ipsius, illlorum ipsorum; generis vero 13neutri genetivo singulari is facient, genetivo plurali um, dativo et 14ablativo bus, ut tale quale, talis qualis, talium qualium, talibus 15qualibus. Nam e correpta vel producta terminatus nominativus 16participiorum nullius generis invenitur. 2417F, g, h: his litteris terminata nomina non potui reperire, 18nec pronomina nec participia. 251I littera terminata nomina quattuor tantummodo repperi 2sine aliqua declinatione. Nam monoptota sunt duo generis omnis, 3hic et haec et hoc nihili, hic et haec et hoc frugi, et duo generis 4neutri numeri tantummodo singularis, hoc gummi hoc sinapi; 5quamvis Plautus in Pseudulo haec sinapis declinaverit. Inveni 6et duo in numero plurali masculina, in singulari neutra, hi Argi 7hoc Argos, hoc porrum hi porri. 268K: hac littera nullum nomen terminatur ratione in primo 9libro monstrata. 2710L littera terminata nomina Latina generis masculini vel 11feminini, exceptis quattuor, nulla reperies: hic sol, haec Tanaquil, 12hic consul, hic et haec et hoc exul. Generis vero neutri plurima, 13quae, si erunt monosyllaba, in genetivo l litteram duplicabunt, 14mel mellis, fel fellis; excipitur unum sal salis, unde quidam hoc 15sale declinant. Omnia tamen ratione tertiae declinationis flectuntur: 16nam is syllaba genetivum proferunt. Si qua alia inventa 17fuerint, exceptis supra positis generis masculini vel feminini, 18barbara sunt, ut Hannibal, Hasdrubal. Inveniuntur et generis 19neutri barbara l littera terminata, hoc Muthul, hoc Suthul, oppidorum 20nomina. {Sunt item generis masculini l littera nomina 21terminata, Samuel Daniel Isdrahel, huius Samuelis Danielis 22Isdrahelis}.

Quotation layer

Plaut. Amph. 117Sall. hist. frg. 2, 54

Plaut. Bacch. 7Verg. ecl. 2, 22Plaut. Curc. 319 lactes] lactibus
Plaut. Pseud. 319 lactes] lactibus

Verg. Aen. 1, 486 atque] utque
Verg. Aen. 2, 60

Plaut. Pseud. 817

Critical apparatus

quo modo] quod modo revera Btermina{n}tur Keil: terminantur B Eichenfeld-EndlicherAmphitryone] amphtryone Bdeclinavit P Eichenfeld-Endlicher: declinabit BThuria] turia Keilunum B1: nullum Bhoc Parrhasius P Eichenfeld-Endlicher: haec Bpartes Keil ex Cath.: partis B Eichenfeld-Endlichersingulari suppl. Keildativo ‘his’ et ‘ab his’ ablativo] dativo et ablativo is his et ab his Keilinvenies genetivo singulari suppl. Keil: invenies genetivo Eichenfeld-Endlicherius Eichenfeld-Endlicher: us Bgenetivo suppl. edd.: om. revera Bplurali B edd.dativo et ablativo is illis istis et ab illis istis suppl. Keil: dativo is illis istis B; dativo ab illis istis Eichenfeld-Endlicheret edd.: om. revera Bproducto B Eichenfeld-Endlicher: producta Keilcorrepto B Eichenfeld-Endlicher: correpta Keilet suppl. Bramantihoc genere B Keil: hoc enim genere Lindemannus Eichenfeld-Endlicherpraesepes Keil: preasepis B Eichenfeld-Endlicherdeclinantur revera B: declinatur edd.generis P edd.: generas revera mendose Bius suppl. Eichenfeld-Endlicher: us Bsingulari suppl. Keilipse P Eichenfeld-Endlicher: ipsius Bparticipia B1: partipia Bhic B Eichenfeld-Endlicher Keilhic suppl. P edd.: om. Bin Pseudulo] in speudulo Binveni suppl. Eichenfeld-Endlicher: in Bhoc porrum hi porri B Eichenfeld-Endlicher: hi porri hoc porrum Keilexul B1: exusul Bvero P edd.: vevo Bl revera B Keil: om. Eichenfeld-Endlicherfeminini] femini errore typographico KeilIsdrahel suppl. Eichenfeld-Endlicher Keil: om. del. Bramanti