Sacerd.

Sacerd. 2, 1, 28 - 2, 1, 37

1281M littera terminatum nomen generis masculini vel feminini, 2excepto uno generis omnis monoptoto, Latinitas non habet, 3hic et haec et hoc nequam. Neutri generis plurima reperies, quae 4genetivo casu aut una i aut duabus terminabuntur: tunc una, si 5ante um syllabam nominativus i non habuerit, ut bellum regnum 6sceptrum, belli regni sceptri; si habuerit, genetivo duabus i terminabuntur, 7ut hoc sacrificium huius sacrificii;| sicut etiam quae 8ante us syllabam habent i, Terentius Terentii. Ex quibus una 9syllaba sublata fit vocativus singularis, si sint nomina propria, 10ut o Terenti; sin appellativa, novissimam i in e correptam mutabunt 11in vocativo, ut o egregie. Omnia tamen nomina m terminata 12secundae sunt declinationis: nam i faciunt genetivo, excepto 13nequam, monoptoto. Pronomen m littera terminatum us faciet 14genetivo, hoc ipsum huius ipsius, hoc unum huius unius. 2915N littera terminata nomina tertiae sunt declinationis: nam 16omnia genetivo is faciunt. Latina quidem generis masculini vel 17feminini rara habentur: duo simplicia, hic rien rienis, lien lienis; 18composita generis omnis, hic et haec et hoc tibicen cornicen, 19tibicinis cornicinis, fidicen fidicinis; quamvis Terentius fidicina et 20tibicina posuerit. Neutri generis multa inveniuntur en in nominativo 21correpta, in genetivo e in i mutata, ut hoc pollen pollinis, 22carmen carminis, lumen luminis, limen liminis. Sed quoniam 23multa Graeca {Sinon Sinonis} vel barbara {Saxon Saxonis} reperiuntur 24generis masculini vel feminini, observare debemus ut tunc 2, 1producamus, cum apud illos producitur, ut Idmon Idmonis, 2, 2Sinon Sinonis, tunc corripiamus, si illi corripiunt, Memnon 2, 3Memnonis, hic et haec Saxon huius Saxonis; hic Titan, hic Pan, 2, 4huius Titanos vel Titanis, huius Panos vel Panis, Panos de 2, 5more Lycaei, sine alicuius declinationis ratione: nulla enim 6declinatio genetivum nos syllaba terminat. Posuit Lucretius, 7Graece, hoc sanguen, cum sit Latine hic sanguis sanguinis, contra 8rationem guis terminatorum, quae genetivum similem nominativo 9faciunt, {hic sanguis huius sanguinis}, hic anguis huius anguis, 10hic pinguis huius pinguis. Hoc tamen scire debemus, quod n 11littera terminatum nomen solius generis feminini non potest 12reperiri. 3013O pura terminata genetivo o producant{ur} necesse est 14et tertiae declinationis sint nomina: nam is faciunt genetivo, 15leo leonis, Pollio Pollionis; excipitur unum, quod in genetivo o in 16e correptam mutat ante novissimam syllabam, hic Anio 17huius Anienis, nomen fluminis (gelidumque | Anienem). Cum aliqua 18vero consonanti praeposita et iuncta et corripiuntur et producuntur, 19ideoque per singulas litteras doceamus iunctas o litterae. 3120Bo terminata producuntur genetivo, Libo Libonis, Carbo 21Carbonis. Hoc tamen scire debemus, quod omnis nominativus o 22littera finitus sive pura sive aliqua consonanti praeposita et iuncta 1corripi{un}tur, exceptis Graecis nominibus, quae producuntur, ut 2Dido, Manto: i{n}deoque indifferenter declinantur et Graece et 3Latine, huius Didus, Mantus ut fatidicae Mantus. 324Co syllaba si inventa fuerint, producentur et tertiae sunt 5declinationis: barbara quaedam audivi, Sicco Sicconis, Franco 6Franconis. 337Do omnia in genetivo o in i mutant, ordo ordinis, hirundo 8hirundinis, cardo cardinis, exceptis duobus, quae {et} in 9genetivo o habent productam, pedo pedonis, cerdo cerdonis; nam 10Dido Graecum est. 3411Fo terminata producuntur in genetivo, bufo bufonis, 12Gorfo Gorfonis et si qua talia. 3513Go finita omnia o in i mutent in genetivo casu necesse est 14et generis sint feminini, virgo virginis, Carthago Carthaginis, 15uligo uliginis. Excipitur unum, quod in genetivo ante nis syllabam 16o producta terminatur et generis est masculini, ut ligo 17ligonis. {mango} Ambago Latinum non est, sicut arbitror. 18Nam ambages et compages nominativo utriusque numeri declinantur, 19sicut strages: Lucanus compage soluta, non compagine, 1a nominativo singulari haec compages, non haec compago: 2nam compaginis et compagine diceretur. Vergilius laxis laterum 3compagibus, non compaginibus, et multae / ambages, non 4ambagines. Omnia tamen, sicut docuimus, nomina o terminata 5sive pura sive aliqua littera anteposita et iuncta tertiae declinationis 6sunt; exceptis Graecis, quae et us faciunt et nis, Dido Didus et 7Didonis. 368Ho finita producuntur in genetivo, lyrcho lyrchonis, 9lectum nomen in Plauto, significans ganeonem. Hoc tamen scire 10debemus | [q]uod omnia nomina post c litteram h habentia 11peregrina sunt, ut chorus, [A]nchemolus, Chalybes, exceptis tribus 12quae Latina sunt, lurcho, pulcher, {H}orchus: [si]c enim in antiquioribus 13reperies. 3714Ko non invenies nomen aliquod terminatum, ideo quoniam 15k non scribitur nisi ante a litteram puram [in] principio 16nominum vel cuiuslibt partis orationis, cum sequentis sylabae 17consonans principium est, sicut docui in primo libro.

Quotation layer

Ter. Eun. 457Ter. Ad. 905; et 907 tibicina] tibicinas
Verg. Aen. 8, 344Lucr. 1, 837; et 853 Lucr. 1, 860

Verg. Aen. 7, 683

Verg. Aen. 10, 199

Lucan. 1, 72Verg. Aen. 1, 122Verg. Aen. 1, 341-342 multae] longae

Plaut. Persa 421 lyrcho] lurcho

Critical apparatus

tunc B1: tumc Bnon B: no B1terminabuntur Keil: terminabitur B Eichenfeld-Endlicher‘Terentius Terentii’] ut Keilsyllaba suppl. Eichenfeld-Endlicher ex Cath.novissimam i in e correptam mutabunt Keil: novissimam i in e correptam mutabitur B; novissimam us in e correptam mutabunt ope Cath. Eichenfeld-Endlicherhuius edd.: has B; haus B1tibicen cornicen tibicinis cornicinis B Eichenfeld-Endlicher: tibicen tibicinis cornicen cornicinis Keile suppl. edd.: om. revera B om. del. ope Cath. Keil om. del. ope Cath. Keilhuius Eichenfeld-Endlicher: hius Bhuius Panos vel Panis suppl. KeilPanos] panos Eichenfeld-Endlicher om. del. ope Cath. Eichenfeld-Endlicher del. ope Cath. Keil: hic sangus huius sanguins Bdebemus B1: debebmus Bproducant{ur} P ope Cath. Keil: producantur B Eichenfeld-Endlicheret suppl. edd.: om. Bcorripi{un}tur Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: corripiuntur Bi{n}deoque B1 Eichenfeld-Endlicher: indeoque Bhuius Didus Mantus suppl. ope Cath. Bramanti om. del. Bramantiterminata suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. BGorfo Gorfonis] gurfo gurfonis Bsyllabam suppl. Eichenfeld-Endlicher: syllaba Best suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. Bambago suppl. ope Lindemanni Eichenfeld-Endlicher: mango latinum non est B Keil; argo latinum non est Steup 1871a, 151a suppl. edd. Eichenfeld-Endlicher ex Cath. tacite: om. Bgraecis B1: pgraecis Bdebemus] defunt B P; deficit Parrhasius P{h}orchus De Nonno coll. Cath. GL IV 10, 24 et 39, 2 nec non Sac. GL VI 491, 8: horchus B