Sacerd. 2, 2, 15 - 2, 2, 24
215‘G’ litteram ante ‘‑eo’ habens
10verbum secundam regit coniugationem. Tempus vero perfectum
modo triplici terminabit: nam aut ‘‑xi’ faciet aut ‘‑gui’ aut ‘‑si’, ut
‘lugeo luxi, egeo egui, terg‹e›o tersi’. Dicimus et ‘tergo tergis’ tertia
correpta: legimus et ‘spicula lucida tergent’, quod venit a ‘tergeo
‹terges›’, et ‘‹ter›gunt’ ab eo quod est ‘tergo tergis’ (‘qua mensas
1615detergeo’).
1615‘H, i, k’: his litteris ante ‘‑eo’ positis verbum regi non
17inveni.
17‘L’ ante ‘‑eo’ posita secundam regit coniugationem,
speciem perfectam ‘‑lui’ vel ‘‑levi’, ut ‘caleo calui, deleo delevi, compleo
complevi’. Excipitur unum ab utraque ratione defectivum
genere, faciens speciem perfectam scilicet quasi passivam, ‘soleo
1820solitus sum’.
1820‘M’ ante ‘‑eo’ posita primam regit coniugationem,
speciem perfectam ‘‑avi’ faciens, ‘remeo remeavi, commeo commeavi’.
Hoc tamen scire debemus, quod omnia verba ‘e’ ante ‘‑o’
habentia secundae sint coniugationis necesse est, excepto ‘eo’ et illis
quaecumque ab hoc verbo fuerint tracta, quae omnia tertiae sunt
2, 5productae praeter duo primae coniugationis, quae supra posita
19monstravi, ‘remeo commeo’.
19‘N’ ante ‘‑eo’ habentia verba, si
venerint ‹a verbo ‘eo’›, tertiae productae sunt, specie perfecta
facientia ‘‑ivi’ vel ‘‑ii’, ut ‘ineo inivi’ vel ‘inii’; si non venerint, secundae
erunt coniugationis, ‘nui’ facientia specie perfecta, ut ‘moneo
2010monui’.
2010‘‑O‑’ ante ‘‑eo’ habentia verba tertiae sunt coniugationis,
21‘‑vi’ vel ‘‑ii’ facientia specie perfecta, ut ‘coeo coivi’ vel ‘coii’.
21‘P’: hanc litteram ante ‘‑eo’ verbum habens non inveni.
22‘Q’: hanc litteram ante ‘‑eo’ habens verbum non inveni.
23‘R’: haec littera ante ‘‑eo’
posita secundae coniugationis regit verba, ‘‑rui’ faciunt specie
15perfecta, ‘careo carui’; tertiae vero productae, ‘‑ivi’ vel ‘‑ii’, ‘pereo |
24perivi’ vel ‘perii’.
24‘S’ ante ‘‑eo’ posita unum repperi verbum tertiae
productae, ‘‑ivi’ vel ‘‑ii’ faciens specie perfecta, ‘transeo trasivi’ vel
‘transii’.