Sacerd. 2, 2, 65 - 2, 2, 74
265‘S’ ante ‘‑uo’ posita tertiam coniugationem
6615correptam regit, ‘suo suis sui’.|
6615‘T’ ante ‘‑uo’ posita primam regit
coniugationem et specie perfecta ‘‑avi’ facit, ut ‘fluctuo fluctuas
67fluctuavi’.
67‘U, x, y, z’: has litteras ante ‘‑uo’ positas verba regere
non inveni.
68Hoc modo declinabuntur omnia verba ‘‑o’ terminata, ante
eam habentia vocales illas quas memoravi, exceptis defectivis.
69Nunc ad syllabas consonantium veniamus. Quae consonantes
si sint ante novissimam litteram ‘‑o’, aut primae coniugationis
2, 5facient verbum aut tertiae correptae. Nam secunda coniugatio
vel tertia producta consonantem ante ‘‑o’ litteram numquam
habent, sed, ut frequenter docui, secunda quidem ‘e’ sola‹m›, ut
‘doceo doces’; tertia vero producta duas, ‘e’ et ‘i’, ut ‘redeo redis,
70munio munis’.
70‘‑Bo’ terminata, primae si sint, ‘‑bavi’ facient
10specie perfecta, ‘libo libavi’; tertiae vero correptae ‘‑bsi’, ut ‘nubo
nubsi’, aut ‘‑bui’, ut ‘sorb{e}o sorbui’, quamvis et ‘sorbsi’ lectum sit.
71‘‑Co’ primae si sint, ‘‑cavi’ facient specie perfecta, ut ‘sicco
siccavi, dico dicas dicavi’: ‘propriamque dicabo’; aut ‘‑cui’, ut ‘mico
micui’. Tertiae vero correptae aut ‘‑ci’, ut ‘vinco vici’; aut ‘‑xi’, ut ‘dico
7215dixi, duco duxi’; aut ‘‑ui’, ‘senesco senui’ et ‘pasco pavi’.
7215‘‑Do’ primae
si sint, aut ‘‑di’ facient specie perfecta, ut ‘do das dedi’, aut ‘‑davi’,
ut ‘laudo laudavi’; tertiae vero correptae aut ‘‑didi’, ut ‘addo addidi,
credo credidi’, aut ‘‑si’, ut ‘cedo cessi’, aut ‘‑cidi’, ut ‘cado cecidi,
c‹a›edo c‹a›edis cecidi’. Nam ‘c{a}edo’, quod significat da, sine
20verbi totius substantia solum reperitur numero singulari; ‘c{a}edo’,
numeri pluralis cette – sic Plautus et antiqui comoediographi –,
sicut est ‘salve salvete salvere’. Nam quod Plautus in Truculento
73posuit ‘non salveo’, inridenter posuit pro persona rustici.
73‘‑Fo’:
74non inveni verba hac syllaba terminata.
74‘‑Go’ primae ‘‑gavi’
faciet, ut ‘rogo rogavi’. Tertiae vero correptae aut ‘‑xi’, ut ‘pingo
pinxi, sugo suxi’; aut ‘‑si’, ut ‘tergo tersi’ – lectum est et ‘tergeo’, unde
utramque declinationem indifferenter invenimus, ‘spicula lucida
5tergunt’ a ‘tergo tergis’, et ‘tergent’ a ‘tergeo terges’ – et ‘vergo versi’
facit; aut ‘‑gi’ (ut ‘tango tetigi’) et in principio syllabam adicit, sicut
‘pungo pango, pupugi pepigi’. Quidam ‘pepigi’ defectivum tempore
putant esse, ut ‘odi, novi, memini’.