Sacerd. 2, 2, 85 - 2, 3, 4
285‘‑Xo’ primae coniugationis verba ‘‑xavi’ facient, ‘flexo
flexavi’, aut ‘‑xui’, ‘enexo enexas enexui’; tertiae vero sola ‘‑xui’, ut
‘nexo nexis nexui’. |
86Quoniam, sicut abitror, iam sufficienter tractavimus de
verbis ‘‑o’ littera terminatis, nunc veniamus ad ea, quae ‘‑or’ syllaba
finiuntur. ‘‑Or’ syllaba terminata sive pura sive {vocali vel} consonanti
praecedente, si primae sint coniugationis vel secundae vel
2, 5tertiae productae, ante novissimam litteram ‘s’ secundae personae
activitatis ‘ri{s}’ syllabam accipientia, facient secundam personam
passivitatis, ut ‘amo amas, amor amaris; doceo doces, doceor
doceris; munio munis, munior muniris’. Tertiae vero correptae
coniugationis verba ‘i’ litteram in ‘e’ mutabunt et, sicut illa, ‘ri’ ante ‘‑s’
10accipient, ut ‘lego legis legor legeris’, et si qua talia.
8710Tempus
autem perfectum facient omnes coniugationes participio masculino
temporis praeteriti addita ‘sum’ syllaba: ‘hic amatus amatus
sum, hic doctus doctus sum, hic scriptus scriptus sum, hic munitus
munitus sum’. Fit autem participium temporis praeteriti
15generis masculini ex secunda persona activitatis in prima quidem
coniugatione et tertia producta accepta syllaba ‘tu’ ante novissimam
litteram ‘‑s’, ut ‘amo amas hic amatus, munio munis hic munitus’;
in secunda vero et tertia correpta, pereunte littera paenultima
secundae personae activitatis et ‘tu’ ante ‘‑s’ posita, ut ‘doceo doces
20hic doctus, dico dicis hic dictus’, aut pereuntibus duabus litteris
paenultimis et ‘su’ ante novissimam litteram ‘‑s’ posita, ut ‘necto
nectis necsus sum’ – quamvis posterius pro ‘c’ et ‘s’ ‘x’ posuerunt,
‘nexus sum’.
88Imperativus modus passivitatis ‘re’ syllaba addita
imperativo activitatis, ‹infinito activitatis› fiet similis, ut ‘amare,
‹docere›, scribere, munire’. De hac tamen ratione et de modo
5infinito plenius in institutis artium, id est libro primo, docuimus.
89Illorum vero verborum, id est ‘‑r’ terminatorum et non
venientium ab ‘‑o’ littera, species perfecta notetur de participio
temporis praeteriti.
3 tit.‹DE STRVCTVRIS›
31Quoniam igitur de pedibus disyllabis et trisyllabis nec non
et quattuor syllabarum in primo docui libro, de nominum vero
ratione verborumque in hoc, consequens arbitratus sum et de
0, 5structuris placentibus nostro tempore paucis admodum demonstrare,
quas multi credunt metro debere constare; quorum opinioni
non libenter consentimus, quoniam et | Tullius et ceteri
oratores monosyllabo struxere verbo, cum una syllaba metrum
non sit. Est autem structura verborum compositio dicta ab
10struendo, id est componendo, unde structores, compositores
alicuius rei dicuntur. Quamquam igitur haec in omni oratione
servari debeat, tamen maxime in verbis duobus, novissimo et
paenultimo, sunt delectabiliter componendae.
2Antiqui quidem oratores, in quibus maxime Tullius, num
15quam necessariis sensibus praeposuerunt orationis structuram;
sed magis fortiter et gravi compositione quam molliter vel laxe
dicere maluerunt et, cum haberent occasionem sic struendi, quem
ad modum nostri temporis homines delectantur, tamquam de
industria usi sunt structura forti potius quam delectanti, sicut
exemplis Tullianis breviter probare poterimus.
3Quod in primis est videlicet nostro tempore vitiosum,
2, 5Tullius non dubitavit verbo monosyllabo finire structuram, ut ‘ab
istius petulantia conservare non licitum est’ et ‘quae cum his
civitatibus C. Verri communicata sunt’ et ‘‹id› quod P. R. iam
diu flagitat, extincta atque deleta sit’. Hae{c} compositiones
demutatae facient nostri temporis structuras sic: ex tribrachy et
10ditrochaeo ‘ab istius petulantia non est licitum conservare’, ex
trochaeo et dactylo et ditrochaeo ‘quae sunt G. Verri cum his
civitatibus copulata’, ex trochaeo et bacchio a longa ‘id quod P. R.
iam diu flagitat, extincta si{n}t atque deleta’.
4Disyllaba structura, quae non valde quibusdam placet,
15antiquos viros vehementissime delectabat. Est enim fortis admodum
vitansque etiam nostri temporis barbarismum, si non fuerit
spondeo vel trochaeo post dactylum finita, ut ‘primus ab oris’ et
‘in quo meam voluntatem P. R. perspicere possit’. Sic enim versum
heroicum, hexametrum, faciunt, quae sola versificatio est
oratoribus devitanda. Nam si omnem fugere voluerint, tacebunt,
quoniam nulla oratio sine metro constat.