Scaur. orth. 8, 5, 3 - 10
535Non caret quaestione etiam ‘pleps’ et ‘urps’ et
‘Pelops’, quae Varro ita distinguit, ut per ‘‑b‑’ et ‘‑s’ ea nominativo
casu putet esse scribenda, quae eandem litteram genitivo reddant,
ut ‘plebs plebis, urbs urbis’; ea vero per ‘‑p‑’ et ‘‑s’, quae similiter
genitivo eiusdem numeri in ‘‑pis’ excurrant, ut ‘Pelops,
10Pelopis’. Sed nobis utrumque per ‘‑ps’ videtur esse scribendum,
quoniam ex his ‘ψ’ littera constet, quam genitivo diximus aut in
‘‑bis’ aut in ‘‑pis’ exire.
61‘Quis’ quidam per ‘cuis’ scribunt, quoniam supervacuam
esse ‘q’ litteram putent; sed nos cum illa ‘u’ litteram siquando
15tertia ab ea vocalis ponitur | consentire iam demonstravimus.
2‘C’ autem in dativo ponemus ut sit differentia:
‘cui’ et ‘qui’, id est dativus [et vocativus] singularis, et nominativus
et vocativus pluralis; quanquam secundum analogiam
omnes partes orationis quae per casus declinantur eandem litteram
in prima parte ‹per› omnes casus servent, quam nominativo
habuerint.
3‘Cum’ quidam per ‘cum’, nonnulli per
8, 5‘quom’. Quidam etiam esse differentiam putant, quod praepositio
quidem per ‘c’: ‘‹cum› illo, cum Claudio, cum Camillo’;
adverbium autem per ‘q’ debeat scribi, ut ‘quom legissem,
quom fecissem’, quoniam antiqui pro hoc adverbio †cuine†
dicebant, ut Numa in Saliari carmine:
410†cuine ponas leuce si ae praetexere monti
quotibeteunei de his cum tonarem†.
91Per conexionem illa[m] annotanda sunt, ut ‘negotium’,
cuius primae syllabae ‘g’ debeat adiungi, non sequenti,
quod dictum est quia ‘nec otium’.
215Item ‘nescire’ quod sit ‘ne’ et ‘scire’, et ‘exsul’ ita ut ‘s’
sequenti syllabae adiungatur, quia significetur ‘extra solum patriae
missus’.
10Haec sunt quae urgenti tempore complecti tibi in
praesentia potui. | Si quid exemplis defecerit vel quaestionibus,
subiungentur. Nam, quod ad rem maxime pertinet, regulam
vides.