Scaur. orth. 4, 6 - 4, 9, 6
46‘X’ littera cognata ‹est cum› ‘c’ et ‘g’, quod lingua
paullum sublata hae dicuntur; ut ab eo quod est ‘lux’ et ‘lex’ dicimus
‘lucis’ et ‘legis’.
7115‘B’ cum ‘p’ et ‘m’ consentit, quoniam origo eorum
non sine labrorum coniunctione respondet; a quo quem Graeci
‘Πυρρίαν’ nostri ‘Burriam’, et quem ‘Pyrrhum’ antiqui ‘Burrum’,
et ‘Palatium’ ‘‹Balatium›’, item ‘Publicolam’ ‘Poplicolam’;
et alii ‘scamillum’, alii ‘scabillum’ dicunt;
2aut cum
ab eadem voce duae gignuntur, ut ab eo quod est ‘princeps’ et
4, 5‘caeleps’ ‘principis’ et ‘caelibis’, nec minus e contrario in verbis
cum ‘carpo’ et ‘scribo’, ‘carpsi’ et ‘scripsi’ proferimus.
48‘C’ cognationem habet cum ‘g’, et ideo alii dicunt ‘gaunacem’,
alii ‘caunacem’, item ‘camellum’ ‘gamellum’. ‹Cum› ‘χ’
quoque Graeca littera consentit, unde quidam ‘coronam’, nonnulli
10‘choronam’ dixerunt.
91‘K’ quidam supervacuam esse litteram iudicaverunt,
quoniam vice illius fungi satis ‘c’ posset, sed retenta est, ut quidam
putant, quoniam notas quasdam significaret, ut ‘Kaesonem’
ut ‘kaput’ et ‘kalumniam’ et ‘kalendas’.
2Hac tamen
15antiqui in conexione syllabarum ibi tantum utebantur ubi ‘a’
littera subiungenda erat, quoniam multis vocalibus instantibus
quotiens | id verbum scribendum erat, in quo retinere hae
litterae nomen suum possent, singulae pro syllaba scribebantur,
tanquam satis eam ipso nomine explerent: ut puta ‘decimus’,
‘d’ per se deinde ‘cimus’; item ‘cera’, ‘c’ simplex et ‘ra’; et
‘bene’, ‘b’ et ‘ne’;
3ita et quotiens ‘canus’ et ‘carus’ scribendum
5erat, quia singulis litteris primae syllabae notabantur,
‘k’ prima ponebatur, quae suo nomine ‘a’ continebat, quia si ‘c’
posuissent ‘cenus’ et ‘cerus’ futurum erat, non ‘canus’ et ‘carus’.
4Ego autem contenderim magis supervacuam esse
‘c’ quam ‘k’, quoniam ‘k’ ut apud Graecos satis vim etiam ‘c’
10litterae exprimat;
510sed quosdam figura deceptos, qua
non solum apud nos, verum etiam apud antiquos Graecorum
haec ‘‹g›’ littera notabantur – ut testatur foedus Graece †camelo†
aereo in hortis Caesaris in aede Fortis Fortunae incisum,
ubi pro ‘γ’ haec ‘‹c›’ forma posita sit; item XII tabulae
15ubi est ‘ni pacunt’ per hanc formam, quod male quidam per
‘c’ enuntiant: est enim praeterium eius ‘pepigi’ a ‘pango’, ut
‹a› ‘tango’ ‘tetigi’, non ‘paxi’, ut a ‘dico’ ‘dixi’ – credidisse
nobis ‘c’ deesse, et hanc quidem ‘c’ dixisse, ceterum pro ea nota
adiecta‹m› a Spurio Carvilio nove formam ‘g’ litterae
praepositam.
6nam non fuerunt tam imperiti antiqui
qui ‘k’ servarent, si aliam litteram idem sonantem habuissent:
5quis enim vel habetis animi sonorum similitudinem sentire
non possit?