Scaur. orth. 6, 5, 1 - 6, 10
51Item qui ‘prensus’ cum aspiratione scribunt, cum
eam prima persona non habeat; et similiter ‘vemens’, cum a ‘vi
mentis’ dicatur; quam quidam putant | adiiciendam, quoniam id
10non aliunde putant esse quam a ‘vehi’ [ferri], cum hoc verbo sine
dubitatione aspiretur.
2Negat Varro etiam ‘Gracco’ aspirandum,
quoniam a ‘gerendo’ sit cognominatus: matrem
enim eius qui primus Graccus sit dictus duodecim mensibus
utero ‹eum› gessisse.
3Et ‘pulcrum’, quanvis in consuetudine
15aspiretur, nihilominus tamen ratio exiliter et enuntiandum
et scribendum esse persuadet, ne una omnino dictio
adversus Latini sermonis naturam media aspiretur, quanvis
Santra a Graecis putet esse translatum quasi ‘polychrum’.
61In ‘mensoribus’ tamen, quanvis ‘‹n›’ litteram recuset
6, 5ratio quia ‘metior’ sine illa dicatur, vindicat tamen eam consuetudo,
quod vox plenius sonet.
2In ‘coniugis’ tamen
nominativo utramque partem ratio defendit: nam et sive detrahendum
novissimae parti putaverimus, auxilio erit quod genitivo
non ‘coniungis’ sed ‘coniugis’ dicimus; sive adiiciendum,
10quod a verbo quod est ‘iungo’ hoc nomen declinatum sit; sed
melius tamen videtur sine ‘n’ littera dicere et scribere.
7Verum sine dubio peccant qui ‘paullum’ [et ‘Paullinum’]
per unum ‘l’ scribunt, cum alioqui prima positio eius duplici
hac littera enuntietur, ut ‘pullum’ et ‘pusillum’. |
8115Interdum et ‘p’ littera supervacuo adiicitur, ut cum
scribimus ‘sumptus, demptus, comptus’, cum alioqui ceterum
declinationibus verborum non assit: ‘sumo’ enim ‹est› et ‘demo’
et ‘emo’; detracta verbis supervacua quare praecipitationibus
adiiciatur ratio non est; nam ‘ruptum’ cum ea dici non mirum
est, cum verba quoque non sine ea sint – et ‘rumpo’ et ‘rupi’ et
reliqua.
2Similiter ‘hiems’ carere ‘p’ littera debet, quia in
casibus nusquam ‘p’ nec ‘b’ propinqua eius respondet, sine quarum
altera nusquam in Latinis ea nomina declinantur quae in
5‘ψ’ Graecam vocem efferuntur, ut ‘princeps’ et ‘caeleps’, quia
‘principis’ et ‘caelibis’ scribitur.
69Non mediocriter peccant etiam qui ‘formoso’ ‘n’ litteram
assumunt: non magis enim haec littera huic nomini necessaria
est quam ‘glorioso’, quod a ‘gloria’ venit; ita ut ‘gloriosus’ a
10‘gloria’ ‘formosus’ a ‘forma’.
10Nec minus falluntur qui ‘Mezentium’ per duo ‘z’
scribunt, ignorantes duplicem litteram non debere geminari,
quanquam quidam colligant duplicem non esse.