Scaur. orth. 7, 3, 5 - 8, 2, 6
35Extremo
quod proprium est litterarum [quod] propinquitate sociari
et invicem succedere, ut cum ‘Fusios’ ‘Furios’ dicimus et
‘sedlam’ ‘sellam’: ita cum ‘h’ eiusdem sit facultatis, nimirum
10haec quoque inter litteras est, quod cum ‘f’ invicem ita mutantur,
ut quam nos ‘fabam’ dicimus antiqui ‘habam’ dixerunt, et quod
‘hordeum’ appellamus | illi ‘fordeum’ nominaverunt.
6Apparet itaque adiiciendam esse nec sine scripto intellegendam
quotiens in Latinis nominibus vis illius exegerit.
7415Quaesitum est ‘extrinsecus’ et ‘intrinsecus’ utrum
‹cum ‘n’› littera an sine ea scribendum esset. Et quidam sine
illa putaverunt, quoniam ‘extra’ diceretur, et ‘a’ in compositione
in ‘i’ interdum mutaretur, ut ‘facere’ et ‘deficere’: ita, quod est
‹com›positum ex adverbio ‘extra’ et ‘secus’, ‘‹extrisecus›’; quidam
cum ‘‹n›’, quoniam ‘extraneus’ diceretur, ‘intrinsecus’ vero
sine eadem littera, ne bis posita duriorem sonum faceret.
81Sequitur mutatio, in qua multa quaeruntur; et primum
quidem illud de quo diximus, utrum per ‘‑ai’ an per ‘‑ae’
5genitivo et dativo singulari et nominativo et vocativo plurali
eiusmodi nomina scribenda sint: ‘Senecae’ et ‘Catilinae’ et
‘Perpennae’, quorum quoniam iam reddita est ratio ad reliqua
veniamus.
2In vocalibus ergo quaeritur ‘maximus’ an ‘maxumus’,
10id est per ‘‑u‑’ an per ‘‑i‑’ debeat scribi; item ‘optimus’ et ‘optumus’,
et ‘artibus’ et ‘artubus’, et ‘manibus’ et ‘manubus’.
2Et qui haec nomina scribenda per ‘u’ litteram putant
illam rationem sequuntur quoniam nominativo et prima positione
eorundem per eandem litteram ‘artus’ et ‘magnus’ et ‘manus’
15et ‘bonus’ dicantur, ignorantes cognationem inter se litterarum
de qua praediximus; nam et ‘castus’ ‘castis’ facit, et ‘Iulianus’
‘Iulianis’ et ‘restitutus’ ‘restitutis’: ‘‑u‑’ in ‘‑i‑’ transit et ‘fluctus’
‘fluctibus’ et ‘anus’ ‘anibus’.
3Adiice quod ‘maximus’
corruptum sit ex ‘magnissimo’: nam secundum analogiam
‘magnus’ superlative ‘magnissimum’ facit, inde corrupte ‘maximum’
figuratum. Item | ‘optimum’ ab ‘optione’ dicitur, quare
‘optimum’.
4‘Artibus’ autem et ‘artubus’ quidam variaverunt,
et per ‘‑i‑’ quidem dativo et ablativo plurali scribi putaverunt
8, 5quotiens ab ‘arte’ dicerent, ut sit ‘ars, artis, artibus’; ‘artubus’
autem per ‘‑u‑’ quotiens ab eo quod essent ‘artus’, unde
apud Lucretium legunt:
‘Hinc nova proles
artubus infirmis teneras lasciva per herbas
10l. l. m. m. p. n.’.
5Quod si distinctionis causa ratio corrumpitur, ‘caveas’
quoque quare non accentu aut litteram immutamus, cum et verbum
et nomen significet? Et in hoc ‘tectis’, cum et nomen et
participium sit, et in similibus?
6Ergo vox scribenda
15quomodo et sonat: nemo autem unquam tam insulse per ‘‑u‑’ ‘artubus’
dixerit.
Quotation layer
Lucr. 1, 259-261