Ter. Mavr.

10851106110711271128113811391150115111611162117811791200120112131214122712281240

Ter. Mavr. 1085-1106 - 1228-1240

108511061085Si fuerit correpta, nihil praestare valebunt, 1086cum scapulam, spatium, stimulum subiungo trochaeo. 1087Quippe pedem primum nisi pes comitabitur alter 1088desinit esse caput versus, est prosa loquela; 1089pes etenim speciem metri numquam facit unus, 1090quia et variis pedibus loquimur sermone soluto, 1091nec metrum facimus, quia fungimur ordine nullo. 1092Adde quod hic primum cernis nutare trochaeum, 1093quem tantum in fini sumunt heroica metra; 1094cui si dactylici generis subiungitur alter 1095a geminis ortus, cui sit quoque tertia longa, 1096cum fit dactylus ipse, simul quoque reddat oportet 1097spondeum, pleno qui tempore solus egebat. 1098Cum correpta adeo vocalis tertia curret, 1099si positu longa efficitur, pedis efficit orsum, 1100dactylicumque parat iam rite effingere metrum, | 1101suggerit et tempus, quantum producta solebat. 1102Quod nos exemplis aeque firmare decebit: 1103unde scissa coma est aut unde spissa corona, 1104ecce stagna madent: triplici sic syllaba pacto 1105temporis accessu non tantum est reddita longa, 1106sed dedit et vires geminis augere trochaeum. 110711271107Dactylus in brevibus vocalem quando supremam 1108servabit verbique simul cum fine resistet, 1109si pedis alterius primordia consona et uda 1110subnectent, pes incolumis vegetusque manebit. 1111Consona si gemina est qua proximus incipiet pes, 1112cuius principium sexta haec quam dico tenebit, 1113dactylus ille prior, quamvis sermone peracto 1114discretus liberque pedis compage secundi, 1115sentiet accessum momenti et temporis auctum. 1116Exemplo versus unius utrumque probabis: 1117ante supinatas Aquiloni ostendere glebas. 1118Tendere cum verbi finem simul et pedis explet, 1119nil obstant pedis alterius modo consona et uda. 1120Syllaba si contra veniat qualem modo dixi, 1121temporibus vitiatus erit pes integer ante: 1122ante supinatas Aquiloni ostendere strages, 1123tertia sic longa efficitur, pes creticus exit. 1124Vel tu finge aliud, dum talis syllaba detur, 1125sed nullam invenies, nisi littera sit prior ista 1126quae sexto praescripta loco est atque ordine earum 1127dimidium vocis quas edere diximus ante. 112811381128Syllaba difficilis quotiens correpta secunda 1129indiget auxilio, quo tempora bina ministret, 1130dactylus inde magis, spondeus rarior exit. 1131Nam cum finitur vocali sermo trochaeum 1132destituens, iam pes in dactylon ire videtur, 1133inque breves geminas longam laxare secundam, 1134spondeus quo more solet dare dactylon ex se. | 1135Quippe ubi sola manet verbi vocalis in imo 1136et brevis haec abscissa etiam comitemque requirens 1137nullaque consona iuncta parat dare temporis auctum, 1138nil iam spondeo videas superesse relictum. 113911501139Vel tu ruricolae primum decurre Maronis: 1140Liber et alma Ceres, et ferte simul Dryadesque, 1141munera vestra cano tuque o cui prima frementem, 1142ipse nemus, tunc dique deaeque, atque arva tueri, 1143quique novas et quique satis et teque sibi mox, 1144anne novum, tunc ipse tibi, plus parte relinquit, 1145nec tibi regnandi veniat tam dira cupido, 1146vere novo gelidus canis et gleba resolvit, 1147et quid quaeque ferat regio, et quid quaeque recuset. 115111611151Bis decies unumque supra, nisi fallimur, ecce 1152dactylon efficiet talis quem dico trochaeus, 1153spondeum at nullum potuit dare versibus isdem. 1154Namque etiam duplex quae nobis una relicta est, 1155principium verbi quoniam proferre Latini 1156non valet et tantum vocali[s] subdita currit, 1157cum Graecum inciderit nomen quo possumus uti, 1158si post dactylon accedat, nil tempore duplo 1159officiet. Gemini poterunt quod pandere versus: 1160pontibus instratis coniunxit litora Xerxes, | 1161sanguine turbatus miscebat litora Xanthus. 116211781162Litora pes longa constat brevibusque duabus 1163tempora nec laedit duplex, quin dactylus extet. 1164Pro duplici contra gemina est si consona, laedit: 1165pontibus instratis coniunxit litora Sciron. 1166In tantum vegeta est et vivida littera sexta, 1167cum prior est et muta loco subiecta secundo, 1168ρκτικόν idcirco στοιχεον Graecia dixit. 1169Sed non principium nunc nominis incohat ipsa, 1170cum duplicem reddit, sequitur sed pone priorem, 1171cum Xanthum, Xerxen aut Xuthum et talia pono. 1172Nam ξ, quod Graecis commune videmur habere, 1173κάππα et σίγμα facit, non σίγμα et κάππα secundo: 1174nec sonus est illis idem, nec littera prima, 1175quae cum mutatur, mutatur origo sonandi. 1176Sic Ξέρξης duplicem praestat, Σκείρων aliquid plus, 1177ut supra ostendi cum scire et scribere curat 1178vel scutum, spatium, spumas aut stamina dixi. 117912001179Immo velim spectes quam multa occasio detur, 1180cum remanet nutans etiam dubiusque trochaeus, 1181dactylus ut crebro, spondeus rarior extet. 1182Syllaba vocali quando est finita secunda, 1183tertia vocalem si subicit, hiscere credas, 1184est tamen exemplum, vocalis consona si fit: 1185ante Iovem nulli subigebant arva coloni. 1186Vocalem mediam si consona suscipit una, 1187dactylus incolumi constabit lege sonoque: 1188ante tibi Eoae Atlantides abscondantur. 1189Consona si mediam determinat, altera porro 1190vocalem adnectit, simili pes lege probatur: 1191venit et upilio, tardi venere subulci. 1192Si mediam vocalis habet, quam consona et uda 1193excipiunt, nequeunt geminae vexare priorem: 1194unde tremor terris aut hoc: percussa tridenti. | 1195Dactylus efficitur: nam longa est reddita prima 1196et mediam nil uda iuvat, quae subdita currit, 1197sic manet unde brevis, sic et percussa tridenti. 1198Syllaba si contra fortisque et vivida detur, 1199unde scire potes, percussa spumat harena, 1200reddet spondeos iusta ratione locatos. 120112131201Nec modo quia verbo finem facit unde, putato 1202sic cecidisse: magis sermone notabis in uno 1203congruere ut cassae pariter sint consona et uda, 1204et solem geminum et duplices se ostendere Thebas, 1205et duplices mediam non possit reddere longam. 1206Perspicis udarum quam vis modo fiat inanis, 1207subiectae quotiens et iuris sunt alieni. 1208Hoc et diversa melius ratione patebit. 1209Vocalis mediae nam quando residet in udam, 1210tertiaque accedens similem geminaverit udam, 1211spondeus plenis reddetur temporibus pes: 1212attollitque animos, Poenorum qualis in arvis, 1213et Tyrrhena pedum circumdant vincula plantis. 121412271214-1227, 1Nec non vocalis primae si quamlibet udam 1214-1227, 2contineat, veniensque aliam subiecerit udam 1214-1227, 3praepositam longae, spondeon cernimus edi: 1214-1227, 4Pallenen, hunc et Nymphae veneramur et ips[a]e, 1214-1227, 5Tyrrhenas, i, sterne acies, tege pace Latinos. 6Si fuerit correpta sequens, et tertia talis 7iungenda est, pes sic geminis fit dactylus udis, 8spondeum qualem geminae fecere priores: 9Palladia gaudet silva vivacis olivae, 10Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. 11Cur tantum valeant udae, modo reddita causa est: 12consona quia vis est illis. Nunc libera namque 13utraque complexu alterius nec subdita currit, 14inter vocales positas nam cernimus ambas. 122812401228Quattuor udarum primam quartamque videmus 1229in pedibus varias effingere posse figuras, 1230uda secunda sed his et tertia dissimiles sunt, | 1231consona nulla potest quoniam sociare secundam 1232sermone in nostro, sicut positum ante tenemus; 1233tertia non aliter mutae subiungitur uni 1234quam quotiens Gnaeum, gnarum, gnatumque loquemur, 1235syllaba dum primas habeat geminisque creetur. 1236Has etiam geminas pedibus similes dare formas 1237invenies, geminae quot prima et quarta dedere: 1238talia flammato secum dea corde volutans, 1239non anni domuere decem, non mille carinae, 1240quam multa in tectis, una cum gente tot annos.

Quotation layer

cf. Verg. Aen. 9, 478 cf. Verg. Aen. 9, 508-509 cf. Verg. georg. 3, 429-430

Verg. georg. 2, 261

Verg. georg. 1, 7Verg. georg. 1, 11Verg. georg. 1, 12Verg. georg. 1, 16Verg. georg. 1, 21Verg. georg. 1, 22Verg. georg. 1, 23Verg. georg. 1, 31Verg. georg. 1, 32Verg. georg. 1, 34Verg. georg. 1, 35Verg. georg. 1, 37Verg. georg. 1, 43Verg. georg. 1, 44Verg. georg. 1, 53

Verg. georg. 1, 125Verg. georg. 1, 221Verg. ecl. 10, 19Verg. georg. 2, 479Verg. georg. 1, 13

Verg. Aen. 4, 470Verg. Aen. 12, 4Verg. Aen. 8, 458

Verg. georg. 4, 391Verg. Aen. 7, 426Verg. georg. 2, 181Verg. Aen. 8, 344

Verg. Aen. 1, 50Verg. Aen. 2, 198Verg. georg. 1, 449Verg. Aen. 1, 47