Ter. Mavr.

21142126212721472148215521562178217921902191220422052217221822312232224522462263

Ter. Mavr. 2114-2126 - 2246-2263

211421262114At si quando pedes fini duo deminuentur, 2115dum ne discidium verbi quarto pede fiat, 2116hic quoque tetrametrus similis remanere videtur. | 2117Sed differt illo versus quod portio prima est, 2118illa sequens, aliaque simul quod lege tenetur: 2119namque haec sola potest carmen componere plenum 2120nec subiecta aliis dulcis absolvit epodos, 2121ut mox ostendam; prior apta videtur epodis, 2122ut dixi modo: Damoetas et Lyctius Aegon. 2123Pastorale volet cum quis componere carmen, 2124tetrametrum absolvat, cui portio demitur ima 2125quae solido a verbo poterit conectere versum, 2126bucolicon siquidem talem voluere vocari. 212721472127Plurimus hoc pollet Siculae telluris alumnus, 2128ne Graecum immittam versum, mutabo Latinum: 2129dulce tibi pinus summurmurat, en tibi, pastor, 2130proxima fonticulis; et tu quoque dulcia pangis. 2131Iugiter hanc legem toto prope carmine servat; 2132noster rarus eo pastor Maro, sed tamen inquit: 2133dic mihi, Damoeta, cuium pecus? an Meliboei? 2134Non, verum Aegonis: nuper mihi tradidit Aegon. 2135In tragicis iunxere choris hunc saepe diserti 2136Annaeus Seneca et Pomponius ante Secundus. 2137Tale dedit nobis Pomponius: 2138pendeat ex umeris dulcis chelys 2139et numeros edat varios, quibus 2140adsonet omne virens late nemus, 2141et tortis errans qui flexibus. 2142Reddo pedes binos, qui nunc desunt tetrametro, 2143rursus de mutilo redit integer: 2144pendeat ex umeris dulcis chelys apta choreis 2145et numeros edat varios, quibus ecce propinquum 2146adsonet omne virens late nemus arvaque iuxta, 2147et tortis errans qui flexibus effugit amnis. 214821552148Aeolicum ex isto genuit doctissima Sappho 2149quod sit quinque pedum, velut hos modo perspicis. 2150Nam primum addidit illa disyllabon, ut libet, | 2151spondeum nec enim capiti locat omnium, 2152sed quia est mobilis hic locus, et chorion solet 2153admiscere, dein quater addere dactylon, 2154cordi quando fuisse sibi canit Atthida 2155parvam, florea virginitas sua cum foret. 215621782156Ille tetrametro datur ante disyllabus, 2157cetera pars versus, pedibus finita duobus, 2158tale solet colon subiungere: primus ab oris. 2159Continuasse pedes istos in carmine solos 2160dicitur haec eadem praeclara poetria Sappho. 2161Fingere nobis 2162tale licebit: 2163primus ab oris 2164Troius heros, 2165perdita flammis 2166Pergama linquens, 2167exul in altum 2168vela resolvit: 2169saepe repulsus 2170Ausone terra 2171moenia fessis 2172sera locavit; 2173unde Latinum 2174post genus ortum 2175altaque magnae 2176moenia Romae. 2177Pluribus idcirco, parvis ut notius esset 2178versiculis carmen condi potuisse, peractum. 217921902179Cetera tetrametri[s] reddemus quando duobus 2180conserta heroo pariterque loquemur iambo. 2181Nunc orsa iambo, siqua possum, colligam. 2182Adesto, iambe praepes, et tui tenax 2183vigoris adde concitum celer pedem, | 2184nec alterius indigens opis veni, 2185sed ipse verus integerque sexiens, 2186adusta felle qualis ante carmina 2187dabas amarus, ultor impotens tui. 2188Vides ut icta verba raptet impetus, 2189brevemque crebra consequendo longula 2190citum subinde volvat artius sonum. 219122042191-2204, 1Iambus ipse sex enim locis manet, 2191-2204, 2et inde nomen inditum est senario, 2191-2204, 3sed ter feritur, hinc trimetrus dicitur, 2191-2204, 4scandendo binos quod pedes coniungimus, 2191-2204, 5quae causa cogat, non morabor edere. 6Nam mox poetae, ne nimis secet brevis 7lex haec iambi verba pauca admitteret, 8dum parva longam semper alterno gradu 9urget nec aptis exprimi verbis sinit 10sensus, aperte dissidente regula, 11spondeon et quos iste pes ex se creat 12admiscuerunt, impari tamen loco, 13pedemque primum, tertium, quintum quoque 14iuvere paulum syllabis maioribus. 220522172205At qui cothurnis regios actus levant, 2206ut sermo pompae regiae capax foret, 2207magis magisque latioribus sonis 2208pedes frequentant, lege servata tamen, 2209dum pes secundus quartus et novissimus 2210semper dicatus, uni iambo serviat: 2211nam nullus alius ponitur, tantum solet 2212temporibus aequus non repelli[t] tribrachys. 2213Quid? Non trochaeus temporum est aeque trium? 2214Est, sed trochaeo longa prior est syllaba, 2215brevis autem iambo, longa post, cui non potest | 2216longam trochaeus subdere et brevem suas, 2217brevi sequentis quia fit hoc ionicum. 221822312218Et cur iambo nunc trochaeus serviat, 2219qui metron ipse copulat trochaicum, 2220praebetque nomen, ut loquemur postmodum, 2221habetque et ipse subditivum tribrachyn, 2222qui iure utrique servit et subiunctus est, 2223e quis creatur, quos creare non potest? 2224Nam non ita est ut longa dissolubilis, 2225breves vicissim contrahi in longam valent, 2226quia solida findi magnitudo non vetat, 2227divisa iungi rursum in unum non queunt. 2228Culpatur autem versus in tragoediis 2229et rarus intrat ex iambis omnibus, 2230ut ille contra qui secundo et talibus 2231spondeon aut quem comparem receperit. 223222452232Sed qui pedestres fabulas socco premunt, 2233ut quae loquuntur sumpta de vita putes, 2234vitiant iambum tractibus spondiacis 2235et in secundo et ceteris aeque locis, 2236fidemque fictis dum procurant fabulis, 2237in metra peccant arte, non inscitia, 2238ne sint sonora verba consuetudinis, 2239paulumque rursus a solutis differant. 2240Magis ista nostri: nam fere Graecis tenax 2241cura est iambi vel novellis comicis 2242vel qui in vetusta praecluent comoedia. 2243Aristophanis ingens micat sollertia, 2244qui[s] saepe metris multiformibus novis 2245Archilochon arte est aemulatus musica. 224622632246Sed paulum abimus longius: nunc hanc magis, 2247heroicus quare pedes per singulos, 2248at iste binos scanditur, causam loquar. | 2249Spondeon etenim quia recepit impari 2250tantum loco vel dactylum aut contrarium, 2251secundo iambum nos necesse est reddere, 2252qui sedis huius iura semper obtinet, 2253scandendo et illic ponere adsuetam moram, 2254quam pollicis sonore vel plausu pedis 2255discriminare qui docent artem solent. 2256Si primus ergo pes eam sumet moram, 2257ubi iam [p]r[a]eceptum est subdere heroos pedes, 2258versum videbor non tenere iambicum; 2259sed quia secundo numquam iambus pellitur, 2260moram necesse est in secundo reddere 2261et ceteris qui sunt secundo compares, 2262ubi non timebo nequis herous cadat. 2263Sic fit trimetrus qui fuit senarius.

Quotation layer

Verg. ecl. 3, 1-2Pompon. trag. 8-11

Verg. Aen. 1, 1Verg. Aen. 8, 530Verg. Aen. 3, 11Verg. Aen. 3, 85 cf. Verg. Aen. 2, 525Verg. Aen. 1, 6Verg. Aen. 1, 7