Ter. Mavr.

22642272227322792280230023012319232023352336234923502370237123832384240024012418

Ter. Mavr. 2264-2272 - 2401-2418

226422722264Nunc ipsa metra, quae redegi, prosequar. 2265Iugi trimetro Flaccus usus est semel, 2266ut non epodum subderet, vel demeret 2267aut adderet, quo legem iambi verteret, 2268sed simplici carmen per omne evectus est, 2269quod esse notum versibus primis potest: 2270iam iam efficaci do manus scientiae, 2271supplex et oro regna per Proserpinae. 2272Unumque carmen lege tali pertulit. 227322792273Sed hic trimetrus quando duplicem pedem 2274a capite sumet, tunc quadratus dicitur, 2275idemque dictus est et octonarius. 2276Ante ergo versum collocabo iambicum: 2277phaselus ille quem videtis, hospites; 2278quadratus iste talis effici potest: 2279adest celer phaselus ille quem videtis, hospites. 228023002280Si[qui] dempta prima syllaba adiecto pedi est, 2281quem de duobus esse iambis perspicis, 2282quod hinc remansit, creticum reddit pedem, 2283est celer phaselus ille quem videtis, hospites, 2284quia, prima cum sit dempta iambo duplici, 2285longam relinqui convenit, post alterum | 2286manere iambum, qui brevem et longam suas 2287iungens priori perficit dictum pedem. 2288Sic creticum siquis velit diiungere, 2289fiet trochaeus longa et una syllaba. 2290Praecedet ergo quando cres iambicum, 2291habet trochaeum, longam et unam; quae sibi 2292primam ex iambo dum sequenti copulat 2293brevem, trochaeos esse iam duos vides, 2294et longam iambi: sic trochaei ceteri 2295fient subinde. Longa dum brevem sibi 2296trahit ex iambo, longa et alia linquitur 2297quae sibi vicissim copulans iungat brevem, 2298volvendo totum coget ordinem pedum, 2299donec trochaeis restet una in extimo, 2300catalexis in quam fiet, ut iam diximus. 230123192301Nam cretici tres syllabae primo loco, 2302bis sex iambi, quindecim fiunt simul: 2303sic numerus impar post trochaeos septiens 2304habeat necesse est extimam superstitem. 2305Sed quia trochaeos tamquam iambos scandimus, 2306ut sit trimetrus, tres erunt bini pedes; 2307finem tenebit dactylus vel creticus, 2308quia duplici trisyllabus minor pede est. 2309Trochaicum autem permanebit liberum, 2310dum erit trimetrus ex iambis omnibus: 2311est celer phaselus ille quem videtis, hospites; 2312spondeos autem si sequetur creticum, 2313habere primum quem potest iambicus 2314(nam primus ipse est separato cretico), 2315vel tertio locetur aut quinto pede, 2316seriem trochaei iam labare perspicis, 2317quia post trochaeum longa superans cretici, 2318dum de sequenti copulat longam sibi, 2319vetat trochaeos ire iunctos ordine. 232023352320Sed quia recepit lex iambi dactylum, 2321spondeon aut qui dactylo est contrarius, 2322ut iam tenemus, impari tamen loco, 2323nunc versu iambi qui pedum primus fuit, 2324erit secundus, ante eunte cretico, | 2325ex quo trochaeus tertiam quia separat, 2326haec de sequenti copulat longam alteram, 2327spondeon esse po[te]st trochaeum propalam est; 2328qui sic secundus et trochaicis datur, 2329iambicis ut impari solet loco. 2330Nec culpa metri est si vel hoc vel talibus 2331pes inseratur temporum est qui quattuor, 2332dum primus ipse, qui trochaicum facit, 2333et tertio locetur et quinto pede. 2334Nam pes uterque, quia sibi est contrarius, 2335gaudet locorum dispari custodia. 233623492336Trochaeus ergo semper impari loco 2337parique iambus rite collocabitur: 2338nihil nocebit quisque curret ceteris 2339ut quodque metrum lege condetur sua. 2340Ergo qui versus paratur integer trochaicus, 2341cretico fiet remoto rect[i]us idem iambicus. 2342Porro si talis locetur, qualis hic noster modo est, 2343ter tibi spondeon hic semper secundum suggeret; 2344cretico dabit remoto ter tibi hunc, sed imparem: 2345talis locetur, qualis hic noster modo est, 2346simulque iambos nunc suis reddet locis, 2347quos in trochaeos retro vertit creticus. 2348Verum a magistris versus iste dicitur 2349acephalus, idem qui trochaicus quoque. 235023702350Archilochus auctor traditur talis metri. 2351Sed iam pedum cum regulam distinguerem, 2352longam resolvi per duas dixi breves, 2353ipsumque posse quinque totas creticum 2354breves habere, quando longas solveris. 2355Est ergo et ille versus integer meus, 2356quo quinque feci syllabarum creticum: 2357is erit anapaestus, quinque, post spondeus est. 2358Exempla ponam, quae locasse Caesium 2359libro notavi quem dedit metris super: 2360beatus ille qui procul negotiis, 2361est creticus pes Socrates, et versus hic: | 2362Socrates beatus ille qui procul negotiis. 2363Hinc solvo primam, tale fit, nec pes labat: 2364Diogenes beatus ille qui procul negotiis. 2365Cum tertiam, ne tum quidem quicquam perit: 2366Demophile, beatus ille qui procul negotiis. 2367Utrasque quando solveris, nil laeditur: 2368quod agis, age: beatus ille qui procul negotiis. 2369Auctore tanto, credo me tutum fore 2370ut pro trochaeo nemo culpet tribrachyn. 237123832371Archilochus autem creticum sicut dedit, 2372aeque trimetro iunxit Hipponax pedem 2373novissimum trisyllabum ex prima brevi, 2374longis duabus: antibacch[i]o nomen est. 2375Exemplar eius tale possis fingere: 2376phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus. 2377Quadratus ut sit, parte ab ima claudicat; 2378erit quadratus reddita novissima: 2379phaselus ille quem videtis, hospites, Sabinus est. 2380Phaselus ergo quem videtis, hospites, Sabinus, 2381aeque est et ipse syllabarum quindecim, 2382ut ille prima parte qui mulctatus est, 2383sed iambicus manebit, unde et natus est. 238424002384Illic enim, quia prima pars ex cretico 2385gignit trochaeum, transit in trochaicum; 2386hic ex iambis natus ad finem quoque 2387manebit idem. Veniat externus licet 2388pes antibacchus, non erit dispar tamen: 2389namque est iambus tertiam longam trahens. 2390Sic ergo versus, ex iambis prosatus, 2391suis iambis iungit inde septimum, 2392et hunc, ut illum, terminabit semipes, 2393vel quia est trimetrus, antibaccho desinet. 2394Frequens in usu est tale metrum comicis vetustis, 2395Atella vel quis fabulis actus dedit petulcos, 2396quia fine molli labile atque deserens vigorem | 2397sonum ministrat congruentem motibus iocosis. 2398Claudum trimetrum fecit aliter Hipponax, 2399ad hunc modum quo claudicant et hi versus, 2400idcirco Graece nuncupatus est σκάζων. 240124182401Hic non iambum reddidit pedem sextum, 2402paenultimam sed pro brevi trahit longam, 2403novitate ductus, non ut inscius legis. 2404Sed quia iugatos scandimus pedes istos, 2405paeona fieri perspicis pedem in fine: 2406epitritos nam primus implet hanc partem, 2407brevis locata cum sit ante tres longas. 2408Quare cavendum est ne licentia sueta 2409spondeon aut qui procreantur ex illo 2410dari putemus posse nunc loco quinto, 2411ne deprehensae quattuor simul longae 2412parum sonoro fine destruant versum; 2413nam dactylum paremve quid tibi dicam 2414cum tantum iambus hoc loco probe poni 2415aliusque nullus rite possit admitti? 2416Hoc Mimiambos Mattius dedit metro[n], 2417nam vatem eundem est Attico thymo tinctum 2418pari lepore [est] consecutus et metro.

Quotation layer

Hor. epod. 17, 1-2

Catull. 4, 1

Hor. epod. 2, 1

Catull. 4, 1; cf. Verg. catal. 10, 1