Ter. Mavr. 2419-2428 - 2551-2568
24192428Sed et trimetrus, ut quadratus, hic potest
2420acephalos esse, prima quando demitur,
fierique primus pes et istic creticus.
Nam sicut ille redditur trochaicus,
sic versus ante qui videtur integer:
‘adest celer phaselus ille quem vides’;
2425cum demo primam, quod relinquo tale fit:
‘est celer phaselus ille quem vides’.
Acephalus ergo, sed trimetrus, factus est.
Archilochus idem est usus et tali metro.
24292438Vicissim et ille qui quadratus claudicat
2430et in trimetro claudicare sic potest:
‘phaselus ille quem vides Sabinus est’, |
‘phaselus ille quem vides Sabinus’.
Similem locavit Flaccus uno in carmine,
sed quia videtur alius ante praeditus,
2435ut versus hic epodus illius foret
ratione quem iam competenti distuli,
simul hos loquemur, quando devinctis metris
et hinc et inde veniet aptior locus.
24392457Nec non dimetrus ex trimetro redditur,
2440quacumque partem tertiam si detrahas,
stabitque versus octo tantum syllabis,
nisi quando sumet dactylum aut contrarium,
locove iambi qui probatur tribrachys;
talisque versus hic erit:
2445‘phaselus ille quem vides’.
Plerumque nec carmen modo,
sed et volumen explicat,
ut pridem Avitus Alfius
libros poeta plusculos,
2450usus dimetro perpeti,
conscribit ‘Excellentium’.
Tales trimetris subdidit Flaccus suis,
ut carmina ostendunt decem:
‘ibis liburnis inter alta navium,
2455amice, propugnacula’.
Archilochus isto saevit iratus metro
contra Lycambam et filias.
24582473Et hic dimetrus non minus
ut ille acephalus esse vel claudus potest:
2460‘adest celer phaselus est’
cum prima dempta est, redditur
‘est celer phaselus est’;
at cum suprema, claudicat:
‘adest celer phaselus’.
2465Flaccus priorem sic dedit |
esset ut versus prior:
‘est celer phaselus est’,
post hunc veniret talis hic epodus:
‘phaselus ille quem vides Sabinus’.
2470†Sunt tales hoc uno in carmine,
ad usque finem permanent compares epodi:†
‘non ebur neque aureum
mea renidet in domo lacunar’.
24742496‘Non ebur’ pes creticus,
2475longa nam fit tertia
consonante ex altera.
‘Neque aureum’ prima ex trimetro portio est
‘mea renidet in domo’ dimetrus est,
quod ut ‘Sabinus’ claudicat ‘lacunar’.
2480Pedem hinc iambum duplicem
‘mea reni’ si dempseris, relinquitur
‘det in domo lacunar’,
‘adest celer phaselus’.
Et condere inde carmen
2485multi solent poetae.
Horatium videmus
versus tenoris huius
nusquam locasse iuges;
at Arbiter disertus
2490libris suis frequentat.
Agnoscere haec potestis
cantare quae solemus:
‘Memphitides puellae
sacris deum paratae,
2495tinctus colore noctis
manu puer loquaci’.
24972510Aptum videtur esse
nunc hoc loco monere
quae sit figura versus
2500quem credidit vetustas,
tamquam Italis repertum, |
saturnium vocandum.
Sed est origo Graeca,
illique metron istud
2505certo modo dederunt;
nostrique mox poetae
rudem sonum secuti,
ut quemque res ferebat,
sic disparis figurae
2510versus vagos locabant.
25112524Post rectius probatum est
ut tale colon esset
iunctum tribus trochaeis,
ut si vocet Camenas quis novem sorores.
2515Et Naevio poetae sic ferunt Metellos,
cum saepe laederentur, esse comminatos:
‘dabunt malum Metelli Naevio poetae’.
‘Dabunt malum Metelli’ clauda pars dimetri:
‘dabunt malum Metelli’
2520‘adest celer phaselus’,
‘Memphitides puellae’,
‘tinctus colore noctis’.
Post ‘Naevio poetae’ tres vides trochaeos,
nam nil obest trochaeo longa quod suprema est.
252525382525Et choriambus unus
praeditus antibaccho
claudicat, ut priores,
videro si novelli
versus erit poetae,
2530lex tamen una metri est:
‘tinctus colore noctis’,
‘dabunt malum Metelli’,
‘Inachiae puellae
seu bovis ille custos’.
2535Colon et hoc in usu
carminis est Horati.
Tu genus hoc memento |
reddere, cum reposcam.
25392550Nunc, quia quae potui videor tractasse seorsa
2540heroico profecta quaeque iambico,
cetera quae mixtis variantur partibus horum,
ut quibo, metro nitar hinc attingere.
Sed quoniam ex uno possunt adiuncta referri,
amplectar ultro quod datur compendium.
2545Quem nos hendecasyllabum solemus,
tamquam de numero, vocare versum,
tradunt sapphicon esse nuncupandum:
namque et iugiter usa saepe Sappho
dispersosque dedit subinde plures
2550inter carmina disparis figurae.
25512568Sed primi pedis ante lex tenenda est:
spondeon siquidem videmus istic
tamquam legitimum solere poni,
post hunc dactylon atque tres trochaeos,
2555cui nomen quoque phallico dederunt.
Verum mobilis hic locus frequenter
non solum recipit pedem, ut loquebar,
spondeum, sed et aptus est trochaeo,
nec peccat pede natus ex iambo.
2560Exemplis tribus hoc statim probabis,
docti carmine quae legis Catulli:
‘cui dono lepidum novum libellum,
arido modo pumice expolitum?’
‘Meas esse aliquid putare nugas’.
2565Quos dixi modo iam pedes videmus
diversos capiti trium locatos:
spondeon ‘cui do‑’, trochaeon ‘ari‑’,
‘meas’, quis neget hunc iambon esse?