Ter. Mavr. 2569-2579 - 2714-2728
25692579Hic per commata septies feritur,
2570quales hexametron tomas habere
iamdudum tibi disserens probavi.
Ex quis nunc duo metra copulari |
in unum solidum videbis, ortum
cum componitur ex utroque metro.
2575Pars heroica tum prior duobus
spondeo pede dactyloque constat
et quem semipedem est necesse linqui,
ut sit pentameris tome locata;
exin cetera portio est iambi.
258026012580Quod non difficile est statim notare,
cum talis fuerit figura versus:
‘carmen Pierides struunt sorores’.
Haec exordia versuum duorum,
‘carmen Pierides’, quod hexametri est,
2585atque iambicon hoc, ‘struunt sorores’,
compleri poterunt utroque metro:
‘carmen Pierides pangunt memorabile Musae’,
‘struunt sorores Atticae dirum nefas’.
Haec divisio prima computetur.
2590At quae nunc pedibus duobus orta
sermonem cohibet nec exit ultra,
sicut semipedem prior trahebat,
coniungit sibi phallicos trochaeos,
ut dixi modo: ‘Bacche Bacche Bacche’.
2595Tum versum videas sonare talem:
‘pangunt carmina iam novem sorores’.
Nam si quattuor his pedes duobus
addas, hexameter profecto fiet:
‘pangunt carmina tergeminae memoranda sorores’.
2600Post hos phallica de tribus trochaeis
pars est cetera: ‘iam novem sorores’.
26022620Exin tertia latius patescit:
‘carmen Pierides dabunt sorores’.
Nam cum dempsero versui ‘sorores’,
2605‘carmen Pierides dabunt’ manebit.
‘Carmen Pierides dabunt’:
hoc metrum choriambicum est |
quod pars bacchiacum vocant.
Hinc primas capiti duas
2610nec non ‹et› totidem ultimas
excrementa magis putant,
nec ducunt numero pedum.
Sunt haec ‘carmen’, item ‘dabunt’;
solum ‘Pierides’ manet,
2615quod reddit geminum pedem,
dicunt quem choriambicon,
quia longam sequitur brevis,
claudit longa[m] brevem alteram:
nam ‘‑des’ longa fit altera
2620iuncta post sibi consona.
26212636Sic ponunt medium pedem
primas inter et ultimas:
‘carmen Pierides dabunt’.
Pars prima hic varie solet
2625spondeum modo sumere,
idem saepe et iambus est.
Hoc de Septimii potes
iunctis noscere versibus:
‘geritque intus in oppidum
2630anhelos Panopae greges’.
Alter consimiles dedit:
‘opima adposui senex
Amori arma Feretrio’.
Trochaeum quoque sic locat:
2635‘purpurae leguli senes’,
‘intus hic ubi consitum est’.
26372649Utque est mobilis hic locus,
immotus manet ultimus,
namque hic semper iambus est.
2640Tendunt latius hoc genus,
duos ut choriambicos
includant medios pedes
et sit versus ad hunc modum:
‘carmen Pierides dulcisonum dabunt’.
2645Duplex hic choriambus est: |
primus ‘Pierides’, ‘dulcisonum’ sequens.
Sic ‘carmen’ prius est, finis item ‘dabunt’,
ut pes haec habuit prior.
265026632650Sunt qui tradiderint, ultima versui
tamquam pentametro syllaba dempta sit,
quam si restituas, pentametrum fore:
‘carmen Pierides dulcisonum dabunt’,
‘carmen Pierides dulcisonum dabitis’,
2655ut versus quoque sic constet Horatii:
‘Maecenas atavis edite regibus’,
‘Maecenas atavis edite remigibus’.
Usque autem videas hoc procul a fide,
ut metri genus hoc vatibus inclitis
2660non uno aut gemino constiterit pede,
verum in tres etiam consimiles eat,
clausos in medio partibus exteris,
quod iam pentametri non patitur modus.
26642678Nam sic tres videas esse pedes datos:
2665‘carmen Pierides dulcisonum, si mereor dabunt’.
His est omnibus in suis
libris usus Horatius;
quo, dicam, et quotiens modo.
Nam primum minime suo
2670solum carmine protulit,
ut vates alii solent,
exemplum et Senecae dabo,
‘Thebis laeta dies adest:
aram tangite supplices,
2675pingues caedite victimas’.
Tales continuos legis.
Hunc praeponit Horatius,
epodum ex geminis subicit alterum.
26792695Exemplum sat erit semel
2680nos hoc ponere, ceterum
bis ‹s›ex carminibus suis
hunc servat stabilem modum:
‘sic te diva potens Cypri, |
sic fratres Helenae, lucida sidera’.
2685‘Sic te diva potens Cypri’,
hic unus choriambus est;
‘sic fratres Helenae, lucida sidera’,
hic interpositi duo.
Talem, quem geminis perspicis effici,
2690servat carminibus perpetuum tribus,
quorum exordia cum praedita videris,
stabit continuum consimili modo:
‘Maecenas atavis edite regibus’,
‘exegi monumentum aere perennius’,
2695‘donarem pateras grataque commodus’.
26962713Nec non continuos tres pariles dedit
versus et cecinit post alium brevem
ex uno simili pede;
ususque est genere hoc carminibus novem,
2700quae sunt talia, quale est modo quod dabo:
‘scriberis Vario fortis et hostium
victor Maeonii carminis alite,
quam rem cumque ferox navibus aut equis
miles te duce gesserit’.
2705Tres binis pedibus cernimus editos,
unum quartus habet pedem.
Hanc docti tetracolon vocitant strophen:
nam post quattuor hos altera vertitur
ad legem similem consimilis strophe,
2710in qua sunt alii quattuor hoc genus
versus, ex quibus hi sunt sibi tres pares
praemissi, biiugos qui capiant pedes,
unum quartus in omnibus.
27142728Iam quem perficiunt tres medii sic choriambicum,
2715tales continuos carminibus composuit tribus:
‘tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi’,
‘nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem’,
‘o crudelis adhuc et Veneris muneribus potens’.
Binas hic capiti totque itidem deme novissimas:
2720fient in medio perspicui tres choriambici,
ut versus meus est, quem similem composui ex tribus:
‘carmen Pierides dulcisonum, si mereor, dabunt’.
Et supra positi sic quoque sunt duo: |
‘carmen Pierides dulcisonum dabunt’,
2725‘Maecenas atavis edite regibus’.
Ex uno quoque sic fuit:
‘carmen Pierides dabunt’,
‘sic te diva potens Cypri’.