Serv. centim. 9, 1-3 - 12, 5-7
91-3monometrum vel dimetrum vel trimetrum versum in
iambicis, trochaicis, anapaesticis metris per pedes duplices
conputari, in ceteris per simplices;
4-6metra vel a pedibus nomen accipere vel a rebus quae
9, 5describuntur vel ab inventoribus vel a frequentatoribus vel a
numero syllabarum;
9-102eaque octo esse principalia, iambicum, trochaicum,
dactylicum, anapaesticum, choriambicum, antispasticum, ionicum
a maiore, ionicum a minore, de quibus carptim tractabimus,
eligentes ea quae ad palmam lyrae perducit voluptas.
103 tit.DE IAMBICIS
4-9Metra iambica locis inparibus quinque recipere possunt
9, 5pedes, iambum tribrachum spondeum dactylum anapaestum,
locis autem paribus tantum iambum vel tribrachum, et
apud comicos frequenter anapaestum, ita tamen ut multarum
brevium iunctura vitetur. sed ex multis tredecim usui tradenda
subieci.
111-3De aristophanio. Aristophanium constat monometro
hypercatalecto, ut est hoc:
‘valles per imas’.
4-6De euripidio. Euripidium constat dimetro brachycatalecto,
11, 5ut est hoc:
‘Aiax furit dolens’.
7-121De anacreontio. Anacreontium constat dimetro catalectico,
ut est hoc:
‘dissolve Baccha crines’.
122-4De archilochio. Archilochium constat dimetro acatalecto,
ut est hoc:
‘serena lux micat polo’.
5-712, 5De alcaico. Alcaicum constat dimetro hypercatalecto, ut
est hoc:
‘amant venena parricidae’.
Critical apparatus
monometrum] de monometro monometrum ηvel dimetrum] dimetrum E; dimetrum dimetrum lDE IAMBICIS] de iambicis metris e S; de iambicis XIII p Q R b f g K; de iambicis tridecim Ltribrachum] om. Sspondeum] trocheum S