Ter. Mavr.

27292740274127532754276627672780278127922793280228032818281928322833284828492860

Ter. Mavr. 2729-2740 - 2849-2860

272927402729Forsan longula visa sit 2730haec divisio tertia 2731versus hendecasyllabi: 2732sed tot nos docuit metra 2733et sunt quae decea[n]t magis 2734nunc conectere, dum recens 2735haec est regula, quae dedit 2736ex se tam varios modos; 2737quae diiungere si velim, 2738cogar, dum paro singulis 2739certas reddere origines, 2740iam tractata retexere. 274127532741Ergo hinc nascitur altera 2742metri regula, ceu duas 2743partes hexametri secans 2744quae ternos dirimit pedes; 2745quos si reddideris sibi 2746hexametrum pedibus cernes constare receptis, 2747qui tamen heroum factis indignus habetur. 2748Namque tome media est versu non apta severo, 2749fitque soluta magis, quotiens spondeus inest pes 2750tertius et quartus. Non esse hunc incolumem ergo, 2751sed de commatibus tradunt constare duobus. 2752Ipse enim sonus indicat esse hoc lusibus aptum 2753et ferme modus hic datur a plerisque Priapo. 275427662754Inter quos cecinit quoque carmen tale Catullus: 2755hunc lucum tibi dedico consecroque, Priape, 2756qua domus tua Lampsaci est quaque lege Priapi. 2757Nam te praecipue in suis urbibus colit ora 2758Hellespontia ceteris ostriosior oris. | 2759Et plures similes sic conscripsisse Catullum 2760scimus. Usque adeo hoc genus lex heroica pellit, 2761ut sit utraque portio coepta saepe trochaeis, 2762nam discrimine nullo ponit hunc vel iambum; 2763nec mirabere syllabae finem commate primo, 2764tamquam de pede dactylo fiat tertia longa. 2765Nam te praecipue in suis, talis versus, et alter: 2766Hellespontia ceteris, aeque est ultima longa. 276727802767Nam quia commata bina sunt, sumunt ambo supremas. 2768Versus ergo magistri vocant hos priapeos. 2769Et Maro dat tales, sed quia distinctio verba 2770dissociat nectitve aliter nec partibus aequis 2771distingui patitur pedes, effugit sonus aurem: 2772fronde super viridi sunt nobis mitia poma, 2773castaneae molles et pressi copia lactis: 2774turbabat caelo, nunc terras ordine longo 2775aut capere aut captas iam despectare videntur. 2776Si distinctio separet nobis mitia poma, 2777pressi copia lactis, terras ordine longo, 2778despectare videntur, fient sic resonantes 2779ut versus sonat alter quem distinctio nudat: 2780cui non dictus Hylas puer et Latonia Delos. 278127922781Siquis hic quoque findat prima commatis instar, 2782ex uno choriambico, 2783de quo disserui modo, 2784versus stare videbitur: 2785cui non dictus Hylas puer, 2786Thebis laeta dies adest, 2787carmen Pierides dabunt. 2788Usque autem duo commata 2789possis credere rectius, 2790haec ipsa ut videas dari 2791non hoc quo modo sunt situ, 2792versa sed vice pristina. 279328022793Namque his commatibus Flaccus Horatius 2794metrum composuit, sed choriambicos | 2795ex binis pedibus praeposuit duos, 2796tunc hos iungit epodos, 2797partes ut modo do duas. 2798Ipso carmine iam tibi fiet regula plana: 2799quis multa gracilis te puer in rosa 2800perfusus liquidis urget odoribus 2801grato, Pyrrha, sub antro? 2802Cui flavam religas comam?. 280328182803Pergunt cetera post consimili strophe. 2804Versus hic igitur sunt pariles duo: 2805quis multa gracilis te puer in rosa 2806perfusus liquidis urget odoribus. 2807Post hos quae veniunt commata perspicis: 2808grato, Pyrrha, sub antro, 2809cui flavam religas comam. 2810Cui flavam religas comam prima parte locetur, 2811fiat comma secundum grato, Pyrrha, sub antro; 2812versum non dubium est fore quem dicunt priapeum: 2813cui flavam religas comam grato, Pyrrha, sub antro. 2814Nec quod desinit in comam, si fit tertia longa 2815dum g consona iungitur, grato, Pyrrha, sub antro, 2816peccat dactylus istic, cum, sicut modo dixi, 2817primi commatis ultima fiat libera legis. 2818Sunt haec talia Flacci vatis carmina quinque. 281928322819Iam divisio quarta, non morosa, 2820qualem suggerimus tomen habebit: 2821carmen suave dedistis, o Camenae. 2822Nam cum sustulerimus o Camenae, 2823pars heroica fiet haec relicta, 2824quae post hos geminos pedes habebit 2825clusum nomine tertium trochaeum: 2826carmen suave dedistis. 2827Haec heroica iam tome probata est: 2828infandum regina. 2829Nam versus, sibi parte restituta, 2830inlaesum revocabit hexametrum: 2831carmen suave dedistis Olympiades mihi Musae, 2832infandum regina iubes renovare dolorem. 283328482833Et quintam breviter tomen loquemur. | 2834Spondeum siquidem inter et secundum, 2835quem scis dactylon hic solere poni, 2836si trudas anapaeston inserasque, 2837iungas cetera, iam videbis ipsum 2838consueto pede Sotadem locutum. 2839Carmen Pierides dabunt sorores: 2840si dicam lepidae, palam est profecto 2841quod sit pes anapaestus; insero ergo 2842spondeo medium atque consequenti 2843hoc nomen lepidae; fit omne tale: 2844carmen lepidae Pierides dabunt sorores. 2845Idcirco genus hoc phalaeciorum 2846vir doctissimus undecumque Varro 2847ad legem redigens ionicorum 2848hinc natos ait esse, sed minores. 284928602849Nunc divisio quam loquemur edet 2850metrum quo memorant Anacreonta 2851dulces composuisse cantilenas. 2852Hoc Petronius invenitur usus, 2853Musis cum lyricum refert eundem 2854consonantia verba cantitasse, 2855et plures alii. Sed iste versus 2856quali compositus tome sit edam: 2857iuverunt segetes meum laborem. 2858Iuverunt caput est id hexametri, 2859si cures reliquos pedes referre: 2860iuverunt animum versus ex carmine Flacci.