Ter. Mavr. 370-389 - 494-519
370389370Huius in locum videtur ‘u’ latina subdita,
quae vicem nobis rependit interim vacantis ‘υ’,
quando communem Latino reddit et Graeco sonum,
interim vocale[m] et ipsum, sumpta propter quod ‹fuit›
non tuendo, syllabarum saepe mutat regulam.
375Scilicet non consonantem quando vocalis ligat, |
syllabam sed cum duabus edimus vocalibus,
si prior locetur ipsa, consonans tunc redditur;
porro vocalem secuta vim tenet vocalium
et sonos utrosque iungit, unde dipthongos eas
380Graeciae dicunt magistri, quod duae iunctae simul
syllabam sonant in unam, vique gemina praeditae
semper effectum duorum temporum custodiunt,
sive producto efferantur sive correpto sono.
Fronte quod prima videri forsitan mirum potest,
385esse correptam duorum temporum quod dixerim,
sed pedum exsequendo formam res erit probabilis.
Non minus namque et Latinas saepe correpto sono
promimus, quamquam duabus editas vocalibus,
quae pedibus aeque ministrant bina et ipsae tempora.
390401390Planius quo fiat istud, ante dipthongos loquar,
Graeca lingua quas frequenter quasque raro interserat:
ita patebit nostra Graecis cum sonis diversitas.
‘Ἄλφα’ et ‘ε’ et ‘ο’ priores ‘ἰῶτα’ dipthongos creat,
‘αι’ et ‘ει’ et ‘οι’ parentur ut duabus litteris;
395sic et ‘υ’ sequens easdem reddit ‘αυ’ et ‘ευ’ et ‘ου’.
‘Ἰῶτα’ tantum et ‘υ’ videmus subditas vocalibus,
his enim solis duabus quinque praeponi solent,
quando et ‘ἄλφα’, quod videtur dichronon, praeponitur.
Neutra porro de duabus ante tres istas data,
400‘ἄλφα’ et ‘ε’ et ‘ο’, valebit esse dipthongi soni,
syllabam nec edet unam, sed duae voces erunt.
402417Esse dipthongos et alias rariores diximus,
‘υ’ sibi tantum iugantes, ‘ἰῶτα’ quis non subditur:
‘ωὑτός’ ut tradunt magistri, sic et ‘ηὔδα’ copulant.
405Esse sed longas utrasque litteras primas palam est,
nec fuit longis iuganda vel brevis vocalium,
syllaba ut dipthongos ulla temporum fieret trium.
Non ita est, nec prima longis ‘υ’ dedit nativitas,
utriusque verum origo iure dipthongos fuit,
410tempore instanti quod ‘αὐδᾷ’ ‘ηὔδα’ infecto facit,
sic ‘ὁ αὐτός’ separatim, ‘ωὑτός’ immixtum sonat.
Ergo, dipthongo creata, ‘υ’ sibi adnexam tenent,
det licet longam priorem flexa declinatio,
vel duas partes in unam contrahat confusio.
415Quin et ‘υ’ loco priore, ‘ἰῶτα’ si subiunxeris, |
effici dipthongon unam posse nec plures reor,
‘υἷες’, ut dicunt Achaei, ‘γυῖα, μυῖα’ et talia.
418429Porro dipthongos Latini quattuor fixas habent,
quattuor [id]eo separavi, quinta quod sit rarior,
420ex quibus statim videbis non, ut in Graecis sonis
‘ἰῶτα’ subiungi necesse est alteram vel ‘υ’ dari,
semper ‘i’ vel ‘u’ Latinas posse subdi ceteris.
‘Ἄλφα’ semper atque ‘ἰῶτα’ quem parant Graecis sonum,
‘a’ et ‘e’ nobis ministrant, sic enim nos scribimus;
425‘οι’ similiter ‘o‹e›’, et ‘e’ fit ‘ἰῶτα’ quod Graecum fuit.
‘au’ et ‘eu’ cum copulamus, ‘u’ secundam iungimus,
in vicem Graecae quod ‘υ’ ‹haec› subdita ‹est› vocalis ‘u’;
Graeca dipthongos sed ‘ου’ ‹in› litteris nostris vacat,
sola vocalis quod ‘u’ ‹iam› complet hunc satis sonum.
430439430‘E’ deinde ‘ἰῶτα’ (Graeca quod dipthongos ‘ει’ sonat)
non erit semper necesse copulatas scribere,
seu Latina seu iugetur Graeca longa syllaba,
‘ἰῶτα’ solum quod videmus saepe produci vel ‘i’.
‘Ἴλιον’ nam sic iubemur scribere et producere;
435‘dico’ sive ‘fido’, longae sunt priores syllabae,
nec tamen nos ‘e’ necesse est post ‹et› ‘i’ subnectere.
Nec potest dipthongus aliter e duabus litteris
ista componi, nisi ante principali in corpore
‘e’ subesse ratio monstret atque origo nominis.
440449440‘Δεῖμος’ inde sic notamus, quia ‘δέ[μ]ος’ deprenditur;
inde ‘Μήδειαν’‹que› oportet scribere isdem litteris,
quia ‘δέος’ non minus et istic, ut videre propalam est,
ipsa demonstrat subesse compositio nominis.
Scribimus si quando ‘νῖκος’, ‘ἰῶτα’ solum sufficit, |
445nulla praecedens origo quia subesse monstrat ‘ε’.
Porro dipthongon notamus quando ‘νεικεῖν’ scribimus,
‘ἦτα’ quod compago ficti comprehendit nominis:
‘νή’ et ‘εἴκειν’ namque iunctis conditum est vocabulum,
quippe non cedendo semper quaeritur victoria.
450466450Litteram namque ‘ε’ videmus esse ad ‘ἦτα’ proximam,
sicut ‘ο’ et ‘ω’ videntur esse vicinae sibi:
temporum momenta distant, non soni nativitas.
Inde vertunt hanc in ‘ἦτα’ saepe dipthongon Grai,
quando, quos ‘ἱππεῖς’ solebant aut ‘Ἀχαρνεῖς’ dicere,
455levigant ‘ἱππῆς’ que potius aut ‘Ἀχαρνῆς’ nominant.
Nosque ‘Medeam’ Latine sic in usum vertimus,
nomen et regina gessit quod furens Amazonum,
sic et ‘Αἰνείαν’ Achaeus, noster ‘Aenean’ vocat.
Sic erit nobis et ista rarior dipthongos ‘ei’,
460‘e’ videmus quando fixam principali in nomine:
‘eitur in silvam’ necesse est ‘e’ et ‘i’ conectere,
principali namque verbo nascitur, quod est ‘eo’.
Sic ‘oveis’ plures et ‘omneis’ scribimus pluraliter:
non enim nunc addis ‘e’, sed permanet sicut fuit
465lector et non singularem nominativum sciet,
vel sequentem, qui prioris saepe similis editur.
467480‘Au’ et ‘eu’, quas sic habemus cum Grais communiter,
corripi plerumque possunt temporum salvo modo,
sive Graecis seu Latinis inserantur versibus.
470‘Aut age’ inquit ille vates, saepe dixit ‘aut ubi’,
dixit ‘Aurunci’, quod aeque barbarum est producere:
pes ubique lege constat, prima cum correpta sit,
consonans et una plenum non queat tempus dare.
Et ‘lupi ceu’ dixit idem: finis est versus quidem,
475pes tamen non est trochaeus, quia dipthongos extima est
(dactylus nam pes et ille est, ‘nube nati ceu duo’).
‘Αὐέρυσαν’ inquit poeta, sic et ‘αὐτάρ’ corripit;
‘Εὔπολιν, πεύκην’ et ‘εὔνουν’ aut poetam ‘Εὐριπίδην’:
syllabas primas necesse est ore raptim promere, |
480tempus at duplum manebit, nihil obest correptio.
481493‘Au’ tamen capere videtur saepe productum sonum,
‘auspices’ cum dico et ‘aurum’, sive Graecus ‘αὔριον’,
mira nec putanda nobis talis alternatio est,
dichronon quod ‘ἄλφα’ notum est, sicut ‘a’ nostratibus;
485inde communem ministrat sola dipthongus sonum.
‘Eu’ manet correpta semper, est quod ‘ε’ Graecum breve,
litteris ‹et› ‘e’ Latinis saepe cum sit dichronos,
facta dipthongos nequibit esse producti soni,
nec pedes idcirco fraudat temporum iusto modo.
490Hanc enim si protrahamus, ‘a’ sonabit, ‘e’ et ‘u’,
syllabam nec invenimus ex tribus vocalibus.
Sic ‘Aristaeum’ notamus quattuor per syllabas,
quod sibi dipthongos ‘ae’ iam tertiam non iungit ‘u’.
494519His ita exceptis duabus, ‘au’ et ‘eu’, quas rettuli,
495‘i’ et ‘o’ duae supersunt quinque de vocalibus.
Ante vocales locari littera ‘o’ tres non potest,
‘a’ vel ‘i’ vel ‘u’, cohaerens duplicem ut reddat sonum.
Ceterum quod ‘e’, secundo copulata cum loco est,
reddat ‘oe’ dipthongon, esse traditum supra tenes.
500Diximus rarum esse Graecis ‘ἰῶτα’ post ‘υ’ subdere,
verum enim nec praelocari sic apud Graios potest,
edat ut dipthongon unam de duabus voculis.
Litterae nam nomen ipsum, ‘ἰῶτα’ quod Graius vocat,
siquis in metro locabit, syllabae ut fiant duae,
505non potest dipthongos esse ‘ιω’ duabus litteris,
consonans prior locata quia fit et Graios apud.
Quod tibi exemplo probare versus herous potest:
‘οὗτος ἰῶτα γράφει’ versus si principium sit,
pes erit primus trochaeus, sed facit spondion hunc
510prima vocalis, notari ‘ἰῶτα’ qua Graium incipit
(syllabas licet videri potius has Graeci velint
esse communes, easque dictitent ‘κοινάς’ magis,
quaeque vocalis sequetur quando supremam brevem).
‘I’ magis Romana lingua non potest praemittere,
515edat ut dipthongon [n]ulli nexilis vocalium,
consonans quod semper haec fit ante vocales data.
Quippe ‘iacula’ quando dico, vel ‘iecur, Iovem’ aut ‘Iubam’,
consonans effecta ubique est, quae fuit vocalis ‘i’, |
quae sequuntur vim tenebunt, quam prius, vocalium.
Quotation layer
cf. Verg. Aen. 6, 179
cf. Verg. Aen. 1, 70 cf. Verg. georg. 1, 445; Verg. Aen. 1, 592Verg. Aen. 7, 727; et 11, 318 Verg. Aen. 12, 94Verg. Aen. 2, 355 cf. Verg. Aen. 7, 674