Ter. Mavr. 520-544 - 642-664
520544520Quin et ipsae, cum iugantur, ‘i’ et ‘u’ quo differant,
ut prior quaeque est locata, proderit distinguere.
‘I’ prior si collocetur, ‘u’ sequens correpta sit
an soni prolixioris, nulla differentia est,
consonans quia semper ista iuncta fit vocalibus.
525‘Iuno’, cum dico, aut ‘iuvencus’, nulla differentia est:
quippe ‘iu’ dipthongos esse Graeca nequaquam potest,
quod soni tres implicentur e[t] tribus vocalibus,
quando sic Graece notatur, [‘ου’] ut sit ‘ο’ et ‘υ’ simul;
‘ἰῶτα’ quis si praelocetur, tres videmus voculas,
530e quibus constare supra syllabam negavimus.
Sic ‘ἰοὺ ἰού’ tragoedus Graius et ceryx sonat,
sic ‘io matres Latinae’, sic ‘Iulum’ dicimus,
quia duas edat necesse est syllabas, cum praedita est,
quas videmus separatas esse vocales duas,
535vim vel amittat priorem cum fit una syllaba:
consonans namque invenitur, quando dico ‘Iulius’
sive ‘Iuno’ sive ‘iustus’. Porro cum praecedet ‘u’,
consonantis vim ministrat omnibus vocalibus;
nexa semper haec necesse est syllabam nec dividat
540et sonum mutet priorem, ‘vade’ quando dicimus,
vel ‘venito’ vel ‘videto tot volatus vulturum’.
Ante consonam ‘u’ reperta, sola sive in syllaba,
‘unus’ aut ‘ubi’ vel ‘unde’ et ‘umbo’ quando dicimus,
obtinet vocalis usum, sicut ‘i’ cum praedita est.
545557545Quanta vero sit potestas singulis iunctis sibi,
ut prior quaecumque curret, hoc pedes discriminant,
scandimus si quando versum quolibet metro datum.
Namque si momenta quae sint litterarum examines
consonantem aut quas necesse est consonantes effici
550‹…›
tempus unum iam tenemus esse correptis datum,
bina productas habere nec minus compertum est.
Tempus autem consonantes dividunt unum duae,
inde quae duplex habetur tempus integrum dabit;
555ergo correpta‹e› iugatur una quando consonans |
sive vocalis, referri quae potest in consonam,
sescuplum tempus necesse est edere istam syllabam
quae duplex habere posset ab duabus consonis.
558569Ac per hoc producta per se, quae duorum temporum est,
consonae cum subiugatur, vel relatae in consonam,
560temporis parte atque duplo sit necesse est praedita.
Hoc sub exemplis videbis esse planum nominum
syllabas ex his duabus quae parant vocalibus:
‘Iuno, vita’ quando longas, vel ‘Iuba’ aut ‘vigor’ ‹breves›.
Consonas fieri necesse est hic priores litteras,
565quae sequuntur, ut fuerunt, esse vocalis soni.
Temporis momenta longae possident partem et duo,
sescuplum breves habere parte et uno convenit.
Pars enim ista non sequenti prorogat tempus suum,
sed priori, pleniore si indigebit tempore.
570582570Syllabam nam iam peractam cum sequetur ‘I’ vel ‘V’,
illa porro [quae] brevis in unam consonantem desinet,
‘I’ sequens partem rependet quam ministrant consonae;
hoc et ‘V’ praestare poterit cum tenebit hunc locum.
Rursus exemplis agendum est: ergo quo sit planius,
575syllabam brevem ante ponam desinentem in consonam,
‘at Iubam’ pes ut paretur, sit vel alter ‘at vigor’,
sic enim partem videbis huc redire temporis.
‘A’ brevis dum consonanti ‘t’ propinquae iungitur,
tempori suo ex eadem consona partem trahet:
580sescuplum quod dico sic fit. Plena quo sint tempora,
‘i’ dabit partem residuam quam ministrant consonae:
hoc et ‘u’, pedem locare si[c] velimus ‘at vigor’.
583594Longa fit si prima positu, tunc duorum temporum,
et breves ambae manebunt insequentes syllabae,
585quattuor pedem peractum cernis esse temporum.
‘Iuno’ porro sive ‘vita’ cum pedem primum occupat,
consonans effecta cum sit quae prior locatur ‘i’
et sequens, producta quippe, bina praestet tempora,
parte censeri videmus atque duplo syllabam.
590Hinc pedem si coeperimus edere iterum dactylum,
quia brevis vocalis extat in sequenti syllaba,
tertiam addamus necesse est utique correpti soni.
Pes quidem reddetur ipse; non tamen pars temporis |
consonae factae prioris cernimus quo cesserit.
595616595Ergo ut effectus probetur, consonans cum fiet ‘i’
non erit locanda prima, quando versus nascitur,
syllaba sed in secunda: ‹…›
quae brevis cum consona
esse poterit ‹‘t’›, priores qua pedes adiuvimus,
600sescuplum quae sola praestat, temporis parte indiget,
ut sit ‘at iu’ pes, et inde versus ortum sumpserit.
Ergo ‘iu’ quia nunc secundo conlocatur in loco,
‘i’ sua, quam consonantem non negamus redditam,
‘at’ facit longam, tenebat sescuplum quae temporis.
605Nec secus partem retrorsus ‘u’ dabit, cum consona est.
Fiet ‘at iu’ pes [ab]solutus, fiet ‘at vi’ par ei:
syllabas longas habebunt hi pedes binas ita,
dum situ prior iuvatur et sequens producitur.
Porro cum producta prima est, si sequatur consonans,
610efficit duplum atque partem, non, ut illic diximus,
ante partem et inde duplum, prima quod non sit brevis.
‘Sol tibi’ velut poeta ‘signa’ cum dicit ‘dabit’,
sufficit producta prima temporis duplum dare;
pars residua consonantis unius vel proximae
615ita vacabit, ut vacabunt quando plures consonae
sponte productam sequentur, non egent‹em› subsidi[i],
‘trans mare’ atque ‘insignis auster’ si in pedem convenerint.
602620Exin tertia latius patescit:
'carmen Pierides dabunt sorores'.
Nam cum dempsero uersui 'sorores',
602-620, 605'carmen Pierides dabunt' manebit.
'Carmen Pierides dabunt':
hoc metrum choriambicum est
quod pars bacchiacum uocant.
Hinc primas capiti duas
610nec non <et> totidem ultimas
excrementa magis putant,
nec ducunt numero pedum.
Sunt haec 'carmen', item 'dabunt';
solum 'Pierides' manet,
615quod reddit geminum pedem,
dicunt quem choriambicon,
quia longam sequitur breuis,
claudit longa[m] breuem alteram:
nam 'des' longa fit altera
620iuncta post sibi consona.
617632Est adhuc quo separatae ‘i’ et ‘u’ dissentiant.
‘‑I‑’ media cum ‹con›locatur hinc et hinc vocalium,
‘Troia’ sive ‘Maia’ dicas, ‘peior’ aut ‘ieiunium’,
617-632, 620nominum primas videmus esse vocales breves,
‘i’ tamen sola sequente duplum habere temporis.
Ergo vel loco duarum consonantum fungitur,
vel gemella si locanda est, ut videtur pluribus,
bis tibi vocalis eadem praebet usum consonae:
625ante, vocalem sequendo, cum priore syllaba,
praedita et mox insequenti, iure quo fit consonans.
Hoc in his tantum invenimus nominum vocalibus,
‘i’ secundo conlocata consonae ut valeat loco,
ante vocales quod alias cum locatur exhibet. |
630‘‑V‑’ similiter si [con]locetur, ut ‘favor’ cum scribimus,
nil iuvabit ‘a’ priorem media facta consonans,
temporis quia parte tantum fungitur cum praedita est.
633641Vel licet ponas gemellas, sicut est verbum ‘iuvo’,
ante quae locatur ‘i‑’ fi[a]t ab [‘u’] sequenti consonans,
635ipsa vocalis manebit ‘u’ brevis, sicut fuit,
‘u’ secundam in consonantem transferet vocalis ‘o’.
Sic prior vocalis ‘u’, quae tempore uno praedita est,
temporis parte adiuvatur ‹ab› sequenti consona:
sescuplum tempus videmus, longa cum poscat duo.
640Proderit nil ergo gemina, sicut ‘i’ bis profuit
cum facit longam priorem: ‘Troia, Maia’ et talia.
642664Perdere ‘u’ quia sic videtur usque vocalem sonum,
alteri cum praelocatur (nam facit ‘vita’ et ‘valens’),
sordidum quiddam videmur absonumque excludere,
645Aeolica gens tunc digammon denique illam scriptitat,
mutet ut situm figurae quando mutabit sonum.
Nominum multa incohata litteris vocalibus
Aeolicus usus ‹ita› vertit et digammon praeficit;
Aeolica dialectos autem mixta ferme est Ital[i]ae.
650‘Ἕσπερον’ quem dico Graece, ‘vesperum’ cognominat,
‘Ἑστία’ sic ‘Vesta’ facta, ‘vestis’ ‘ἐσθής’ dicitur;
‘ἴνα’ quam Graece vocamus, ‘vim’ iubet me dicere.
‘Ε‹ἶ›αρ’ est multis in usu, sed magis poeticum est,
‘ἦρ’ enim nativa vox est: ille ‘ver’ hoc dictitat.
655Quos Homerus dixit ‘Ἐνετούς’, ille ‘Venetos’ autumat,
et ‘viola’ flos nuncupatur, quem Grai vocant ‘ἴον’,
et ‘Ἰόλαος’ ille ‘Violens’, crede Marco Tullio,
quamque ‘ἴτυν’ dicunt Achaei, hanc ‘vitym’ gens Aeoli.
Plura Sappho comprobavit, Aeolis et ceteri. |
660‘V’ Latina sic obesa sordet, a vocalibus
prorsus ut ‹…› segregandas sic utrasque existimem,
nomen ‘u’ quod consonantis, ‘i’ vicem solam gerat.
Hanc enim sensu per artem tradito dinoscimus,
illius conversionem et vox et aures arguunt.
Quotation layer
cf. Verg. Aen. 7, 400
Verg. georg. 1, 463