Ter. Mavr. 665-680 - 805-814
665680665Haec erit lex his duabus, ‘i’ et ‘u’, quas rettuli,
syllabam per semet ipsae quando nudam copulant,
consonans nec ulla iunctis quaelibet praeponitur.
Nam media post consonantem cum datur vocalis ‘‑i‑’,
‘u’ dein si consequatur, syllaba una non erit,
670(ut ‘pius’ cum dico, ‘div[e]s, ocius’ vel ‘Caelius’),
nulla dipthongos quod ante ‘ἰῶτα’ praemitti sinit.
Media porro si locetur ‘‑u‑’, fit una syllaba:
ecce rursum discrepare litteras istas vides.
Namque ‘cui’ si quando dico non erit disyllabon,
675nec tamen dipthongos ista, consonante praedita,
poterit esse, quae videri non potest cum libera est:
hoc enim solum adsequetur, quod digammos non erit,
ante posta cum sit ipsa, tum sequens vocalis ‘i’;
nam, nisi insequatur aliqua consonantum littera,
680‘cui’ brevis manebit, atque longa fiet addita.
681693‘Cui super non digna’ dixit ‘hiemis et solis mala’,
dixit et ‘cui tu favos’. Pes hinc mihi primus sat est:
sic enim vel prima longa vel prior fit syllaba,
dactylus nam ‘cui super’, ‘cui tu’ sequens spondeus est,
685consonans quia post secuta tempus adiuvit breve.
Hanc brevem sed ante nobis pervidendum est syllabam
una consonans secuta quatenus longam creet:
ipsa nam vel secum habere consonantem debuit,
vel duarum post sequentum sublevari tempore.
690Ante quod nobis liquere non potest, si non prius
consonans, quae prima in ista syllaba ‘cui’ scribitur,
‘c’ magis vel ‘q’ notari debeat dispexeris,
saepius quia ‘c’ locare plurimis iam moris est.
694705Sic enim constare poterit e duabus quae magis
695nunc locum vocalis habeat, ‘u’ prior vel ‘i’ sequens. |
Namque, si ‘c’ praeferatur, syllabae fient duae
tertia his quod implicari nulla vocalis potest,
sed duae fient seorsae syllabae per se breves.
‘Cui super’ sic inveniri dactylus iam non potest,
700syllabas sed pes habebit quattuor totas breves.
Principale sed videmus esse ‘quis’, quo nascitur
‘cui’, dativum quando casum ratio sermonis petet.
Casus et secundus ante, qui facit ‘quius’, probat
‘q’ duarum praeditam esse syllabae vocalium,
705quartus et casus priori non repugnat regulae.
706715Nec minus ‘q’ perseverat, cum loquor pluraliter,
casibus cunctis iugamus quando vocales duas:
‘qui’ facit, ‘quorum’ deinde, mox ‘quibus’, ‘quos’, ‘a quibus’;
usque ‘q’ numquam revelli propalam est pronomini.
710Dubius autem quia videri numerus et casus potest,
cum dativo singulari prima ‘q’ praescribitur,
et potest pluraliter ‘qui’ lector aliquis credere
ac simul nutante casu tardius sensum sequi,
usus, ut solet, reliquit veritatis regulam,
715litteram et dedit propinquam, dum studet compendio.
716729Ergo per ‘q’ iam videmus ‘cui’ notandum litteram:
hanc enim ‘‑u‑’ post insecuta praeditam docet sibi
et cohaerens ‘‑i’, secundo quando conexa est loco.
Quippe ‘q’ non constat aliter quam duabus ‘c’ et ‘u’,
720‘c’ velut vel ‘k’ quod esse ‘q’ vides muti soni
†velut ‘q’ et ‘c’ quoque et ‘u’† plenius quod postmodum
sic in unam ‘q’ redactae congruerunt litteram,
portio ut nunc consonantis ‘u’ videri rectius,
litterae vocalis habitum quam tenere debeat.
725Namque ‘q‑’ praemissa semper ‘‑u‑’ simul iungit sibi,
syllabam non editura, ni comes sit tertia
quaelibet vocalis illis. Hoc et exemplis proba:
namque ‘equos’ vel ‹‘aequos’›, ‘aequor’ aut ‘aquam’ cum scribimus, |
et ‘queo’ et ‘querela’, ‘quercus’ et ‘quater’, ‹‘q‑’› praedita est.
730744730Et vides ‘qui’ quoque similiter esse vocales duas:
unde, si dematur ‘i’ et sola sit vocalis ‘u’,
non erit iam ‘q’ necesse syllabae praeponere,
sicut illi‹c›, cum ‘querela’ et ‘aequor’ aut ‘aquam’ notas,
sed magis ‘c’: sola namque subditur vocalis ‘u’
735‘curo’ cum vel ‘cupi[d]o’ dicis ‘curro’ vel ‘custodio’.
Unde nomen qui ‘sequondi’ rectius scribi putant,
si prius ‘q’ collocarint, ‘‑u‑’ et ‘‑o’ subiunxerint,
quia ‘sequor’ ‹et› easdem habebat, unde nomen nascitur,
non videntur obtinere veritatis regulam;
740quia ‘sequor’ duas videmus esse vocales simul,
et merito tunc ‘q’ locamus exigente syllaba,
at ‘secundus’ ut sit una ponitur vocalis ‘u’,
‘c’ locari debet ergo, quando solam copulat,
quippe origo prima verbi non manet iam nomini.
745777745Ceterum vocalis illis si iugetur tertia,
‘q’ necesse est prima detur et sit una syllaba,
nomina ut supra relata iam satis nobis probant.
Non tamen prior ‘u’ videri facta consonans potest,
consonans quia de duabus effici prior solet,
750nuda sed priorqu[a]e quando nec subacta est consonae,
quando et ‹…› digammus sumit et formam et sonum.
Nunc sonus vocalis illi, qui solet, cum libera est
praedita est vel consonanti. Nunc enim est vocalis ‘u’,
et tamen videmus illam consonae vim sumere,
755‘tenuia’, ut dixit poeta, ‘nubis ire vellera’:
longa fit nam prima ‘ten‑’ nunc, cum sequatur ‘‑u‑’ et ‘‑i‑’.
Nec minus, vocalis una si sequatur hanc, potest
consonae praebere vires et digammos effici,
‘genua’ cum ‘labant Daretis, aeger est anhelitus’.
760Nec potest et hoc liquere, an ‘i’ putemus consonam,
longa ‘cui super’ paretur ceu duabus consonis, |
alteram quia consequendo semper ‘‑i’ vocalis est,
tertiam et casus sequentes esse vocalem docent;
immo si nunc ‘u’ putamus esse vocalis soni,
765‘‑i’ magis vocalis esse iudicanda est subsequens.
Numquid hanc dipthongon ergo ex ‘u’ et ‘i’ sic dicimus,
non ut ‘u’ nunc sit Latina, sed magis Graecum sit ‘υ‹ι›’,
‘γυῖα’ cum dicunt et ‘υἶας’, tale quid ‘cui’ ut sonet,
temporum et per se duorum, non requirat consonam,
770‘cui super’ sed tale fiat, quale dudum ‘trans mare’,
longa cum reddit vacantes quae simul sunt consonae?
An magis ‘cuii’ nos oportet per duas ‘i’ scribere,
quia sequens casus videtur hoc sonare, qui facit
‘quius’, ut ‘Troia’ atque ‘Maia’, de tribus vocalibus,
775‘cui super’ nil ut iuvetur a propinqua consona,
quando ‘quius’ longa prior est, facta cum sit consonans?
Haec putavi colligenda: tu sequere quod voles.
778785Nec minus natura varia est consonis in litteris:
digerunt quidem magistri, quando pueros imbuunt,
780sed rudes ne praegraventur, parcius discriminant.
Nam novem mutas vocarunt, semivocales item
esse septem tradiderunt; ordo uterque notus est.
De novem tres, ut vacantes, separandas convenit:
una nam spiramen addit omnibus vocalibus,
785‘hasta’ quando et ‘hedera’ dicis, ‘Hister, hospes’ atque ‘humus’.
786804Quattuor solis adhaeret consonantum litteris,
inserit si quando Graeca sermo noster nomina,
cum ‘choros, rhamnum’ necesse est, ‘Phyllida’ aut ‘thymum’ loqui.
Sola nec vocalis usum nec tuetur consonae,
790tempus aut ministrat ullum brevibus usquam syllabis;
et tamen vim consonantis adimit una in syllaba
praedita est quotiens duabus ‘‑u‑’ et ‘‑i’ vocalibus.
‘Huius’ aut ‘huic’ ‹sic› solemus nam frequenter dicere:
‘u’ digammon esse nunc iam non sinit nec consonam,
795esse quam semper necesse est, cum carens spiramine |
ante vocalem locatur, ut ‘vigor, valens, vetus’.
‘K’, similiter otiosa ceteris sermonibus,
tunc in usu est, cum ‘kalendas’ adnotamus ‹aut› ‘kaput’,
saepe ‘Kaesones’ notabant hac vetusti littera.
800‘Q’ vacare prorsus omni diceremus syllaba,
‘c’ quod eius invenitur posse subdi pro sono,
casus unus ni probaret rectius poni semel,
syllabam iunctis duabus cum facit vocalibus,
ut satis sumus locuti iam priore pagina.
805814805Nunc loquar natura quae ‹sit› omnibus, quae et singulis.
Nulla nam mutis facultas ad sonum edendum data est:
labra fixa, vincta lingua est, exitus nullus patet,
nexa si non adiuvetur cuilibet vocalium.
Namque ‘b’ vel ‘c’ sonare, porro ‘d, g’, [et] ceteras
810quis queat, si non resignet labra vocalis comes,
syllabam fingas ut ante litteram quam proferas?
Semivocales videmus oris exprimi sono
posse vel sola‹s›, adhaerens nulla vocalis licet
exitum plenum ministret nuncupandae litterae.
Quotation layer
cf. Verg. georg. 2, 373 cf. Verg. georg. 1, 344
cf. Verg. georg. 1, 397 cf. Verg. Aen. 5, 432