Ter. Mavr. 815-825 - 934-948
815825815Verum enim binae ligari non queunt mutae simul,
syllabae si quando binas postulabunt consonas,
nominis verbive cuius qua‹e› tenent primordia:
‘‑c‑’ modo aut ‘‑p‑’ copulare subditam ‘‑t‑’ sic solent,
non priore sed secunda dum Latina in syllaba,
820‘nactus’ ut dicas vel ‘aptus, sanctus’ aut ‘Neptunius’;
ceteris natura non est ut duae iungi queant.
Semivocales oportet segregare attentius;
quas quidem quia nominatim versus indi non sinit,
ordinis signabo numero, quae sit haec quam disseram,
825titulus ‹ut› praescribet iste discolor sinopide:
‘F, L, M, N, R, S, X’.
826835Prima mutas nec sequetur nec potest praecedere,
ipsa gemina nec locari simplici in verbo potest:
‘suffice’ et ‘suffer’ vel ‘offer’ est quidem duplex sonus, |
partibus sed ex duabus verba coniungi vides
830et prior non hac eadem terminatur littera,
sed sonum confundit ipsa partium conlisio.
Quattuor post hanc locatas Graecus udas nominat,
lubrica est natura in illis namque et alternus vigor:
nunc enim vocalis usum, nunc ministrant consonae,
835et pedum vel hinc vel inde sublevant discrimina.
836847Hinc sibi primam atque quartam semivocalis potest
subdere ista[m] quam loquebar, quando ‘flabra’ et ‘flosculos’,
atque item ‘frugem’ atque ‘frondem’ nominas et talia.
Non item potest secundam copulare et tertiam,
840quia secunda mugit intus abditum et caecum sonum
tertiam nec ullus illi[s] sermo Romanus ligat.
Nec sinas errare puerum, quando ‘Daphnin’ scripserit,
semivocalem locandam primam ut istam existimet,
quippe nos, si quando Graecum ‘φ’ necesse est exprimi,
845‘p‑’ et ‘‑h’ simul solemus, non Latinam hanc, ponere,
cuius a Graeca recedit lenis atque hebes sonus:
‘Phosphoron, Phrygas’ que nam vel ‘‹Pam›philum’ sic scribimus.
848860Consonas autem per omnes, quae quibus iungi queant,
quas vetet natura iunctas convenire in syllabam,
850ire iam nunc ideo nobis visum erit consultius,
in breve ut redacta silva demeret caliginem,
neu subesse praeter istos quos loquar casus putes,
qui pedum turbare normam, laedere aut[em] metrum queant:
praeter udas ergo, supra iam duas quas rettuli,
855haec sibi nullam ligare semivocalis potest.
Quattuor post ha‹n›c loquemur ordine udas debito,
quas priores ante nullam consonam praeponimus,
ut caput verbi incohare conditae simul queant;
subdimus mutis earum plurimis tantum duas,
860‹scilicet› primam atque quartam, quod palam exemplis erit.
861873Namque ‘b‑, c‑, g‑’, deinde ‘p‑’, priores ponere
singulas possis, ut uda prima sic subiecta sit:
‘blandior’ cum dico, ‘cludo, gleba, plebs’ aut ‘Plinius’. |
‘D’ cum ea numquam coibit, ‘q’ magis numquam potest;
865‘t’ potest, si quando Graeca mixta sunt vocabula:
‘Tlepolemus, Atlas’ [nam] solemus invenire in versibus.
Uda quarta, praeter istas quattuor quas rettuli,
amplius ‘d’, ‘t’ priores subsequetur, ut puta
‘Brutus’ et ‘Crassus’ fuer‹unt›, ‘Drusus’ et ‘Gracchus, Procas,
870Trossulus’. Iam sex habemus ante mutas redditas
(ceterae quia tres in usum syllabarum non cadunt);
semivocalis quod una praefici possit, tenes;
uda quarta praeter istas ceteris non subditur.
874889Et secunda paene solis convenit vocalibus,
875seu loco prior locetur, seu iugetur alteri:
‘mane’ cum dicis vel ‘umbra, mensis, ambo’ et talia.
Tertiam udam sibi videtur posse solam iungere,
sic tamen, [ut] non in priore sed sequenti syllaba,
‘omnis’ ut dicas vel ‘amnis’. Uda quaeque cum sequi
880alteram non possit udam, dum sit una syllaba,
omnis uda cum gemella rite coniungi queat,
‘Gallus’ ut vel ‘Ammianus, annus’ et ‘Tyrrhenius’,
nec secus mutas videmus posse geminas currere:
‘obba’ et ‘ecce, redde’ et ‘agger, Attius’que et ‘Appius’.
885Hanc tamen Graecus secundam tertiae sic praeficit,
syllaba prima, Latine quod nequire diximus,
quando ‘μνήμην’ atque ‘μνᾶσθαι’ dictitatque ‘Μνεσθέα’.
Interim compellit illam ‘δέλτα’ nunc, nunc ‘ταῦ’ sequi:
‘δμῶας’ et ‘Τμῶλον’ videmus namque Graeca nomina.
890907890Tertia uda sic videtur posse ‘g‑’ mutam sequi,
Graia verba quando in usum sermo noster suscipit,
‘Gnosios’ si dicere arcus, insulam aut ‘Gnidum’ velis.
Scribimus praenomen unum et ‘c‑’ quidem praeponimus,
‘g‑’ tamen sonabit illic, quando ‘Gnaeum’ enuntio,
895asperum quia vox sonorem leviore[m] interpolat,
vel priores ‘g’ Latini nondum ab apice finxerant.
‘Gaïus’ praenomen inde ‘c’ notatur, ‘g’ sonat.
Sic ‘amurga‹m›’, quae vetuste saepe per ‘c’ scribitur, |
esse per ‘g’ proferendam crediderunt plurimi,
900quando ‘ἀμόργη’ Graeca vox est: ‘γάμμα’ origo praeferat,
ille contra dicat, unde ‘c’ sonare debeat.
‘G’ tamen, mox tertia uda, rarius componitur,
quando ‘gnatum’ nominare, dicere aut ‘gnarum’ voles:
namque ‘magnus, dignus, agnus, signa, pugna’ et talia,
905syllabae cum sint secundae, non ita impugnant pedes;
quis iugatis impediri, cum caput verbi tenent,
saepius pedes videmus, ut suo promam loco.
908916Admonet nunc ordo sextam semivocalem loqui,
quae sonum nobis ministrat ‘σίγμα’ quem Graecis solet.
910Vivida est haec inter omnes atque densa littera,
‘ἀρκτικόν’ Graeci vocarunt, adseruntque exordiis,
et probant mutis eandem paene cunctis praefici,
cum ‘σβέσον, σθένος’que dicunt, ‘σκῆπτρον’, et quando ‘σπάθας,
στέμμα’ dicunt, ‘σφίγγας’ aeque, ‘σχήματα’. Atque udae quoque
915posse praeponi secundae sic apud Graios vides,
‘σμῆγμα’ si quando aut ‘σμάραγδον, σμιλίον’ vel nominant.
917933‘Γάμμα’ solum non videtur posse subdi, quia loco
intimo fauces prope ipsas littera[s] haec excluditur,
dentibus ‘σίγμα’ atque labris proximam sedem tenet.
920‘Δέλτα’ quis possit negare quod det adiunctum sonum,
cum sonis utrisque constet ‘ζ‹ῆτα›’, quod Graecum duplex,
nomen etsi non videbor tradere exempli loco?
Syllabis sedet secundis, quando prosa oratio est,
versus ut quadrae resistat, nec propaget terminum.
925‘Νέστορος’ si forte nomen dividendum incurrerit,
‘νῦ’ et ‘ε’ versus prioris obtinebunt extimum,
‘σίγμα’ versus insequentis atque ‘ταῦ’ exordium.
Nos tribus mutis eandem possumus praeponere,
nulla cum sic possit ante semivocalis dari: |
930‘scuta’ namque, ‘spatia’ dico, ‘stamina’ aliaque hoc genus.
Et duas simul ligare sola consonans potest,
‘scrinium, struem’ve quando ‘splendidum’ve dicimus,
tres tamen numquam coibunt, uda ni sit tertia.
934948Semivocalis suprema duplicis restat soni:
935praefici in verbis Latinis ista nec vocalibus
poterit umquam, tantum abest ut consonis ‹…›
ipsa cum constet duabus comparata consonis.
Syllaba quacumque sane subditur vocalibus,
quando ‘rex, calix’ve dicis, ‘pax, latex, apex, senex’.
940Ante vocales locatur [ut] in sequenti syllaba,
‘faxo’ si dicas vel ‘axis, nexus, uxor, noxia’.
Tantum apud Graecos videmus inchoantem nomina,
qui ‘ξένον, ξανθόν’ loquuntur, ‘ξουθόν’ et ‘ξεινήϊα’.
Consonis praefertur autem, si dirempta syllaba est,
945nominis verbive cuius, cum Latinis sermo sit:
‘expuli’ cum dico et ‘exta’, seu quis ‘excussam comam’
dicat aut ‘exlex’, et illud ‘hoc sine exquiram prius’,
adde et ‘exsortem’, vel istis simile siquid finxeris.