Ter. Mavr.

94996496597597698498599699710181019103210331045104610591060107010711084

Ter. Mavr. 949-964 - 1071-1084

949964949Muto vel partem prioris, si fit hirtum, syllabae, 950ecfer ut dicam, vel illud hoc tibi effectum dabo. 951Verba contra separata quando sic conectimus, 952hanc ut ante desinentem subsequatur consonans, 953e sat est solum locare. Quia duplex est consona, 954tres videntur syllabam unam consonantes edere: 955hispidum quod porro ne sit, dico et e bello viros, 956dico et e pago reversos, dico et e foro domum. 957Ast enim Graius locabit quandocumque hanc ultimam 958sive in uno comprehensam, sive verbo separi, 959consonam numquam iugabit, quia sono levi studet; 960nam nisi et vocalis adsit, vertit hanc in simplicem, 961κάππα enim solum sonabit, σίγμα vero excluditur. 962Sic et κπλξαι loquuntur, sic et κπέρσαι πόλιν, 963sic et illud ες τ κάλλος κκεκώφηται ξίφη, | 964sic et κ πάντων solute, sic et κ νήσου facit. 965975965Litteras autem receptant saepe ternas syllabae, 966nec minus saepe et quaternas, porro quinas parcius, 967esse quia vocalis una debet una in syllaba 968vel duae, dipthongos edit quando vocalem sonum. 969Inde rarum est consonantes addere uni quattuor, 970quia vetat natura mutas iungere una in syllaba; 971semivocales iugari saepius deprendimus, 972in quibus iam scimus udas computari quattuor. 973Syllaba ergo quando quinque litteris componitur, 974consonas duas necesse est et tot udas copulet, 975possit ut vocalis una syllabam talem dare. 976984976Ergo frons et glans videmus esse quinas litteras: 977consonans nam prima et uda, postmodo uda et consonans 978o tenent utrimque iunctam; sic et a, cum glans erit; 979est et uda quando sola, dantur et tres alterae, 980consonans cum sit bis una, sitve duplex tertia: 981stant enim cum dico verbum, t secunda [t] et ultima est, 982strixve si dicam, supremam duplicem esse perspicis. 983Porro cum dipthongos inerit, fraus velut scribi solet, 984e[t] tribus videmus unam quae sit uda consonis. 985996985Nempe et esse litterarum syllaba una sex potest, 986Graeca cum duplex duabus solvitur nostratibus, 987dixerit si forte quidam scrobs abunde fossa est 988stirps, velut dixit disertus Gracchus alter Gaïus. 989Graecus hoc casu nequibit syllabam talem dare, 990nec dabit per se seorsam, sed residuam nominis 991aeque dipthongo coactam promet et pluraliter, 992namque declinare Graeci[s] saepe sic ασχρούς solent: | 993αι prior si separetur, sex erunt superstites, 994ρκτικόν nam cernis esse σίγμα primum et ultimum, 995alteram dipthongos auxit copulando litteram, 996consonans et uda complent syllabam senariam. 9971018997Nunc per ipsas ire pergam syllabas quae versibus 998scrupulum solent movere, ratio si non cernitur. 999Sed quoniam exemplis heroi carminis uti 1000res monet, ut pedibus sistat sua regula iustis, 1001seu vitium incessit, metri ratione probemus, 1002aptius est nobis simili decurrere norma, 1003discolor alternos referat ne pagina versus. 1004Spectandis pedibus quae sunt nimis obvia mittam: 1005natura longas quid enim tractare necesse est, 1006aut facili positu et plana ratione patentes, 1007quae pueris etiam promptum est occurrere parvis? 1008Nec mihi Graecorum ratio est attingere κοινάς, 1009quarum rarus inest nostris in versibus usus, 1010nec tanta in pedibus venia conceditur uti. 1011E brevibus quotiens longae redduntur, oportet 1012versificatorem quid littera quaeque ministret 1013dispicere atque aptas natura iungere secum, 1014vel discordantes mutatis vincere verbis. 1015Consona sed sane gemina est cum praedita verbo, 1016seu medio in pede sunt, sive has pes proximus infert, 1017quam dubias pedibus soleant adferre figuras, 1018ut possum, paucis nitar discernere verbis. 101910321019Syllaba prima brevis, quemcumque pedem generabit, 1020longa fit a geminis, quibus indita consona vis est, 1021seu pariter iunctae, suberuntve in parte sequenti, 1022seu sunt divisae finemque caputque tenentes. 1023Exemplis manifesta magis reddenda videntur: 1024postquam res, prior est iunctis adiuta duabus, 1025subiectis aeque fiet cum dicimus agros; 1026at tu sume pedum, divisas cernis utrasque. | 1027Dactylon haec eadem poterit totiens dare forma[m], 1028quando brevem mediam brevis aeque tertia claudet: 1029nunc age, nescio quis, nec non et Belgica collo. 1030Uda etiam quocumque loco, seu subdita detur, 1031libera seu, verbo quasi consona curret in uno: 1032arma virumque cano, duris agrestibus arma. 103310451033Si sit longa prior, mox hanc correpta sequatur 1034vocalis verbi pariter cum fine resistens, 1035syllabaque adiaceat geminis exorta sonoris, 1036non semper videas spondeon posse creari, 1037quia mutas ita coniungi natura recusat, 1038ut pariter poni possint in parte sequenti, 1039udas nec possis umquam praeponere mutis, 1040nec tempus praestant udae cum subiciuntur 1041nominis in capite aut verbi. Superest igitur quid? 1042Ut sint divisae subduntur quando trochaeo: 1043unam detineat sequitur quae syllaba primam, 1044atque ita vocalis superet non sola trochaeo, 1045altera succedat, qua proximus exoritur pes. 104610591046Et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae, 1047postquam res Asiae, geminum hoc exemplar habebis. 1048Ergo ut vocalis remanens in fine trochaei 1049et verbi finem faciat, spondeon et edat, 1050unicus efficiet casus, si qui sequitur pes 1051nascatur certis quas debet habere sonoris, 1052dum caput obtineat fortissima littera verbi. 1053Haec quae sit iam scire potes, si prima tenebis 1054quae tibi, cum loquerer septem quoque semisonantes, 1055discrevi titulo et numero signante notavi. 1056Haereat ergo animo sexta hinc tibi vivida perquam 1057littera de numero quam dixi semisonantum, 1058quae sibi tres tantum poterit subiungere mutas, 1059si quando scutum, spumas vel stamina dico. 106010701060Haec sola efficiet nudo ut remanente trochaeo 1061spondeum geminae possint firmare sonorae. | 1062Exemplis an prava sequar vel recta probato: 1063quisque scire cupit vel quisque scribere curat, 1064ante stare decet cum dico et separo verbum, 1065ante Stesichorum vatem natura creavit. 1066Ultima vocalis remanens finisque trochaei 1067excipitur geminis quis proximus exoritur pes; 1068quae quamquam capite alterius verbi teneantur, 1069sufficiant retro vires et tempus oportet, 1070consona quod debet geminata referre priori. 107110841071Nam cur spondeo credas non reddere tempus 1072quae tali positu, cum dactylus incidit, obstant? 1073Incipe si dicas et scire aut scribere iungas, 1074creticus efficitur. Quis viribus ergo nocebit 1075subdita praeteritae, cur isdem viribus aeque 1076tempora non praestet, cum sit subiecta, priori? 1077Quin mirum magis invenias ut tempore duplo 1078semisonans istaec pariterque et muta cohaerens 1079correptam retro nequeant augere trochaei. 1080Nam, nisi vocalis producta sequatur utrasque 1081tertia, quas dixi nullum poterunt dare tempus: 1082scire etenim cum dico et stare, spumeus amnis 1083tertia vocalis producta adiungitur illis, 1084atque inde accipiunt vires prosuntque priori.

Quotation layer

cf. Ter. Andr. 703

Gracch. or. frg. 69

Verg. Aen. 3, 1Verg. ecl. 5, 88Verg. georg. 4, 149; Verg. Aen. 6, 756; et 7, 37Verg. ecl. 3, 103Verg. georg. 3, 204Verg. Aen. 1, 1Verg. georg. 1, 160

Verg. georg. 3, 102Verg. Aen. 3, 1

Verg. Aen. 2, 496