Vel. orth.

Vel. orth. 8, 2, 3 - 9, 1

231Item non nulli harenam cum adspiratione, sive 2quoniam haereat, sive quod aquam hauriat, dicendam 3existimaverunt; aliis sine adspiratione videtur enuntiandam. 4Nos non tam propter illas causas, quas supra proposuimus, harenam 5dicimus, quam propter originem vocis, siquidem, ut 6testis est Varro, a Sabinis fasena dicitur, et sicut s familiariter in 7r transit, ita f in vicinam adspirationem mutatur. Similiter 8ergo et haedos dicimus cum adspiratione, quoniam faedi dicebantur 9apud antiquos; item hircos, quoniam eosdem aeque 10fircos vocabant. Nam et e contrario quam antiqui habam dicebant, 11nos fabam dicimus. 412Cilonem quoque et cocleam et cocleare sine 13adspiratione scribemus, et quicquid per consuetudinem aurium 14ita licuerit enuntiare. Non enim firmum est catholicum grammaticorum, 15quo censent adspirationem consonanti non esse 16iungendam, cum et Carthago dicatur et pulcher et Gracchus 17et Otho et Bocchus. 3118T quoque et d litterae, quae sunt inter se adfines, 19non nullam habent observationem, ne intempestiue invicem 20succedant. Nam scimus diversas partes orationis fieri, cum 21modo per d, modo per t scribimus. At cum t coniunctionem 22disiunctivam facit, ut: 23at regina gravi iam dudum saucia cura; 24ad per d praepositionem, ut: 25ad te confugio et supplex tua numina posco. 28, 1Item quit per t scriptum verbum est tertiae personae, 8, 2cuius prima est queo; at per d pronomen neutri generis. 8, 3Similiter quot per t adverbium numeri est, cui 8, 4contrarium est quod per d, pronomen aeque generis neutri. 8, 5Aliud est enim quod volumen et quot volumina. Nam| quod 6volumen per d debet scribi, quot volumina per t, et est 7adverbium numeri, quod solet quosdam apud poetas confundere, 8ut est: 9quot prius aeratae steterant ad litora naues. 10Qui enim per d scribunt, turbant sententiam, cum pronomen 11accipiunt pro adverbio numeri: est enim tot nymphae, quot 12naves ante fuerant. 313Non dubitatur vero quin apud per d scribi debeat, 14quia nulla praepositio t littera finitur [statim melius 15sonat] propter nimiam t litterae exilitatem. 416Sed vero coniunctio, quamvis lex grammaticorum 17per t litteram dicat[ur], quoniam d littera nulla coniunctio 18terminatur, nescio quomodo tamen obrepsit auribus nostris 19et d litteram sonat, cum dicimus: 20Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci 21audierat. 22Ubi quaerendum erat, contrane ac loquimur scribendum sit, an 23secundum scriptionem loquendum. 411Q quoque littera facit differentiam vocum ab antiquis 2maxime observatam. Nam cum quotiens pro adverbio 3temporis scribebant, q littera utebantur; quotiens pro 4praepositione, c ponebant. Aliud est enim cum subito adsurgens, 5aliud cum fluctu. 26Et haec pronomina, cuius et cui, per q censuerunt 7quidam scribenda, quo magis servaretur origini fides, ut, 8quomodo quis inciperet a q, sic quius qui. Hoc amplius, 9quo pinguior esset enuntiatio, o quoque inserebant et per quo 10quoius quoi| scribebant. 311Nos ad brevitatem festinavimus scribendi et illam 12pinguitudinem limare maluimus, tam hercule quam cur magis 13scribimus quam quor quod genus est τυμολογίας. Est enim 14 cui res quod significat ob quam rem: ex hoc retinuit consuetudo 15hodierna ut diceremus quare, quo una syllaba castigatum 16sit cur, quod nos contenti sumus per c scribere. 17Et de quaestionibus quidem ad rectam scriptionem pertinentibus, 18quantum memoria suppeditauit, [et] in praesentia interim 19satis sit. 9120Ad ceteras igitur quaestiones transeamus, in quibus 21animadverto apud plerosque confusam tractationem ρθοεπείας 22et ρθογραφίας cum inter se distent.