Ars Ambian. rec. G

Ars Ambian. rec. G 1, 1 - 1, 10

. Partes orationis quot sunt? M. VIII. . Quae? M. Nomen, pronomen, uerbum, aduerbium, participium, coniunctio, prepositio, interiectio. 5. Nomen quid est? M. Pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterue significans. . Nomini quot accidunt? M. VI. . Quae? M. Qualitas, conparatio, genus, numerus, figura, casus. . Qualitas nominum in quo est? M. Bipertita est: aut 10enim unius nomen est et proprium dicitur, ut Hierusalem,p Iordanus, aut apellatiuum, ut ciuitas, fluuius, urbs. . Conparationis gradus quot sunt? M. III. . Qui? M. Positiuus, ut doctus; conparatiuus, ut doctior; superlatiuus, ut doctissimus. . Conparatiuus gradus cui casui seruit? M. Ablatiuo 15sine prepositione: dicimus enim doctior illo. . Superlatiuus cui? M. Genetiuo tantum plurali: dicimus enim sapientissimus scribarum et doctissimus poetarum. Sciendum tamen quod non omnia nomina qualitatis et quantitatis conparationis gradus habent. Positiuus gradus tantum inuenitur, ut est mediocris: 20medi|ocrior enim et mediocrissimus dici non possunt. Aliquotiens positiuus et conparatiuus inueniuntur, ut senex senior; nam senissimus non inuenitur. Interdum positiuus et superlatiuus inueniuntur, ut pius piissimus: nam pior dici non potest. . Quae nomina conparantur? M. Apellatiua, dumtaxat 25qualitatem aut quantitatem significantia. . Genera nominum quot sunt? M. IIII. . Quae? M. Masculinum, ut hic magister; femininum, ut haec aecclesia; neutrum, ut hoc ieiunium; commune duorum generum, ut hic et haec sacerdos; trium generum commune, ut hic et haec et hoc felix. 30Epicenon, id est promiscuum, ut passer, aquila. . Numeri nominum quot sunt? M. Duo. . Qui? M. Singularis, ut hic magister; pluralis, ut hi magistri. . Figurae nominum quot sunt? M. Duae. . Quae? M. Simplex, ut potens, doctus; conposita, ut inpotens, indoctus. 35. Quibus modis nomina componuntur? M. Quattuor. . Quibus? M. Ex duobus integris, ut suburbanus; ex duobus corruptis, ut efficax; ex integro et corrupto, un insipi|ens; ex corrupto et integro, ut nugigerulus; aliquando ex pluribus, ut inexpugnabilis, inperterritus. 40 40. Casus nominum quot sunt? M. VI. . Qui? M. Nominatius, genetiuus, datiuus, accusatius, uocatiuus, ablatiuus; per quos omnium generum nomina, pronomina, participia declinantur. . Quot declinationes habet nomen? M. V; ut 45Priscianus dicit: Omnia nomina, quibus latina utitur eloquentia, quinque declinationibus flectuntur, quae ordinem acciperunt ab ordine uocalium formantium genetiuos.

Critical apparatus

ut doctus G1: om. Gut doctior G1: om. Gut doctissimus G1: om. Gmasculinum G1: magisterculinum Gepicenon scripsit Giammona 2016: erisenon (cf. ‘EPICHnon’ l. 32 A) Gaquila] ultor G1duo G1: dua Gmodis G1: om. Gpluribus] partibus conponuntur G2Priscianus corr. Giammona 2016: Priscanus Ggenetiuos corr. Giammona 2016: gentiuos G

Linguistic layer

Quotation layer

Prisc. inst. 5, 3 - 5