Ars Ambian. rec. G 1, 1 - 1, 10
2∆. Partes orationis quot sunt? M. VIII. ∆. Quae?
3M. Nomen, pronomen, uerbum, aduerbium, participium,
4coniunctio, prepositio, interiectio.
5∆. Nomen quid est? M. Pars orationis cum casu, corpus
6aut rem proprie communiterue significans.
7∆. Nomini quot accidunt? M. VI. ∆. Quae? M. Qualitas,
8conparatio, genus, numerus, figura, casus.
9
9∆. Qualitas nominum in quo est? M. Bipertita est: aut
10enim unius nomen est et proprium dicitur, ut ‘Hierusalem,p
11Iordanus’, aut apellatiuum, ut ‘ciuitas, fluuius, urbs’.
12
12∆. Conparationis gradus quot sunt? M. III. ∆. Qui?
13M. Positiuus, ut ‘doctus’; conparatiuus, ut ‘doctior’; superlatiuus, ut
14‘doctissimus’. ∆. Conparatiuus gradus cui casui seruit? M. Ablatiuo
15sine prepositione: dicimus enim ‘doctior illo’. ∆. Superlatiuus
16cui? M. Genetiuo tantum plurali: dicimus enim ‘sapientissimus
17scribarum’ et ‘doctissimus poetarum’. Sciendum tamen quod non
18omnia nomina qualitatis et quantitatis conparationis gradus
19habent. Positiuus gradus tantum inuenitur, ut est ‘mediocris’:
20‘medi|ocrior’ enim et ‘mediocrissimus’ dici non possunt.
21Aliquotiens positiuus et conparatiuus inueniuntur, ut ‘senex
22senior’; nam ‘senissimus’ non inuenitur. Interdum positiuus et
23superlatiuus inueniuntur, ut ‘pius piissimus’: nam ‘pior’ dici non
24potest. ∆. Quae nomina conparantur? M. Apellatiua, dumtaxat
25qualitatem aut quantitatem significantia.
26
26∆. Genera nominum quot sunt? M. IIII. ∆. Quae?
27M. Masculinum, ut ‘hic magister’; femininum, ut ‘haec aecclesia’;
28neutrum, ut ‘hoc ieiunium’; commune duorum generum, ut ‘hic’ et
29‘haec sacerdos’; trium generum commune, ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc felix’.
30Epicenon, id est promiscuum, ut ‘passer, aquila’.
31∆. Numeri nominum quot sunt? M. Duo. ∆. Qui? M.
32Singularis, ut hic ‘magister’; pluralis, ut ‘hi magistri’.
33
33∆. Figurae nominum quot sunt? M. Duae. ∆. Quae?
34M. Simplex, ut ‘potens, doctus’; conposita, ut ‘inpotens, indoctus’.
35∆. Quibus modis nomina componuntur? M. Quattuor. ∆.
36Quibus? M. Ex duobus integris, ut ‘suburbanus’; ex duobus
37corruptis, ut ‘efficax’; ex integro et corrupto, un ‘insipi|ens’; ex
38corrupto et integro, ut ‘nugigerulus’; aliquando ex pluribus, ut
39‘inexpugnabilis, inperterritus’.
40
40∆. Casus nominum quot sunt? M. VI. ∆. Qui? M.
41Nominatius, genetiuus, datiuus, accusatius, uocatiuus, ablatiuus;
42per quos omnium generum nomina, pronomina,
43participia declinantur.
44
44∆. Quot declinationes habet nomen? M. V; ut
45Prisc‹i›anus dicit: “Omnia nomina, quibus latina utitur
46eloquentia, quinque declinationibus flectuntur, quae ordinem
47acciperunt ab ordine uocalium formantium gen‹e›tiuos”.
Critical apparatus
ut doctus G1: om. Gut doctior G1: om. Gut doctissimus G1: om. Gmasculinum G1: magisterculinum Gepicenon scripsit Giammona 2016: erisenon (cf. ‘EPICHnon’ l. 32 A) Gaquila] ultor G1duo G1: dua Gmodis G1: om. Gpluribus] partibus conponuntur G2Priscianus corr. Giammona 2016: Priscanus Ggenetiuos corr. Giammona 2016: gentiuos G
Linguistic layer
Quotation layer
Prisc. inst. 5, 3 - 5