Ars Ambian. rec. G

Ars Ambian. rec. G 2, 1 - 2, 10

Incipit prima declinatio 50. Quomodo intelleguntur nomina primae declinationis in ultimis sillabis? M. Ita intelleguntur: nominatiuus et uocatiuus singulares in -a correptam exeunt, ut hic poeta, o poeta; genetiuus et datiuus singulares in -ae diptongon exeunt et longi sunt in ultima sillaba, ut huius poetae et huic poetae; et accusatiuus 55singularis in -am exiit et breuis est, ut hunc poetam; ablatiuus singularis in -a productam exiit, ut ab hoc poeta; nominatiuus et uocatiuus plurales in -ae diptongon desinunt et longi sunt, ut hii poetae, o poetae; genetiuus pluralis in -rum exiit et breuis est ut horum poetarum; accusatiuus pluralis in -as| productus est ut 60hos poetas: datiuus et ablatius in -is productam exeunt ut his poetis et ab his poetis; quando uero in -bus exeunt differentiae causa, ut filiabus, animabus, deabus, equabus, asinabus, mulabus, breues sunt. Nominatiuus grecus in -asaut in -es desinens, ut Aeneas, Anchises, longus est, et in ceteris casibus singulari numero longi sunt, nisi accusatiuo: ipse enim breuis est; uocatiuus in 2, 65grecis nominibus aliquando corripitur, aliquando producitur apud poetas. Genetiuus primae declinationis aliquando in -as inuenitur, ut haec esca huius escas, haec familia huius familias, haec Maia huius Maias et caetera. Aliquando datiuus in -ai inuenitur apud poetas, ut haec aula huius aulae huic aulai, haec 70picta huius pictae huic pictai, haec terra huius terrae huic terrai et alia. Accusatiuus casus in grecis nominibus aliquando in -an inuenitur apud poetas, ut hunc Enean. . Quot litteras finales et quot terminationes habet prima declinatio in nomine? M. Duas litteras finales habet, 75id est -a et -s; terminationes uero III, id est -a, -as, es: -a, ut poeta; -as, ut Eneas; -es, ut Enchises. Alii ad|dunt -am in ebraicis nominibus, ut Adam, Abraham. In prima igitur declinatione masculina propria greca in -a inueniuntur, ut hic Iugurtha; apellatiua greca masculina, ut 80hic cytharista; propria greca feminina, ut haec Deana; apellatiua feminina greca, ut haec syllaba; propria masculina latina, ut hic Catilena; apellatiua masculina latina, ut hic scriba; feminina propria, ut haec Gaia; apellatiua latina feminina, ut haec scriptura et alia innumerabilia; commune duorum generum ut hic et haec 85conuiua et alia multa; trium generum communia duo tantum nomina inueniuntur, ut hic et haec et hoc aduena et nequa: sed nequa non habet pluralem numerum; et promiscuum, ut haec aquila; alii dicunt neutro greca in -a, ut hoc Pascha, hoc manna, quae alii ebraica et feminini generi esse dicunt; et alii hoc Toria 90et Heliria, quae secundum Seregium masculina sunt et nomina fluminum. Et omnia nomina sicut dixit Priscianus seu greca seu latina, seu masculina uel feminina, seu communia et participia feminina in -a desinentia primae sunt declinationis, excepto 95pauca feminina quae in secunda declinatione pronominis declinantur;| et sunt ista VIIII nomina, ut una, ulla, nulla, sola, tota, alia, altera, utra, neutra: in -us enim faciunt genetiuum. Neutra omnia in -a, ut hoc dogma, hoc scema, hoc emblema, tertiae sunt declinationis. Litterarum enim nomina 100indeclinabilia sunt et neutra semper, ut hoc alpha, hoc beta, hoc a, hoc b. In -as et in -es in hac declinatione propria greca sunt tantum, ut Aeneas, Anchises; hebraica, ut Isaias, Hieremias, Andreas, Thomas; patronomica, ut Pelides, Atrides et alia multa. 105 105Et ita declinatur masculinum nomen grecum in -a in prima declinatione; nominatiuo singulari, hic cytharista; genetiuo, huius cytharistae; datiuo, huic cytharistae; accusatiuo, hunc cytharistam; uocatiuo, o cytharista; ablatiuo, ab hoc cytharista; et pluraliter: nominatiuo, hi cytharistae; genetiuo, horum 110cytharistarum; datiuo, his cytharistis; accusatiuo, hos cytharistas; uocatiuo, o cytharistae; ablatiuo, ab his cytharistis. Secundum istam regulam declinantur omnia nomina masculina greca seu latina, ut poeta, propheta, proreta, anatheleta, agonitheta, heremita, euangelista, anchorita et alia innumerabilia. 115Ita declinatur nomen proprium| masculinum in -a in prima declinatione: nominatiuo singulari, hic Iugurtha; genetiuo, huius Iugurthae; datiuo, huic Iugurthae; accusatiuo, hunc Iugurtham; uocatiuo, o Iugurtha; ablatiuo, ab hoc Iugurtha; et non habet pluralem numerum quia proprium est. 120 Apellatiuum nomen femininum grecum ita declinatur in prima declinatione: nominatiuo singulari, haec sillaba; genetiuo, huius sillabae; datiuo, huic sillabae; accusatiuo, hanc sillabam; uocatiuo, o sillaba; ablatiuo, ab hac sillaba; et pluraliter: 125nominatiuo, haec sillabae; genetiuo, harum sillabarum; datiuo, his sillabis; accusatiuo, has sillabas; uocatiuo, o sillabae; ablatiuo, ab his sillabis. Ita declinantur aecclesia et alia innumerabilia. Proprium nomen femininum grecum ita declinatur in prima declinatione: nominatiuo singulari, haec Deana; genetiuo, huius 130130 Deanae; datiuo, huic Deanae; accusatiuo, hanc Deanam; uocatiuo, o Deana; ablatiuo, ab hac Deana; et non habet pluralem numerum quia proprium est. Et ita declinantur Minerua, Helena, Casandra, Filomella et alia multa; et non habent pluralem numerum quia propria sunt. 135 135Apellatiuum nomen masculinum latinum ita declinatur in prima declinatione: nominatiuo singulari, hic scriba; genetiuo, huius scribae; datiuo, huic scribae; accusatiuo, hunc scribam; uocatiuo, o scriba; ablatiuo, ab hoc scriba; et pluraliter: nominatiuo, hi scribae; genetiuo, horum scribarum; datiuo, his 140scribis; accusatiuo, hos scribas;| uocatiuo, o scribae; ablatiuo, ab his scribis. Et ita declinantur pincerna, auriga et alia multa. Proprium nomen masculinum latinum ita declinatur in prima declinatione: nominatiuo singulari, hic Sisanna; genetiuo, huius Sisannae; datiuo, huic Sisannae; accusatiuo, hunc Sisannam; 145uocatiuo, o Sisanna; ablatiuo, ab hoc Sisanna; et non habet pluralem numerum quia proprium est. Sic declinantur Perpenna, Catilena, Silla, Nerua, Galua, Galicula et alia multa; et non habent pluralem numerum si propria fuerint.

Critical apparatus

Incipit prima declinatio suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gut his G1: om. GEnchises G2: Encises G‑am G1: om. GIugurtha G: nomen viri add. G2syllaba G2: sillaba Gtantum nomina G2: tantum Ghoc manna G1: manna GPriscianus corr. Giammona 2016: Priscanus Gexcepto G1: excepta Gtertiae suppl. corr. Giammona 2016: tertia Ghoc b G1: b GSisannae suppl. corr. alt.: Sisanna G

Linguistic layer

Quotation layer

Prisc. inst. 6, 5 - 11

Prisc. inst. 6, 12 - 14