Ars Ambian. rec. G

Ars Ambian. rec. G 3, 13 - 4, 8

Item femininum nomen in -ium ita declinatur in 475secunda declinatione: nominatiuo singulari, haec Gligerium; genetiuo, huius Gligerii; datiuo, huic Gligerio; accusatiuo, hanc Gligerium; uocatiuo, o Gligerium; ablatiuo, ab hac Gligerio; et non habet pluralem numerum quia proprium est. Et ita declinantur Suffronium, Fronisium, Dortium. 480 480Sunt alia nomina in ista declinatione masculini generis in singulari et neutri generis in plurali numero, ut hic Tartarus, hic iocus et in plurali numero, haec Tartara, haec ioca. Est aliut nomen neutri generis in singulare et feminini generis| in plurali, ut hoc ballenium, et in plurali h[e]ae balleniae; 485et hoc caepum, et in pluralis h[e]ae caepae. Sunt alia nomina in ista declinatione non habentia nisi pluralem numerum tantum, ut arma, castra. Est aliut nomen non habens nisi ablatiuum singularem tantum, ut tabo; et si alia nomina inuenies lege. 490 Incipit tertia declinatio .Quomodo intelleguntur nomina tertiae declinationis in ultimis sillabis? M. Ita intelleguntur: nominatiuus huius declinationis multas formas habet in singulari numero atque 495aliquando breuis, aliquando longus. Omnia latina nomina quae in tercia declinatione declinantur, aut in e, ut rete, aut in o, ut uirgo, aut in el ut mel, aut in il, ut uigil, aut in ul, ut consul, aut in en, ut carmen, aut in or, ut doctor, aut in ut, ut caput, terminantur. Nominatiuuus et uocatiuus 500breues sunt, quia semper in tertia declinatione similes sunt. Quae uero nomina terminantur aut in as, ut facultas, aut in on, ut Memmon, aut in c, ut allec, aut in duas consonantes, ut mons, glans, dens, mercs, urbs, aut in x duplicem, ut rex, aut monosillaba in ol, ut sol, aut in al, ut sal, aut in ur, ut 505fur, aut in -ar, ut far, aut in es,| ut pes, aut in is, ut glis uis, aut in er ut uer, aut in us, ut pus, aut in os, ut ros, aut in ors, ut sors, aut in or, ut cor, nominatiuo et uocatiuo longi sunt. Dissillaba in er, ut pater, frater, aut in ar, ut Cesar, et omnia neutra in a, ut dogma, anathema, aut in ur, ut femur, aut in 510is, ut omnis, nominatiuo et uocatiuo breues sunt. Genetiuus singularis tertiae declinationis in is exit semper et breuis est. Datiuus in i longus est semper. Accusatiuus in em aut in im breuis est. Vocatiuus regulam nominatiui sequitur, ut diximus, in longitudine et in breuitate. Ablatiuus in e 515breuis est, excepto fame; quando uero in i, longus est, ut ab hac naui. Nominatiuus et uocatiuus et accusatiuus plurales in masculino et feminino genere in es terminantur et longi sunt; in neutro uero in a exeunt et breues sunt. Genetiuus et datiuus et ablatiuus plurales in tertia declinatione breues sunt; 520et in bus terminantur datiuus et ablatiuus; genetiuus pluralis i ante -um habet, ut nauium; aliquando non habet, ut regum. Masculina et neutra que in us terminantur in tertia declinatione breuia sunt, ut lepus; neutra, ut tempus, nemus et reliqua. Feminina uero aliquando producuntur in nominatiuo 525et in uocatiuo, ut uirtus, iuuentus, senectus. Omnia nomina| communia trium generum in ix, ut felix, in ens ut [ut] uechimens, in ans, ut constans, in ox, ut atrox, aut in ax, ut rapax, in i mittunt ablatiuum et i ante um habent in genetiuo plurali; sed quando propria sunt in e mittunt ablatiuum, ut a 530Felice, Vechimente et reliqua. Omnia nomina que habent nominatiuum similem genetiuo, ut haec nauis, omnis, ignis, turris, ratis, in i mittunt ablatiuum singularem, licet raro in e; et quae habent accusatiuum singularem in im, ut puppis puppim, sitis sitim, securis securim, febris febrim, coruis coruim, beluis beluim. Et 535nomina neutra adiecta in e, ut hoc uitale, hostile, in i mittunt ablatiuum singularem. Fortia enim nomina in e, ut hoc mare, ut hoc rete, aliquando in i, aliquando in e mittunt ablatiuum singularem. Quae duabus crescunt syllabis ablatiuum in i mittunt, ut hic suppellex, huius suppellectilis, ab hoc suppellectili; ita 540preceps, anceps. 540. Quot litteras finales et quot terminationes habet tertia declinatio in nomine? M. IIII uocales finales habet, id est a,e,i,o:a, ut dogma; e, ut sedile; i, ut frugi; o, ut Cato; et V semiuocales habet, id est n, l, r, s, x: n, ut flumen; l, ut uigil; r, ut pater; s, ut pes; x, ut felix; et du|as mutas habet, 4, 545id est c et t: c, ut lac; t, ut caput. L et unam terminationes habet, id est a, al, an, ar, as, ax, ac, ans, ars, arcs, abs, e, el, en, er, es, ex, ec, et, ens, ers, ebs, eps, ems, ercs, i, il, in, ir, is, ix, it, irs, ips, o, ol, on, or, os, ox, ons, ors, ops, ul, ur, us, ux, ut, urbs, ubs, uns. 550 550. Quot genera inueniuntur in a in tercia declinatione? M. Dua genera inueniuntur, id est femininum, ut haec ebdomada huius ebdomadis, et neutrum, hoc dogma huius dogmatis, hoc emblima, hoc ceriuma, hoc teriuma, hoc toriuma et reliqua. . Quot genera inueniuntur in -al uel in -an in tertia 555declinatione. M. Dua genera, id est masculinum, ut hic Hannibal, hic Titan, hic Alcman, et neutrum, hoc animal, hoc crismal. . Quot genera inueniuntur in ar in tercia declinatione in nomina? M. IIII genera inueniuntur; masculinum, ut hoc Cesar, femininum, ut haec far, neutrum, ut hoc exemplar, ... 560. Quot genera inueniuntur in as in tertia declinatione? M. IIII, id est, masculinum, ut hic mas, femininum, ut haec voluntas, neutrum, ut hoc uas, commune trium generum, ut hic et haec et hoc obtimas. . Quot genera inueniuntur in ax in tertia declinatione? 565M. IIIa genera, id est masculinum, ut hic Aiax, femininum, ut haec pax, commune trium generum, ut hic et haec et hoc rapax, locax, capax.| . Quot genera inueniuntur in ac in tertia declinatione? M. Unum genus, id est neutrum, ut hoc lac. 570. Quot genera inueniuntur in ans in tertia declinatione? M. Trea genera, id est masculinum, ut hic gigans, femininum, ut haec glans, commune trium generum, ut hic et haec et hoc amans. . Quot genera inueniuntur in ars in tertia declinatione? M. II genera inueniuntur, masculinum, ut hic Mars, femininum, 575ut haec pars. . Quot genera inueniuntur in arcs? M. Unum, id est femininum, ut haec arcs huius arcis. . Quot genera inueniuntur in abs? M. Unum, id est femininum, ut haec trabs huius trapis. 580. Quot genera inueniuntur in ancs? M. Unum, id est femininum, ut haec lancs huius lancis. . Quot genera inueniuntur in e in tertia declinatione? M. Unum genus, id est neutrum, ut hoc sedile, hoc mirabile. . Quot genera inueniuntur in el? M. Trea genera, id est 585masculinum, ut hic Daniel huius Danielis, femininum, ut haec Rachiel huius Rachielis, neutrum, ut hoc mel huius mellis. . Quot genera inueniuntur in en in tertia declinatione? M. IIa genera, id est masculinum, ut hic penten, neutrum, ut hoc flumen, hoc nomen, hoc pronomen et reliqua. 590. Quot genera inueniuntur in er in IIIa declinatione? M. IIII genera, id est masculinum, ut hic pater, femininum, ut haec mater, neutrum, ut hoc cadauer, commune duorum generum, ut hic et haec pauper.| . Quot genera inueniuntur in es? M. IIII genera, id est 595masculinum, ut hic miles, femininum, ut haec seges, neutrum, ut hoc aes, commune trium generum, ut hic et haec et hoc teres. . Quot genera inueniuntur in ex? M. III, id est masculinum, ut hic iudex, femininum, ut haec lex, commune trium generum, ut hic et haec et hoc duplex. 600.Quot genera inueniuntur inec? M. Unum, id est neutrum, ut hoc adlec. . Quot genera inueniuntur in et? M. Unum neutrum ut hoc Nepet. . Quot genera inueniuntur in ens? M. IIIa genera, id est 605masculinum, ut hic dens, femininum, ut haec mens, commune trium generum, ut hic et haec et hoc uechimens. . Quot genera inueniuntur in ers? M. Unum, id est commune trium generum, ut hic et haec et hoc solers. . Quot genera inueniuntur in eps? M. IIIa genera, id 610est masculinum, ut hic adeps, commune duorum generum, hic et haec princeps, commune trium generum ut hic et haec et hoc manceps. . Quot genera inueniuntur in ebs? M. IIa genera, id est masculinum, ut hic caeleps, femininum, ut haec plebs. 615. Quot genera inueniuntur in ercs? M. Unum, id est femininum, ut haec mercs. . Quot genera inueniuntur in ems? M. Unum, id est femininum, ut haec hiemps. . Quot genera inueniuntur in i in tertia declinatione? 620M. II, id est neutrum, ut hoc gummi, hoc sinapi, quae abtota sunt genetiuus huius gummis, huius sinapis , commune| trium generum, ut hic et haec et hoc frugi, et nihili, quamuis inuenitur in neutro nihilum nihili. . Quot genera inueniuntur in il? M. IIIa genera, id est 625masculinum, ut hic uigil, femininum, ut haec Tanchil, commune duorum, ut hic et haec mugil. . Quot genera inueniuntur in ir? M. IIa genera, id est neutrum, ut hoc ir, quod indeclinabile est, et hoc Gradir id est nomen ciuitatis , commune duorum generum, ut hic et 630haec martyr. . Quot genera inueniuntur in is? M. Trea genera, id est masculinum, ut hic panis, femininum, ut haec mensis, commune duorum generum, ut hic et haec omnis. . Quot genera inueniuntur in ix? M. IIIa genera, id est 635masculinum, ut hic calix, femininum, ut haec pix, commune trium generum, ut hic et haec et hoc felix; et omnia nomina quae in -ix finiuntur in cis et in -gis mittunt genetiuum singularem, excepto pauca nomina, nox, nix. . Quot genera inueniuntur in o? M. IIIIor genera, id est 640masculinum, ut hic Cato, femininum, ut haec Dido, commune duorum generum,ut hic et haec uirgo, commune trium generum, ut hi et hae et haec octo. . Quot genera inueniuntur in ol? M. Unum, id est masculinum, ut hic sol. 645. Quot genera inueniuntur in on? M. IIa genera, id est masculinum, ut hic ficon, femininum, ut haec Babilon. . Quot genera in or? M. IIIIor| genera, id est masculinum, ut hic praetor, lector, scriptor, femininum, ut haec soror, uxor, arbor, neutrum, ut hoc cor, ebor, guttor, fulgor item fulgorem et fulgora 650uidetur facere, commune duorum generum, ut hic et haec melior, terribulior, mirabilior. . Quot genera inueniuntur in os? M. IIII genera, id est masculinum, ut hic [c]ros, femininum, ut haec dos, neutrum, ut hoc os, commune duorum generum, ut hic et haec sacerdos. 655. Quot genera inueniuntur in ox? M. IIIa genera, id est masculinum, ut hic Allabrox, hic esox, femininum, ut haec uox, haec nox, commune trium generum, ut hic et haec et hoc atrox, uelox. . Quot genera inueniuntur in ons? M. III genera, id est masculinum, ut hic mons, femininum, ut haec frons huius frontis, 660commune trium generum, ut hic et haec et hoc insons. . Quot genera inueniuntur in ors? M. IIa genera, id est femininum, ut haec mors, commune trium generum, ut hic et haec et hoc excors. . Quot genera in obs? M. Unum genus, id est commune 665trium generum, ut hic et haec et hoc inops. . Quot generum in ul? M. IIa genera, masculinum, ut hic consul, presul, neutrum, ut hoc Mutul, hoc Suthul. . Quot genera in ur? M. IIIa genera, id est masculinum, ut hic fur, femininum, ut haec turtur, neutrum, ut hoc femur. 670. Quot genera in us? M. V genera, id est masculinum, ut hic lepus et dicunt alii quod non inuenitur nomen masculinum| in us in tertia declinatione nisi istud nomen quod dicitur lepus , femininum, ut haec uirtus, haec senectus, haec iuuentus, neutrum, ut hoc opus, hoc nemus, commune trium 675generum, ut hic et hec et hoc uetus, ligus, promiscuum, ut haec mus. . Quot genera inueniuntur in us? M. Unum genus, id est neutrum, ut hoc ius huius iuris. . Quot genera inueniuntur in ux? M. IIIa genera, id 680est masculinum, ut hic dux, femininum, ut haec lux, commune trium generum, ut hic et haec et hoc atrox. . Quot genera inueniuntur in ut? M. Unum genus, id est neutrum, ut caput. . Quot genera inueniuntur in ubs? M. I, id est femininum, 685ut haec nubs. . Quot genera in uns? M. I, id est masculinum, ut hic caruns. Si quis inuenerit plus de generibus in istas terminationes praedictas legat et recollegat et dimittat mihi misero quod audaciter dixi. 690 690. Quomodo declinatur nomen femininum in a in tertia declinatione? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, haec ebdomada; genetiuo, huius ebdomadis; datiuo, huic ebdomadi; accusatiuo, hanc ebdomadam; uocatiuo, o ebdomada; ablatiuo, ab hac ebdomade; et pluraliter: nominatiuo, hae ebdomades; genetiuo, 695harum ebdomadum; datiuo, his ebdomadibus; accusatiuo, has ebdomades; uocatiuo, o ebdomades; ablatiuo, ab his ebdomadibus.| . Quomodo declinatur nomen neutrum in a in tercia declinatione? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hoc dogma; genetiuo, huius dogmatis; datiuo, huic dogmati; accusatiuo, 700hoc dogma; uocatiuo, o dogma; ablatiuo, ab hoc dogmate; et pluraliter: nominatiuo, haec dogmata; genetiuo, horum dogmatum; datiuo, his dogmatibus; accusatiuo, haec dogmata; uocatiuo, o dogmata; ablatiuo, ab his dogmatibus. Et ita declinantur scema, emblima, ceriuma, teriuma, toriuma, caeliuma, baptisma, carisma, 705enigma, paradigma, toregma, onoma, antonoma, rema, epirema; et haec omnia nomina nominatiui terminatione et penultima genetiui corripiuntur. Et una sillaba in oblicis casibus crescunt, excepto accusatiuum et uocatiuum singularem. Nomina ista greca neutra, ut ait Priscianus, antiquissimi 710secundum primam declinationem sepe protulerunt genere feminino. . Quomodo declinatur nomen masculinum in al in tertia declinatione? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic Hannibal; genetiuo, huius Hannibalis; huic Hannibali; hunc 715Hannibalem; uocatiuo, o Hannibal; ablatiuo, ab hoc Hannibali; et non habet pluralem numerum quia proprium est, et cetera. . Quomodo declinatur nomen neutrum in al? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hoc animal, huius animalis, huic animali, hoc animal, o animal, ab hoc animali;| et pluraliter: 720nominatiuo, haec animalia, horum animalium, his animalibus, haec animalia, o animalia, ab his animalibus. . Quomodo declinatur nomen masculinum in ar? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, ut hic Cesar; genetiuo, huius Cesaris, huic Cesari, hunc Cesarem, o Cesar, ab hoc Cesare; et 725non habet pluralem numerum, quia proprium est. . Quomodo declinatur nomen femininum in ar? M. Ita declinatur: nominatiuus singularis, haec far, huius farris, huic farri et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, hae farr[a]es et reliqua. . Quomodo declinatur nomen neutrum in ar? M. Ita 730declinatur: nominatiuo singulari, hoc exemplar; genetiuo, huius exemplaris; datiuo, huic exemplari; accusatiuo, hoc exemplar; uocatiuo, o exemplar; ablatiuo, ab hoc exemplari; et pluraliter: nominatiuo, haec exemplaria; horum exemplarium; datiuo, his esemplaribus; accusatiuo, haec exemplaria; o exemplaria; ab his 735exemplaribus, et cetera. . Quomodo declinatur nomen commune trium generum in ar? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic et haec et hoc par; genetiuo, huius paris; datiuo, huic pari; accusatiuo masculino et feminino genere hunc et hanc parem, et neutro hoc par; uocatiuo, 740o par; ablatiuo, ab hoc et ab hac et ab hoc pare uel pari; et pluraliter: nominatiuo masculino et feminino genere, hi et hae pares, et neutro haec paria; genetiuo, horum et harum et horum parium; datiuo, his pari|bus; accusatiuo masculino et feminino genere, hos et has pares, et neutro haec paria; uocatiuo masculino et feminino 745genere o pares, et neutro o paria; ablatiuo, ab his paribus. . Quomodo declinatur nomen masculinum in as? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic mas; genetiuo, huius maris; datiuo, huic mari et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, hi mares et reliqua. 750. Quomodo declinatur nomen femininum in as? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, haec uoluntas; et pluraliter: nominatiuo, hae uoluntates et reliqua. . Quomodo declinatur nomen commune trium generum in as? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic et haec 755et hoc obtimas; genetiuo, huius optimatis; datiuo, huic optimati; accusatiuo masculino et feminino genere hunc et hanc obtimatem, et neutro hoc optimas; uocatiuo, o obtimas; ablatiuo, ab hoc et ab hac et ab hoc obtimate uel obtimati; et pluraliter: nominatiuo masculino et feminino genere, hi et hae optimates, et neutro haec 760obtimatia; genetiuo, horum et harum et horum obtimatium, datiuo, his obtimatibus; accusatiuo masculinuo et feminino genere hos et has optimates, et neutro haec obtimata uel obtimatia; uocatiuo masculino et feminino genere, o obtimates, et neutro, o obtimata uel obtimatia; ablatiuo, ab his obtimatibus. 765 765. Quomodo declinatur nomen masculinum inax?M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic Aiax; genetiuo, huius Aiacis; datiuo,|huic Aiaci; accusatiuo, hunc Aiacem; uocatiuo, o Aiax; ablatiuo, ab hoc Aiace; et non habet pluralem numerum, quia proprium est. . Quomodo declinatur nomen femininum in ax? M. Ita 770declinatur: nominatiuo singulari, haec pax; genetiuo, huius pacis, et reliqua; et non habet pluralem numerum. . Quomodo declinatur nomen commune trium generum in ax? M. Ita declinatur: nominatiuo, hic et haec et hoc rapax; genetiuo, huius rapacis et reliqua; et pluraliter: nominatiuo 775masculino et feminino genere, hi et hae rapaces, et neutro haec rapatia et reliqua. Ita declinantur capax, locax et alia multa.

Critical apparatus

Gligerio corr. Giammona 2016: Gligerium Gballenium corr. Giammona 2016: balleniam Gh[e]ae corr. Giammona 2016: heae Gh[e]ae corr. Giammona 2016: heae Gsingulari G1: singulo Gaut in ‑or G1: om. Gmercs scripsit (cf. infra ll. 616, 913) Giammona 2016: aut monosillaba G1: ut monosillaba G] ut G; [ut] secl. Giammona 2016turris corr. (cf. l. 291 A, l. 261 MOW) Giammona 2016: terris Gbeluis scil. ‘peluis’, cf. Smaragd. 85, 324 : M G1: om. Gterminationes corr. Giammona 2016: terminationem G‑ercs G1: ers Gebdomadis G1: ebdamadis Gceriuma scil. ‘celeuma : teriuma fort. ex ‘theorema : toriuma scil. ‘toreuma : uel in ‘‑an’ suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gcommune corr. Giammona 2016: communi Ghoc G1: om. Gglans G1: gcans Get haec G1: om. Garcs corr. Giammona 2016: ars Gancs G1: ans Glancs G1: lans GRachielis G1: Rachaelis Gpenten scil. ‘pecten’ cf. infra, l. 822 : M suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gmiles corr. Giammona 2016: milos Gteres corr. (cf. infra 854) Giammona 2016: tres GM. G1: om. Gcaeleps scil. ‘celebs’, cf. infra l. 906 : ‑ir corr. Giammona 2016: is Gmensis intellige ‘messisG: IIIIor corr. Giammona 2016: IIIIa Ghic corr. Giammona 2016: haec Gfulgor suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gterribulior G1: terribulor G[c]ros corr. (cf. infra ll. 1008-1009) Giammona 2016: cros Gturtur fort. : tuntur legitur GV corr. Giammona 2016: IIIa Gvirtus corr. Giammona 2016: iustus G∆. Quot genera inueniuntur in ‘ ‑us’? M. Unum genus, id est neutrum, ut ‘hoc ius huius iuris’. cf. infra ll. 1087-1091 : et hoc G1: om. Gatrox scil. ‘atrux’, cf. l. 557 A : I id G1: id Gistas terminationes G1: istasunterminationes Gceriuma scil. ‘ceroma : teriuma, toriuma scil. ‘toreumaG: caeliuma scil. ‘celeuma : onoma corr. Giammona 2016: anoma Gcorripiuntur suppl. corr. Giammona 2016: corripiunt Gait corr. Giammona 2016: at Get cetera fort. delendum, sed cf. Char. 24, 19-26; Prisc. ars 5, 10, 9, ubi alia nomina propria in ‑al inveniuntur : animal G1: hannibmal Go animalia G1: om. Gnominatiuo G1: nominatiuum masculinum Gfarr[a]es corr. Giammona 2016: farraes Ghaec G1: om. Gparem suppl. corr. Giammona 2016: par GM. G1: om. Guoluntas corr. Giammona 2016: uolantas Gab hoc suppl. suppl. Giammona 2016: om. Go suppl. suppl. Giammona 2016: om. GAiace corr. Giammona 2016: Aicae Glocax scil. ‘loquaxG:

Linguistic layer

Quotation layer