Ars Ambian. rec. G

Ars Ambian. rec. G 4, 29 - 4, 38

Indeclinabila sunt nomina quae exeunt in i, quamuis 920inueniuntur pauci casus, ut diximus. . Quomodo declinatur nomen masculinum in il? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic uigil; genetiuo, huius uigilis et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, hi uigiles; genetiuo, horum uigilium et reliqua. 925. Quomodo declinatur nomen femininum in il? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, haec Tanchil; genetiuo, huius Tanchilis et reliqua; et non habet pluralem numerum quia proprium est. . Quomodo declinatur nomen commune duorum generum in il? M. Nominatiuo singulari, hic et haec mugil; genetiuo, huius mugilis| 930et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, hi et hae mugiles; genetiuo, horum et harum mugilum uel mugilium; datiuo, his mugilibus et reliqua. . Quomodo declinatur nomen femininum in ir? Ir arcum caeli significat uel deam, ut est nominatiuo singulari haec Ir, huius Iris et reliqua, ut dicit Virgilius: Misit Irim de caelo 935Saturnia Iuno; et non habet pluralem numerum. Quando uero medietatem palmae significat, indeclinabile est et neutri generis. . Quomodo declinatur nomen neutrum in ir? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hoc Gradir; genetiuo, huius Gradiris et reliqua; id est nomen ciuitatis et non habet pluralem 940numerum quia proprium est. . Quomodo declinatur nomen commune duorum generum in ir? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic et haec martyr; genetiuo, huius martyris et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, hi et hae [mar]martyres; genetiuo, horum et harum martyrum et reliqua. 945 945. Quo modo declinatur nomen masculinum inis? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic panis; genetiuo, huius panis et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, hi panes; genetiuo, horum panum. . Quomodo declinatur nomen commune duorum generum in is? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic et haec omnis; 950genetiuo, huius omnis; et pluraliter: nominatiuo,| hi et hae omnes; genetiuo, horum et harum omnium. . Quomodo declinatur nomen masculinum in ix? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic calix, huius calicis; et pluraliter: nominatiuo, hi calices; genetiuo, horum calicum et reliqua. 955. Quomodo declinatur nomen femininum in ix? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, haec pix, huius picis; et pluraliter: nominatiuo, hae pices; genetiuo, harum picium et reliqua. . Quomodo declinatur nomen commune trium generum in ix? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic et haec et 960hoc felix, huius felicis; et pluraliter: nominatiuo masculino et feminino genere hi et hae felices, et neutro, haec felicia; genetiuo, horum et harum et horum felicium. . Quomodo declinatur nomen femininum in ips? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, haec artrips; genetiuo, 965huius artripitricis et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, hae artripitrices; genetiuo, harum artipitricum et reliqua. . Quomodo declinatur nomen incerti generi in irps? M. Ita declinatur: nominatiuo singularis, hic uel haec stirps; genetiuo, huius stirpis et reliqua; et pluraliter: nominatiuo, 970hi uel hae stirpes; genetiuo, horum uel harum stirpium et reliqua. Et unum nomen indeclinabile inuenitur init, ut hoc git. . Quomodo declinatur nomen masculinum in o? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic Cato; genetiuo, huius Catonis; et non habet pluralem numerum quia proprium est. 975. Quomodo declinatur nomen commune duorum generum in o? M. Ita declinatur: nominatiuo singulari, hic et haec uirgo; genetiuo, huius uirginis; et pluraliter: nominatiuo, hi et hae uirgines;| genetiuo, horum et harum uirginum et reliqua. . Quo modo declinatur nomen masculinum inol? M. Ita 980declinatur: nominatiuo singulari, hic sol; genetiuo, huius solis et reliqua; aliam significationem habet in plurali numero, id est dies significat, ut dicit Virgilius: Ast soles ipsos dies nominamus in quibus sol totum polum inluminat. Apud ueteres carmina significat, ut dicit Virgilius: nonnulli tamen ueterum ipsa carmina soles nominare, 985sicut Oratius in principio cuiusdam uoluminis taliter exorsus est: soles meos omni ecclesiae uestrae commendo id est carmina.

Critical apparatus

Ita suppl. suppl. Giammona 2016: om. Ghi et suppl. suppl. Giammona 2016: om. G‘Ir suppl. suppl. Giammona 2016: om. GVirgilius G1: Virgilis Gmasculinum suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gnominatiuo suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gnominatiuo suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gin ‑ix M. ita declinatur G1: om. Gmasculino et feminino genere suppl. suppl. Giammona 2016: om. Gartrips alibi non invenitur : nominatiuo suppl. suppl. Giammona 2016: om. Ghic uel G1: om. G

Linguistic layer

Quotation layer