Ars Ambian. rec. MOW

Ars Ambian. rec. MOW 4, 58 - 4, 67

In -yps greca: Cinyps Cinypis. In -irps latinum unum: hic uel haec stirps huius stirpis. In-axcorreptam latina et greca,ut haec fax huius facis, hic abax huius abacis, quod tamen et hic abacus huius abaci frequenter 430inuenitur. In -ax productam greca et latina sunt, masculina uel feminina uel omnis: hic Feax huius Feacis, haec pax huius pacis, hic et haec et hoc audax huius audacis. In -ex correptam greca et latina masculina et feminina 435et communia trium generum: hic grex huius gregis, haec ilex huius ilicis, hic et haec et hoc artifex huius artificis. In -ex productam latina masculina uel feminina uel communia trium generum: hic rex huius regis, haec lex huius legis, hic et haec et hoc simplex huius simplices.¦ 440 440In -ix correptam latina masculina uel feminina: hic calix huius calicis, haec pix huius picis, haec nix huius nivis. In -ix productam greca latina masculina uel feminina uel communia trium generum: hic Fenix huius Fenicis, haec cornix huius cornicis, hic et haec et hoc felix huius felicis. 445In -ix productam latina ut ostendi feminina uel omnis: haec nutrix huius nutricis, hic et haec et hoc pernix huius pernicis. In -ox correptam feminina: nox noctis et ex hoc conpositum hoc et haec et hoc pernox huius pernoctis. In -ox productam feminina uel omnis: haec uox huius 450uocis, hic et haec et hoc uelox huius uelocis, atrox atrocis.

Critical apparatus

‑yps M O W: yphs O1Cinyps W: cinips M; cynips O; cyniphs O1Cinypis scripsit Giammona 2016: cynipis M O; cyniphis O1; ciniphis Wabax huius abacis O W: apax huius apacis Mfrequenter M O: frequens Met latina O W: om. Mmasculina uel feminina M W: Feax M1 W: fax M OFeacis M W: facis Ohic M O1 W: om. Ogenerum O W: generum haec lex huius legis Mlatina M W: latina et Ofeminina M W: feminine sunt O‑ix M1 O W: om. Mfeminina M W: feminina uel communia trium generum Olatina M W: alit' Ohic O W: hoc MFenix huius Fenicis M O: Poenix huius Poenicis Whaec M O: hic Wlatina M O W1: greca latina Wut ostendi M W1: ut ostendit O; masculina uel Wnox noctis M W: haec nox huius noctis Oex M O: om. Wfeminina O M: femininum Wuel O W: ut Matrox atrocis M W: hic et haec atrox huius atrocis O

Linguistic layer

Quotation layer