Ars Ambian. rec. MOW

Ars Ambian. rec. MOW 3, 11 - 4, 7

Et ita neutrum in us, ut hoc pelagus, huius pelagi et non habet pluralem numerum. Et ita neutra in um, ut hoc templum huius templi, hoc solium huius solii. 220 220Et ita feminina in um, ut haec Gligerium, huius Gligerii, huic Gligerio, hanc Gligerium, o Gligerium, ab hac Gligerio; et non habent pluralem numerum quia propria sunt. Incipit tertia declinatio 225Quomodo intelleguntur nomina tertiae declinationis in ultimis syllabis? Nominatiuus huius declinationis multas formas habet in singulari numero atque aliquando breuis, aliquando longus. Omnia latina nomina, quae in tertia| declinatione declinantur, aut in -e, ut rete, aut in -o, ut uirgo, aut in -el ut mel, aut 230in -il, ut uigil, aut in -ul, ut consul, aut in -en, ut carmen, aut in -or, ut doctor, aut in -ut, ut caput, terminantur. Nominatiuus et vocativus [quia] semper in tertia declinatione similes sunt et breues sunt. Quae uero nominatiuo terminantur in -as, ut facultas, aut in -on,| ut Memnon, aut in -c, ut allec, aut in duas¦ consonantes, 235ut mons, glans, dens, mercs, urbs, aut in duplicem, ut rex, aut monosyllaba in -ol, ut sol, aut in -al, ut sal, aut in -ur, ut fur, aut in -ar, ut far, aut in -es, ut pes, aut in -is, ut glis, uis, aut in -er, ut uer, aut in -us, ut pus, aut in -os, ut ros, aut in -ors, ut sors, aut in -or, ut cor, nominatiuo et uocatiuo longi sunt. Disyllaba 240in -er, ut pater frater, in -ar, ut Caesar, et omnia in -a, ut dogma, aut in -ur, ut femur, aut in -is, ut omnis, nominatiuo et uocatiuo breues sunt. Genetiuus singularis tertiae declinationis in -is exit et breuis est. Datiuus in -i longus est. Accusatiuus in -em aut in -im breuis est. Vocatiuus, ut diximus, regulam nominatiui 245sequitur in longitudine et breuitate. Ablatiuus in -e breuis est, excepto fame; quando uero in -i, longus est, ut ab hac naui. Nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus plurales in masculino et feminino in -es terminantur et longi sunt; in neutris uero in -a exeunt et breues sunt. Genetiuus et datiuus et ablatiuus 250plurales in tertia declinatione breues sunt; et semper in -bus terminantur datiuus et ablatiuus;¦ et genetiuus -i- ante -um habet, ut nauium; aliquando non habet, ut regum. Masculina et neutra quae in -us terminantur in tertia declinatione breuia sunt, ut lepus; neutra, ut tempus, nemus et reliqua. Feminina uero 255aliquando producuntur in nominatiuo et uocatiuo, ut uirtus, iuuentus, senectus. Omnia nomina communia trium generum in -ix, ut felix, in -ens, ut uehemens, in -ans, ut constans, in -ox, ut atrox, in -ax, ut rapax, in -i mittunt ablatiuum et -i- ante -um habent in genetiuo plurali; sed quando propria sunt in -e 260mittunt ablatiuum, ut [a] Felice, Vehemente et reliqua. Omnia nomina quae habent nominatiuum similem genetiuo, ut haec nauis, ignis, turris, ratis, in -i mittunt ablatiuum, licet raro in -e; et quae habent accusatiuum in -im, ut puppis puppim, sitis, securis, corbis, febris, beluis. Et nomina neutra adiecta in -e, ut hoc uitale, 265hostile, in -i mittunt ablatiuum. Fortia enim in -e, ut hoc mare, hoc rete, aliquando in -i, aliquando| in -e mittunt ablatiuum. Quae duabus crescunt syllabis in genetiuo ablatiuum in -e mittunt, ut haec suppellex, huius suppellectilis,¦ ab hac suppellectile; ita preceps, anceps. 270 270De tertia declinatione Tertia declinatio habet litteras terminales X:-a,-e,-o,-c, -l, -n, -r, -s, -t, -x; terminationes uero septuaginta octo: uenit enim in -a correptam, in -e correptam, in -o correptam, in -al correptam, in -el correptam, in -el productam, in -il correptam, 275in -ol productam, in -ul breuem, in -an productam, in -en correptam, in -en productam, in -in productam, in -on productam, in -ar productam, in -ar correptam, in -er correptam, in -er | productam, in -ir correptam, in -or correptam, in -ur correptam, in ur productam, in -as correptam, in -as productam, in -es 280correptam, in -es productam, in -is correptam, in -is productam, in -os correptam, in -os productam, in -us correptam, in -us productam, in -ys, in -aes, in -aus, in -ans, in -ens, in ons, in -uns, utraque in -yns, in ars, in ers, in -ors, in -urs, in -uls, in -ems, in -abs, in -ebs correptam, in -ebs productam, in -obs, in 285-ibs, in -urbs, in -abs, in -eps, in -ops, in -yps, in -irps,¦ in -ax correptam, in-ax productam, in-ex correptam, in-exproductam, in -ix correptam, in -ix productam, in -ox correptam, in -ox productam, in -ux correptam, in -ux productam, in -yx, in -aex, in -aux, in -alx, in -anx, in -unx, in -arx, in -ac, in -ec, in -ut. 290 In -a correptam neutra greca, ut hoc poema huius poematis. 4, 290In -e correptam neutra latina, ut hoc monile huius monilis. In -o correptam, quam frequenter et producunt poetae, masculina desinunt uel feminina uel communia, latina uel notha: hic Cicero huius Ciceronis, hic leo huius leonis, haec uirgo huius uirginis, hic et haec homo huius hominis. 295 295In-alcorreptam masculine uel neutra, latina et barbara: hic sal huius salis, hic animal huius animalis, hoc tribunal huius tribunalis. In -el correptam neutra latina, hoc mel mellis.

Critical apparatus

Et ita neutrum in ‘‑us’, ut ‘hoc pelagus, huius pelagi’ et non habet pluralem numerum add. W1: om. W; neutra M; om. W1; habent Oneutra O W: neutrum Mhuius M O: om. Whoc M O: om. Whuius M O: om. Wut haec O W: haec Mhuius M O: om. Whuic M O: om. WGligerio M O: Glicerio Whanc M O: om. WGligerium M W: Glicerium Wo M O: om. WGligerium M O: Glicerium Wab hac M O: om. WGligerio M O: Glicerium Wet non habent pluralem numerum quia propria sunt O W: om. M; om. OIncipit tertia declinatio suppl. suppl. Giammona 2016: om. M O Wnominatiuus huius declinationis multas formas habet (litt. unc.) M W: nomina tertiae declinaciones multas formas habet Oatque O W: om. Mbrevis M W: breves Olongus M W: longas Odeclinantur suppl. suppl. Giammona 2016: om. M O Waut in el M W: am uel in el Ouigil M O1 W: gil Ocaput M W: capud Oterminantur M O: terminant Wnominatiuus et vocatiuus O M: nominatiuum et vocatium W[quia] secl. Giammona 2016: quia M O Wsemper O W: om. Met M W: om. Obreues sunt O: sunt breues M; breues Waut suppl. suppl. Giammona 2016: om. M O WMemnon M: Menon O; Agamemnon Win W: in ec M; c Oin duas M W: duas Omercs M: meus O; Mars Oaut in al M W: in al Ouis M W: om. Oos M W: hos Onominatiuo et uocatiuo O W: nominatiuus et uocatiuus Min er M W: er Ofrater M W: om. OCaesar O W: Cesar Mfemur M W: faemur Onominatiuo et uocatiuo O: nominatiuus et uocatiuus M Wis M W: his Oexit et M W: exit semper et semper Odatiuus O (‑bus) W: datiuus uero Msequitur M W: om. Oaccusatiuus et uocatiuus O W: uocatiuus et accusatiuus Mmasculino O W: masculino genere Mfeminino M W: feminino genere Oneutris W: neutro M; neutrum Oet M W: om. Oet M W1: om. O W‑i M W: in ‑i Ohabet W: habent M; om. Ohabet O W: habent Mregum O W: regnum Mmasculina et neutra O W: masculinum et neutrum Mcommunia M W: communium Oans M W: hans Omittunt M O: mutant Wgenetiuo O W: genitiuo Mplurali M W: pluralis Omittunt M O: mutant W[a] secl. Giammona 2016: a M O Wvehemente M O1 W: vehente Oreliqua M O: cetera Wnomina quae habent suppl. suppl. e.g. (cf. l. 290 A, l. 529 G) Giammona 2016: om. M O Wnominatiuum M W: nominatiuus Ogenetiuo W: genitiuo M; genetiuo habentia Ohaec M W: om. Oe M W: em Ohabent M O1 W: om. Ofebris beluis W: febris belluis M; belbis febris Onomina M O: omnia Wneutra M W: neutra in al ut tribunal et nomina neutra Oadiecta M1 O W: adicta Mmittunt M O: mutant Wfortia M O: formantia Wgenetiuo W: genitiuo M; genetiuo habentia Oablatiuum in ‑e mittunt M W: in ‑e mittunt ablatiuum Ohuius M O: om. Wsuppellectilis M W: suppellectiles Oanceps] aliud caput de tertia declinatione (215r.r-218v.) cf. Appendix Mde tertia declinatione M W: om. Otertia declinatio habet M O1: declinatione O; om. WX M W: decem Oterminationes uero M: terminationes habet nominatiui W; terminatio nominatiui Oseptuaginta octo W: LXXVIII O; LXXVII Min ‑el correptam M W: om. O‑ol productam M W: ol productu O‑ar productam in ‑ar correptam M W: ar correpta in ar producta Oin ‑ur productam in ‑as correptam in ‑as productam M W: om. Oin ‑es correptam in ‑es productam in ‑is correptam suppl. suppl. (cf. Prisc. Ars 7, 35, 3-36, 3; et infra 345-354) Giammona 2016: om. M O W‑is productam scripsit Giammona 2016: is productas O; om. M Win ‑os correptam in ‑os productam suppl. scripsit Giammona 2016: in os correpta in os producta O; om. M Wys O: is M W‑aes scripsit Giammona 2016: es O; aex W; ax Mons M W: os Ouns M W: us Oyns M W: ins Oin ‑ars in ‑ers in ‑ors in ‑urs in ‑uls in ‑ems M W: om. O; ens M‑ebs productam M1 W: ebs producta O; ebs Min ‑ urbs W: in ubs O; om. Min ‑abs in ‑eps in ‑ops in ‑yps O W: ips W; om. M; ebs O‑aex M W: ex O‑anx M W: ax O‑unx M O1 W: ux O‑arx M O: ars Wneutra greca O W: neutri generis Mcommunia M W: comunia Olatina M W: uel latina Oanimal huius animalis M O: Annibal Annibalis (collato Prisc. ars 7, 30, 5) W‑el correptam M W: hel producta O

Linguistic layer

Quotation layer