Ars Bob. 1, 1 tit. - 2, 19-22
11 tit.DE ORATIONE
2-3Oratio est ore missa et per dictiones ordinata pronuntiatio,
velut oris ratio.
14-210Propria sunt nomina quae specialiter proprieque dicuntur; item
quae unica et sola sunt deorum, ut ‘Iuppiter, Iuno’, hominum, ut ‘Romulus,
Numa’, urbium, ut ‘Roma, Carthago’, provinciarum, ut ‘Africa,
Asia’, insularum, ut ‘Sicilia, Sardinia’, montium, ut ‘Appenninus’, fluminum,
ut ‘Tiberis’. Propriorum nominum alia sunt praenomina,
1, 5quae nominibus gentilicis praeponuntur, ut ‘Marcus, Puplius’, alia
propria gentilicia, quae a familia et gente descendunt, ut ‘Porcius,
Cornelius’, alia cognomina, quae nominibus gentiliciis subiunguntur,
ut ‘Cato, Scipio’ (ordinantur enim sic: ‘Marcus Porcius Cato, Puplius
Cornelius Scipio’), alia agnomina, quae cognominibus ex aliqua ratione
10aut virtute adduntur, ut ‘Africanus’.
14-6Orationis partes sunt octo: nomen, pronomen, verbum, adverbium,
1, 5participium, praepositio, coniunctio, interiectio; quibusdam videtur
et appellatio.
7 tit.DE NOMINE
8-12Nomen est pars orationis cum casu sine tempore rem corporalem
aut incorporalem significans proprie communiterve; proprie
10ut ‘Roma, Tiberis’, communiter ut ‘civitas, flumen’. Nomen dicitur quod
unamquamque rem notat, quasi notamen sublata media syllaba per
syncopen, vel a Graeca origine παρὰ τὸ ὄνομα.
13Nomina aut propria sunt aut appellativa.
211Appellatio dicitur quidquid praeter proprium nomen est.
21218Appellativa nomina sunt quae generaliter communiterque dicuntur.
Haec in duas species dividuntur. Alia enim significant res
corporales, quae videri tangique possunt, et a quibusdam vocabula
15appellantur, ut ‘homo, arbor, pecus’; alia quae a quibusdam appellationes
dicuntur et sunt incorporalia, quae intellectu tantummodo
percipiuntur, verum neque videri nec tangi possunt, ut est ‘pietas,
iustitia’: ea nos appellativa dicimus.
219-22Appellationes tamen sunt aut naturales, ut ‘terra’, aut consequentes,
20ut ‘iustus’, aut adiecticiae, ut ‘frugi’; naturales in conlationem
non possunt referri, consequentes et adiecticiae possunt, ut ‘iustus
iustior iustissimus, frugi frugior frugalissimus’.
Critical apparatus
Appellatio dicitur quidquid praeter proprium nomen est] om. del. cens. Jeep 1889, 34intellectu tantummodo percipiuntur] intellectum tantummodo percipiunt bAppellationes tamen sunt aut naturales, ut ‘terra’, aut consequentes, ut ‘iustus’, aut adiecticiae, ut ‘frugi’; naturales in conlationem non possunt referri, consequentes et adiecticiae possunt, ut ‘iustus iustior iustissimus, frugi frugior frugalissimus’] pro interpolatis habuit Jeep 1889, 34-35