Ars Bob. 18, 5-12 - 19, 16-17
185-1218, 5Cum ergo omnia propria genetivo per ‘‑o’ efferuntur, ‘Apollo’ et
‘Carthago’ per ‘‑i’: ‘Apollinis, Carthaginis’. Constat autem appellativa per
‘‑i’ efferri, velut ‘ordo ordinis, caligo caliginis, margo marginis, lolligo
lolliginis’ τευθίς, exceptis his: ‘mucro mucronis, praeco praeconis,
latro latronis’; quae autem nominativo ante ‘‑o’ ‘‑i‑’ habent litteram, haec
10et in genetivo servant eandem, velut ‘seditio seditionis, emptio emptionis’;
excipitur unum ‘Anio’: ‘Anienis’ enim facit. Invenitur et aliud unum
quod neque per ‘‑o’ neque per ‘‑i’ effertur, velut ‘caro carnis’.
13-20Graeca vero in suo statu remanent; namque ‘Erato, Manto, Dido,
Theano, Allecto’ Graecam servabunt formam, neque enim possunt declinari
15ut ‘Iuno Iunonis’, quia Latina gravi accentu efferuntur, Graeca
autem flexo. ‘Manto Mantus’, non ‘Mantonis’, et apud Vergilium:
‘fatidicae Mantus’.
Et idem erit ablativus qui et dativus: dicimus enim ‘ab hac Mantoe’,
sicut ‘huic Mantoe’, et declinamus: ‘haec Dido huius Didus huic
20Didoe hanc Dido o Dido ab hac Didoe’.
21-22In ‘‑ol’ masculinum unum, ‘sol solis’: ‘hic sol huius solis soli solem
sol ab hoc sole’.
23-25In ‘‑on’ nulla Latina, sed Graeca tantum et haec masculina; horum
genetivus corripitur, ‘Memnon Memnonis’, aut crescit, ut ‘Hippocoon
25Hippocoontis’.
26-32In ‘‑or’ masculina omnia sunt exceptis his tribus femininis, ‘uxor,
soror, arbor’, atque sex neutralibus: ‘cor, aequor, marmor, ador, robor,
ebor’; et masculina quidem et feminina genetivo ‘‑o’ litteram producunt,
velut ‘orator oratoris’, feminina ‘uxor uxoris’. Excipiuntur haec,
30quae ‘‑o’ corripiunt: ‘memor memoris, arbor’. Namque neutralia utique
‘‑o’ corripiunt, velut ‘aequor aequoris’; item Graeca ‘‑or’ corripiunt: ‘Hector
Hectoris, Castor Castoris’.
191-5Omnia autem nomina quae in ‘‹‑t›or’ terminantur feminina ex se
faciunt in ‘‑trix’, velut ‘venator venatrix, victor victrix, orator oratrix,
actor actrix, accusator accusatrix’, et similia; excipitur ‘auctor’:
non enim facit ‘auctrix’ sed ‘auctor’: Vergilius
5‘auctor ego audendi’.
6-9In ‘‑os’ omnium generum sunt: masculina ut ‘nepos nepotis’, feminina
ut ‘dos dotis’, neutra ut ‘os oris’. Omnia igitur paene masculina
sunt et genetivum faciunt per ‘‑tis’, ut ‘sacerdos sacerdotis’, exceptis his:
‘custos custodis’, ideo quod ex verbo trahitur, item ‘lepos, mos, flos, ros’.
10-1310In ‘‑ox’ communia trium generum: ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc ferox’, item
‘velox’, quae genetivum faciunt per ‘‑cis’ et ablativum faciunt per ‘‑i’.
Feminina: ‘nox’ et ‘vox’; sed ‘nox’ secundum Graecos declinatur, ‘noctis
νυκτός’.
14-15In ‘‑ul’ ‘consul, praesul’ ὁ προηγούμενος τοῦ ἱεροῦ, ‘exul’, et unum
15barbarum, Suthul; horum genetivus per ‘‑lis’, ut ‘consulis’.
16-17In ‘‑ur’ masculina: ‘hic turtur huius turturis’; commune ‘fur’: ‘hic’ et
‘haec’ [et ‘hoc’] ‘fur huius furis’; neutrum ‘iecur iecoris’.
Critical apparatus
efferuntur] efferuntur (cf. supra p. 14, 30-31 al.) De Nonno; effer. b; efferantur Eichenfeld–Endlicher Keilatque Eichenfeld–Endlicher: adque b Keil‘‹‑t›or’] om. De Nonno ex Char. 53, 1
Quotation layer
Verg. Aen. 12, 159