Ars Bob. 19, 18-20 - 22, 14-20
1918-20In ‘‑us’ masculina tria, ‘Ligus, lepus, mus’; commune unum trium
generum: ‘vetus’; feminina undecim: ‘salus, servitus, senectus, virtus, Venus,
19, 20tellus, palus, iuventus, fraus, laus, sus’.
21-22In ‘‑ux’ masculina: ‘Pollux’; feminina tria: ‘lux, crux, nux’; commune
unum: ‘trux’.
23-29Omnia nomina tertiae declinationis accusativum faciunt per
‘‑em’, exceptis his: ‘puppis’ (‘puppim’ facit), ‘sitis sitim’ (pluralem numerum
25‘sitis’ non habet), ‘securis securim, turris turrim’ (et ‘turrem’ habemus
apud Vergilium:
‘turrem in praecipiti stantem’),
‘pelvis pelvim λεκάνη, febris febrim’; item civitatium nomina eiusmodi:
‘Neapolis Neapolim’. Ablativus horum per ‘‑i’ effertur.
201-9Graeca nomina, sicut supra diximus, quae in ‘‑es’ terminantur,
in genetivo faciunt ‘‑is’ si in genetivo ‘‑ους’ habuerint, velut ‘Demosthenes
Demosthenis’; sin autem in Graeco genetivo ‘‑ου’ habuerint, ut
‘Πηλείδης Πηλείδου’, faciunt ‘Pelides Pelidae’; possunt tamen et nominativum
5habere Latinum: ‘Pelida, Atrida, Acesta, Achata, Pylada,
Oresta’. Haec nonnumquam apud auctores sine observatione efferuntur;
nam et ‘Aristidis’ et ‘Aristidae’ dixerunt magis regulariter, et
per hoc pluralem dativum tam ex tertio quam ex primo ordine faciunt:
‘his Aristidis’ et ‘Aristidibus’.
10-1410Dierum sacrorum ac sollemnium appellationes genetivum pluralem
duplicem habent tam ex secundo quam ex tertio ordine, velut
‘Saturnalia Saturnalium’ et ‘Saturnaliorum’, et cetera similiter: Terminalia
ὅταν ἐν τοῖς ὁρίοις θύωσιν. Conpitalia ἐπὶ τῶν ἀτραπῶν αἱ
θυσίαι, Carmentalia matri Evandri sacrificia constituta.
15-2715Item illae appellationes, quae etiam Latine cum dicantur natura
sunt Graeca, et duplicem genetivum pluralem habent, tam ex secundo
quam ex tertio ordine, velut poema diadema toreuma. Sed sunt
qui distinguunt haec et errorem esse quemdam ostendunt differentiam
ignorantibus et non esse unam appellationem ex qua elationem genetivus
20pluralis duplicem habeat, sed duas appellationes idem significantes,
alteram secundi, alteram tertii ordinis. Sed secundi haec est
quae antiquitati datur: nam antiqui ‘hoc poematum huius poemati
huic poemato’, ut merito pluraliter ‘poemata poematorum’ dicerent et
‘poematis’, ‘hoc diadematum huius diademati, toreumatum toreumati’
25et cetera; tertii autem ordinis haec est quam in consuetudine observabimus:
‘poema poematis’, pluraliter ‘poemata poematum poematibus,
toreuma’ similiter.
28-31Omnia nomina quae in ‘‑o’ terminantur masculini generis, si tamen
recipiant et femininam naturam, erunt communia, velut ‘hic’ et
30‘haec latro’, ‘hic’ et ‘haec nebulo’, ‘hic’ et ‘haec homo’, exceptis his: ‘hic
leno haec lena, hic leo haec lea’, et si qua alia sunt.
211-27Omnia nomina quae singulari ablativo in ‘‑i’ litteram cadunt, haec
addita ‘‑um’ syllaba faciunt genetiuum pluralem, Velut ab hoc omni
horum omnium. Ablativo autem singulari ea demum in ‘‑i’ litteram cadunt,
quae communia sunt trium generum, ut ‘felix felici felicium’ et
5‘vehemens vehementi vehementium, constans constanti constantium,
atrox, prudens’ et similia. Etiam alia trium generum nomina sunt,
quae quamvis in masculino et feminino ‘‑is’ litteris nominativo terminantur,
tamen in neutrali in ‘‑e’ nominativum faciunt, ut ‘hic salutaris
haec salutaris hoc salutare, hic gracilis haec gracilis hoc gracile’
10et similia; in his tamen omnibus observabimus, appellationes
dumtaxat si fuerint, tunc ablativum in ‘‑i’ litteram facere:
nam si propria nomina fuerint, tunc ablativum in ‘‑e’ litteram habere
debent, ut ‘Felice, Vehemente, Salutare’; nihilominus tamen pluralem
genetivum eundem servant: tantum ablativum singularem variant
15in differentia proprii nominis et appellativi. Aeque illa quoque ablativum
per ‘‑i’ litteram habent, quae nominativo in ‘‑e’ correpta terminantur,
quae sunt utique neutralia, ut ‘mare, sedile, manuale, monile, rete’
et similia. Item illa per ‘‑i’ litteram ablativum habent, quae accusativum
per ‘‑im’, et sunt tertii ordinis, ut ‘puppis, sitis, securis’ et cetera
20quae hoc libro excepimus. Illa quoque, quae similem genetivum nominativo
habent, per ‘‑i’ litteram ablativum habent et per ‘‑e’, ut ‘haec
navis huius navis ab hac navi’ et ‘nave’; duplicem enim haec regula habet
ablativum: et ‘ignis’ similiter et ‘turris’ et ‘ratis’. Item illa per ‘‑i’ ablativum
habent, quae in ‘‑l’ litteram nominativum habent et sunt neutralia,
25ut ‘tribunal, vectigal’. Item illa ablativum per ‘‑i’ faciunt, quae genetivo
plus quam una syllaba crescunt: ‘supellex supellectilis, praeceps
praecipitis’.
28- 2213Omnia nomina quae in ‘‹‑e›ns’ terminantur, si modo non sunt
participia, possunt et pluraliter neutraliter intellegi et singulariter femi‹ni›ne
30derivari ad appellationem, velut ‘hic vehemens’ neutraliter
pluraliter ‘haec vehementia τὰ σφοδρά’, feminine singulariter ‘haec
vehementia ἡ σφοδρότης’; item ‘prudens prudentia’ et similia. Unde
igitur ‘dinoscitur’ et ‘discernitur’ nomen a participio? Quod nomen recipit
conparationem et superlationem, unde etiam ‘appellatio’ derivatur,
participium autem non recipit. Sed evenit saepenumero ut
21, 5ex ipsis participiis nomen sive appellatio similis participio derivetur,
velut ex eo quod est patior participium facimus ‘patiens ὁ ὑπομένων’,
fit et nomen ‘patiens ὁ ἀνεξίκακος καὶ ἡ ἀνεξίκακος’; item ex eo quod
est ‘sapio sapiens ὁ φρονῶν’, fit et nomen ‘sapiens ὁ φρόνιμος’: hinc fit,
ex nomine dumtaxat, pluraliter neutrum ‘sapientia τὰ φρονοῦντα’ et
10‘sapientia ἡ φρόνησις’. Sed nonnumquam ex participiis, unde conparatio
esse non potest, invenimus derivari ad femininas etiam appellationes,
ut ‘audiens audientia τὰ ὑπήκοα καὶ ἡ ἀκρόασις, silens
silentia τὰ ἥσυχα’, feminine ‘silentia ἡ σιωπή’.
2214-20In omnibus quae genetivo crescunt non invenies plus una syllaba
15crescere praeter pauca, ex quibus quae suggesta memoria sunt inseruimus:
‘iecur iecineris’ (quidam dicunt et ‘hoc iocinus iocinoris’), ‘supellex
supellectilis, ‹praeceps praecipitis›’ (quamquam alii dicunt in
nominativo ‘haec supellectilis’ et ‘hic praecipes huius praecipitis’); in
his quaedam ablativum per ‘‑i’ litteram observabimus, quae etiam,
20cum de ablativo adnotaremus ibi quae ‘‑i’ litteram habent, excepimus.
Quotation layer
Verg. Aen. 2, 460
Critical apparatus
supra] cf. supra p. 9, 15-20 habuerint] habuerit but ‘Πηλείδης Πηλείδου’] ut ‘pelides, pelidu’ bἀτραπῶν] ἀτραπιτῶν Eichenfeld–Endlicheret] et secl. (sed cf. supra p. 9, 7) Eichenfeld–Endlicher secl. (sed cf. supra p. 9, 7) Keilpluraliter] pluraliter cum Char. 51, 9 De Nonno; pł b; pluralem Eichenfeld–Endlicher Keilobservabimus] observamus Char. 51, 13pluraliter] pluraliter cum Char. 51, 14 De Nonno; pł b; plurali Eichenfeld–Endlicher Keillitteram] littera bobservabimus cum Char. 57, 24 b1: observamus bhabere
] debere b; corr. KeilAeque illa quoque ablativum per ‘‑i’ litteram habent, quae nominativo in ‘‑e’ correpta] cf. supra p. 19, 23-29 ablativum] ablativo bhaec regula habet
] haec regula habet obstante Char. 58, 12-13 Eichenfeld–Endlicher‘‹‑e›ns’] om. De Nonno ex Char. 59, 1pluraliter] pluraliter cum Char. 59, 2 De Nonno; pł b; plurali Eichenfeld–Endlicher Keilhinc] hic bpluraliter] pluraliter cum Char. 59, 16 De Nonno; pł b; plurali Eichenfeld–Endlicher Keilneutrum b: neutro Eichenfeld–Endlicher Keilmemoria] memoriae obstante Char. 59, 26 Eichenfeld–Endlicherpraeceps praecipitis suppl. De Nonnodicunt De Nonno: d. b; dicant Eichenfeld–Endlicher Keilpraecipitis] praecipis sed cf. Char. 58, 29-30; 110, 29-111, 1; 154, 1-2 Jeep 1889, 45litteram] facere obstante Char. 60, 4 Eichenfeld–Endlicher obstante Char. 60, 4 Keilcum de ablativo adnotaremus ibi quae ‘‑i’ litteram habent, excepimus] cf. supra p. 21, 25-26