Ars Bob. 22, 21-26 - 25, 5-16
2221-26Sunt quaedam nomina nominativo duplicia, sed quae non ex
utroque nominativo declinationem accipiant, sed ex altero, velut
‘satias’ et ‘satietas’: verum tamen non ex eo quod est ‘satias’, sed ex eo
quod est ‘satietas’ ‘satietatis’ facit; item ‘iter’ et ‘itiner’: verum tamen ex
22, 25eo quod est ‘itiner’ ‘itineris itineri’ facit; et alia sunt: verum sufficiunt
haec exempli causa.
27- 232Omnia nomina monosyllaba trium generum tertii ordinis sunt,
excepto uno masculino et duobus femininis; ‘hic’ enim ‘vir huius viri
facit’ secundi ordinis, et ‘spes’ et ‘res’ quinti ordinis, velut haec ‘spes spei,
res rei’.
233-8Nomina monosyllaba masculini generis: ‘as assis ἀσσάριον, bos
bovis, dux ducis, dens dentis, flos floris, fons fontis, fur furis, grex
22, 5gregis, glis gliris μυοξός, Mars Martis, mons montis, mas maris, mos
moris, mus muris μῦς, pes pedis, praes praedis ἔγγυος, par paris
ἴσος, pons pontis, rex regis, ros roris, sal salis, sol solis, trux trucis
ἀντιπληκτικός, vir viri, vas vadis’.
9-20Feminini generis: ‘arx arcis, ars artis, calx calcis, cos cotis, crux
10crucis σταυρός, dos dotis, fax facis, frux frugis, falx falcis, faex faecis,
frons frontis, fraus fraudis, fors fortis, glans glandis, gens gentis,
glos gloris γάλως (ἀδελφὴ ἀνδρός), lanx lancis, lex legis, lens lentis,
lis litis, laus laudis, lux lucis, mens mentis, merx mercis, mors mortis,
nix nivis, nox noctis, nex necis, nar naris, nux nucis, ops opis, pax
15pacis, pars partis, prex precis, plebs plebis, pix picis, res rei, spes
spei, stips stipis, stirps stirpis, sors sortis, sus suis, [lis litis] trabs
trabis, vox vocis, vix vicis, urbs urbis, vis vis βία’; et haec omnia
crescunt genetivo exceptis his duobus, ‘vis’ et ‘sus’: Vergilius
‘setigerumque fetum suis’
20dixit.
21-26Neutri generis: ‘aes aeris, cor cordis, crus cruris, fas (ἄκλιτον)
θεμιτόν, far farris, fel fellis, git μελάνθιον (ἄκλιτον), ir θέναρ
(ἄκλιτον), ius iuris, lac lactis, mel mellis, os oris, os ossis’ (sed et ‘ossum
ossi’), ‘par paris, rus ruris, tus turis, vas vasis, ver veris’; et haec
25omnia declinantur exceptis his duobus, ‘fas’ et ‘ir’, quae indeclinabilia
sunt.
27-244Quartae declinationis masculini generis nominativus et genetivus
singularis in us terminantur, velut ‘hic senatus huius senatus’; item
feminina: ‘haec porticus huius porticus’; item neutra: ‘hoc genu huius
genu huic genu’; similiter et ‘cornu’ singulariter non declinatur, quamvis
Lucanus ‘cornus’ genetivum dixit libro VII:
‘cornus tibi cura sinistri’.
245-1423, 5Omnis appellatio quae ex verbis proficiscitur et in ‘‑us’ terminatur
masculini generis est, velut ex verbo ‘descendo’ ‘hic descensus’; fit et
ex ‘coeo’ ‘hic coitus’, ‘ambio’ ‘hic ambitus’, ‘adficio’ ‘hic adfectus’; et quarti
ordinis sunt et genetivo per ‘‑us’ efferuntur. Sed si participium erit,
secundi erit ordinis et per ‘‑i’ genetivo proferetur, velut ‘hic habitus
10huius habiti, hic morsus huius morsi’. Sed, si non fallor, omnium
verborum appellationes etiam in ‘‑o’ terminantur, quae cum in ‘‑o’ terminatae
fuerint generis feminini sunt, velut ‘haec coitio, haec ambitio,
haec scribtio, haec adfectio, haec descensio, ascensio, morsio,
dilectio, amatio’ et cetera.
15-2515Est et alius ordo declinationis, quem alii ad secundam declinationem
pertinere dicunt, quoniam genetivum in ‘‑i’ litteram facit, alii
tertiae putaverunt, quoniam accusativum in ‘‑em’, item dativum et ablativum
pluralem in ‘‑bus’ facit; quem ideo nulli parti tribuentes quintae
esse dicendum putaverunt ueteres grammatici. Exempla: ‘hic
20dies haec dies huius diei’, dum tamen sciamus pluraliter feminine ‘hae
dies’ et ‘has dies’ non oportere nos dicere, quamvis singulariter feminine
dicimus. Cetera tamen similia feminino modo proferuntur tantum,
ut ‘species, materies, luxuries, inluvies, macies’, quarum specieum
pluralem genetivum non similiter observabis sicut in die et meridie
25per ‘‑rum’, sed per ‘‑um’ syllabam, ut ‘specieum, materieum, luxurieum’.
26-254Sed veteres in hac specie declinationis genetivum singularem similem
nominativo dicebant, in quibus Cicero pernicies casu genetivo
dixit ratione illa quod, cum nominativus pluralis a genetivo
singulari proficiscatur sitque aut idem aut earumdem syllabarum,
velut ‘huius scholae hae scholae’ et ‘huius Marci hi Marci’, item genetivus
sequi debet nominativum pluralem, et ideo ‘Cicero, pernicies’
casum genetivum extulit.
255-1624, 5Huius tamen quintae declinationis nomina quae ante ‘‑es’ productam
et puram habent ‘‑i‑’ litteram, haec omnia et feminina sunt et
correpta, velut ‘dies, materies, luxuries’; excipitur autem ‘quies’, quod
genetivo casu crescit: quietis enim facit et fit tertii ordinis, quamquam
conpositum ex eo requies servat suam regulam et requiei facit, sicut
10Vergilius:
‘requiem spatiumque furoris’;
sin autem adiecta ‹non› fuerit littera ‹i›, in ‘‑is’ facit genetivum et
fit tertiae declinationis, velut ‘nubes nubis, caedes caedis’. Corrumpuntur
autem haec tria, ‘spes, res, fides’, quae faciunt ‘spei, rei, fidei’. De
15fame ambigitur: quidam enim ‘haec fames huius famis’, quidam ‘huius
famei’, ut ‘fidei’, declinaverunt.
Critical apparatus
facit] faciat bbos bovis] c(ommune) b3dux ducis] c(ommune) b3fur furis] c(ommune) b3glis] f(emininum) b3mus muris μῦς] mus μυς muris bpar] o(mne) eandemque notam etiam post trux trucis posuit b3ἀντιπληκτικός] ἀντιπληκτικός bγάλως (ἀδελφὴ] γαμος αδελφης b[lis litis]] exp. b3; del. Keilossum] ossum Keil; ossus bcura] cura cum B De Nonnodescensus’; fit et
] cf. supra p. 22, 7 et 8, ne de descensus fit, et cogites proferetur] proferentur b; proferetur corr. Keilalii
] aliae bpluraliter] pluraliter De Nonno; pł b; pluralem Eichenfeld–Endlicher Keilquarum specieum
] quare specieum obstantibus Char. 32, 5 et Diom. GL I 305, 2 Eichenfeld–Endlicheritem] huius felicis hi felices et huius domus hae domus, aeque Char. 87, 16-17requies] reques bfuroris] furori Verg.sin autem adiecta non suppl. Keil: sin autem adiecta b; si autem non adiecta add. Eichenfeld–Endlicheri suppl. Keil
Quotation layer
Verg. Aen. 12, 170
Lucan. 7, 217
Verg. Aen. 4, 433 furoris] furori