Ars Bob. 25, 17-19 - 27, 4-28, 25
2517-19Sunt quaedam nomina quae singulariter tantum efferuntur,
sunt quae pluraliter tantum; haec paene maiore ex parte collecta suo
quaeque ordine subicimus.
20-2225, 20Masculina semper singularia: ‘hic clavus ὁ ἧλος, cruor (Vergilius
‘cruores’ dixit), ‘hic fumus, hic fimus ὄνθος, hic genius ἡ τύχη, hic
muscus’ (herba), ‘hic pulvis’.
23- 262Feminina singularia: ‘haec barba’ (Vergilius pluraliter dixit), ‘haec
culpa, haec eloquentia, haec fames, haec Graecia, haec galla κηκίς,
25haec clauus’ (purpura vestis), ‘haec hara συφεών, haec lux, haec labes
ὄλισθος, haec memoria, haec malitia, haec pax’ (Sallustius pluraliter
dixit: ‘iudicia bella atque paces’), ‘haec prosapia ἡ ἐκ προγόνων
εὐγένεια, haec rabies, haec supellex, haec sanies, socordia ἠλιθιότης,
haec sitis, haec tabes, haec vecordia, haec vis’.
263-13Neutralia semper singularia: ‘hoc allex ἄλληξ’ (ἰχθὺς τεταριχευμένος),
‘hoc barathrum, callum τύλωμα, caenum, crocum’ (Vergilius
25, 5masculine dixit
‘crocumque rubentem’),
‘hoc faenum, hoc fel, hoc genium, hoc ius ὁ ζωμός, hoc iustitium’
(luctus publicus), ‘hoc letum, hoc murmur, hoc pelagus, hoc par, hoc
pus πύον’ (ἄκλιτον), ‘hoc sulpur, hoc rudus γῆς σωρός, hoc robor,
10hoc rus, hoc scrupulum σκινδάλαμος, hoc sinape, hoc siler λύγος, hoc
vulgus’ (Vergilius masculine dixit
‘in vulgum ambiguas’),
‘hoc virus ἰὸς ἐχίδνης, hoc viscum ἰξός’ (sed Plautus ‘viscus’ dixit).
14-273Masculina semper pluralia: ‘hi antes ὄρχατοι, οἱ στοῖχοι τῶν
15ἀμπέλων’ (λέγεται δὲ καὶ ἐπὶ ἱππικῶν τάξεων), ‘hi carceres αἱ ἀφετηρίαι
ἀπὸ τοῦ συνέχειν’ (sed Vergilius
‘ruuntque effusi carcere currus’
singulariter dixit), ‘hi cani πολιαί, hi casses ὑφάσματα ἀραχνῶν, hi
casses τὰ δίκτυα, hi cancelli, hi caelestes, hi foci’ (pro ‘sedibus’, pro
20‘Penatibus’), ‘hi furfures πίτυρα, hi fori’ (loca spectaculorum; item fori
sunt in navibus, ubi nautae sedentes remigant), ‘hi freni χαλινοί’ (sed
et ‘frena’ et ‘frenum’ invenimus; ‘λέγεται δὲ καὶ σειρὰ φύσεως freni’),
‘hi inferi, hi grumi οἱ διορίζοντες τοὺς ὅρους λίθοι, hi inferni ὑπόγειοι,
hi liberi τὰ τέκνα, hi lendes κονίδες, hi lares θεοὶ κατοικίδιοι’ (et
25‘larem’ legimus et ‘las’ et ‘lar’),’ hi loci τῆς μήτρας οἱ τόποι, hi lemores
νυκτερινοὶ δαίμονες, hi mores, hi manes, hi maiores πρόγονοι, hi
minores μεταγενέστεροι, hi nostrates ἡμέτεροι’ (sed huic singulare
quidam dant nostras nostratis, ut ‘potestas potestatis’; et ‘magistras
magistratis’ invenimus), ‘hi optumates (sed invenimus ‘optumas’; et
30‘infimates’ legimus), ‘hi pugillares πινακίδες, hi primores, hi proceres,
posteri, Quirites’ (et ‘Quiritem’ invenimus), ‘hi Quinquatrus Παναθήναια,
hi sentes, hi sales’ (cum religionis causa dicimus), ‘hi vepres ἄκανθαι,
θάμνοι, βοτανώδης τόπος’.
4-2825Feminina semper pluralia: ‘hae argutiae φλυαρίαι, hae angustiae,
26, 5hae arae, hae Alpes, hae aedes’ (‘domus’; sed ‘aedis’ si dixeris ‘templum’
significas), ‘hae antiae κόμαι αἱ διὰ τῶν κροτάφων κρεμάμεναι,
hae antemnae, hae blanditiae, hae bigae trigae quadrigae, hae conpedes,
hae caulae μάνδραι, hae caerimoniae θρησκεῖαι, θυσίαι,
hae cunae βαβαλιστήρια, hae crates πλήγματα ῥάβδων’ (et ‘cratem’ dixerunt),
10‘hae copiae ἐπιτήδεια, hae divitiae, hae deliciae, hae dapes’
(et ‘dapis’ dixerunt), ‘hae dirae κατάραι, hae exuviae, hae exequiae
ἐκκομιδαί, hae Esquiliae’ (‘locus Romae’), ‘hae excubiae, hae fauces’
(et ‘faux’ invenimus), ‘hae fruges καρποὶ οἱ χαμόθεν, οὐχ οἱ κρεμάμενοι’
(et ‘frugem’ et ‘fruge’ dixerunt), ‘hae fores αἱ θύραι’ (et ‘foris’
15invenimus singulariter), ‘hae fasces’ (et ‘fascem’ invenimus masculino
genere), ‘hae fortunae ὑπάρχοντα, hae feriae, hae falerae ἱπποκόσμια,
hae facetiae εὐομιλίαι, hae foveae’ (‘fossae’ et ‘insidiae venatorum,
βόθυνοι’), ‘hae genae παρειαί, hae grates’ (‘quas agimus ob merita’),
‘hae Gratiae’ (‘deae’), ‘hae gingivae τὰ οὖλα τῶν ὀδόντων, hae gerrae
20πλεκτά τινά ἐστιν τείχεσιν προσφερόμενα, hae indutiae, hae inferiae, hae
insidiae, hae inimicitiae, hae ineptiae’ (et ‘ineptia’ dicitur), ‘hae Idus
εἰδοί, hae indiciae ἔλεγχοι, hae ianitrices εἰνάτερες, hae inlecebrae’
(et ‘inlecebra’ invenimus), ‘hae kalendae, hae lactes λοβοὶ τῶν σπλάγχνων,
λεπτὰ ἔντερα, hae litterae, hae lutinae πηλώματα, hae lautumiae
25λατόμια, hae latebrae, hae minae, hae manubiae, hae nuptiae,
hae nonae, hae nares, hae nundinae, hae nugae, hae neniae ἐπιτάφιοι,
hae † leriae φλυαρίαι, hae opes’ (accusativum et genetivum
et ablativum singularem huius nominis invenimus: ‘hanc opem,
opem ferre’, et ‘huius opis’,
‘vide siquid opis adferre huic’
Terentius, et ‘ab hac ope’, Sallustius in II ‘cum egens alienae opis
27, 5plura mala exspectarem’ in oratione Cottae, Cicero in pro Milone
‘ut omnem semper vim quacumque ope possent a corpore a capite
a vita sua propulsarent’), ‘hae plagae δίκτυα, hae preces’ (Vergilius
‘prece numen adora’
singulariter dixit), ‘hae primitiae ἀπαρχαί, hae quisquiliae φρυγάνων
10χαίτη, hae reliquiae, hae retes δίκτυα’ (et in consuetudine dicimus: ‘in
retes meas incidisti’; ‘retia’ enim plurali nominativo ex ‘rete’, quod
est neutrale nominativum, facit), ‘hae sarcinae σκεύη, hae sortes,
hae sordes ῥύπος’ (et ‘sordem’ invenimus), ‘hae scopae σάρος, hae
scalae, hae salinae ἁλοθήκια, hae tenebrae, hae tendiculae σαγῆναι,
15hae vires, hae vindiciae καρπιστεία, ἐλευθερίας ἐκδικία’.
Quotation layer
Verg. Aen. 4, 687
Sall. Iug. 31, 20
Plaut. Bacch. 50; Plaut. Poen. 479
Verg. georg. 3, 104; Verg. Aen. 5, 145
Critical apparatus
atque] adque b Keilallex] allex cum Char. 33, 13 b; allec e Diom. GL I 327, 24 Keilhoc genium] hoc genium cum Char. 33, 15 et CGL II 461, 18 b; ingenium Diom. GL I 327, 24sulpur] sulphur bαἱ ἀφετηρίαι ἀπὸ τοῦ συνέχειν] a coercendo τὰ εἱρκτήρια 34, 4-5 Char.casses] caces bfreni] exspectes frenum (cf. Cels. 7, 25, 2), sed cf. Char, 34, 11 freni οἱ χαλινοί, σειρὰ φύσεως ὑπόγειοι] επιγιοι blemores
] lemures Eichenfeld–Endlicherpugillares] pugillare b