Ars Bob. 2, 23 - 3, 19-22
223Nomini accidunt haec: qualitas, genus, figura, numerus, casus.
24Qualitas est qua intellegitur proprium sit an appellativum.
25-302, 25Genera nominum sunt quinque: masculinum, femininum, neutrum,
commune, omne. Masculinum est cui praeponitur pronomen
‘hic’, ut ‘hic Aeneas’. Femininum est cui praeponitur pronomen ‘haec’,
ut ‘haec Musa’. Neutrum est cui praeponitur pronomen ‘hoc’, ut ‘hoc
scamnum’. Commune est cui praeponitur ‘hic’ et ‘haec’, ut ‘hic’ et ‘haec
30canis’. Omne est ut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc felix’.
31-4Sunt et promiscua nomina quae Graeci ἐπίκοινα vocant,
cum quod necessarie masculino genere pronuntiatur etiam femininum
intellegitur, vel contra quod feminine pronuntiatur etiam masculino
accipitur, ut ‘passer, aquila’.
23-43Septimus vero modis quattuor profertur. Primo, cum in persona
aut in loco aut in re intellegatur, velut ‘in Scipione militaris virtus
25enituit’, ‘in monte Caucasio poenas luit Prometheus’, ‘in statua
Ciceronis victoria coniuratorum inscribitur’; et interpretatur talis
figura per dativum: ‘ἐν τῷ Σκιπίωνι’, ‘ἐν τῷ Καυκασίῳ ὄρει’, ‘ἐν τῷ
ἀνδριάντι’. Quae regula etiam in nominibus secundae declinationis
quorum ablativus et dativus idem est observatur, et in nominibus
tertiae quorum item ablativus et dativus idem est, velut ‘ab hac securi,
ab hoc suavi’.
35-93, 5Figura nominibus aut simplex est, ut ‘felix’, aut conposita, ut
‘infelix’. Conponuntur autem nomina modis quattuor: ex duobus
integris, ut ‘suburbanum’; ex duobus corruptis, ut ‘opifex’; ex integro
et corrupto, ut ‘ineptus’; ex corrupto et integro, ut ‘armipotens’; aliquando
ex pluribus, ut ‘inexpugnabilis, inexorabilis’.
10-1510Numeri sunt duo: singularis et pluralis, ut ‘hic Cato’ [ut] ‘hi Catones’.
Sunt autem quaedam nomina semper pluralia, ut ‘sordes, moenia’;
quaedam singularem pluralemve numerum communiter significant,
ut ‘dies, nubes’; quaedam positione singularia intellectu pluralia, ut
‘populus, contio’; quaedam positione pluralia intellectu singularia, ut
15‘Cumae, Athenae, Thebae’.
16-18Casus sunt sex: nominativus, genetivus, dativus, accusativus, vocativus,
ablativus. Adicitur autem a diligentioribus etiam septimus
casus.
19 tit.DIFFERENTIA ABLATIVI ET SEPTIMI CASVS.
19-22Semper ablativus
20uno modo profertur, cum a persona aut a loco aut a re ablatum quid
significetur, velut ‘ab Aenea stirpem deducit Romulus’, ‘ab urbe
in Africam redit’, ‘a libris Ciceronis intellectum est’.
Critical apparatus
pronuntiatur] pronuntietur best] esse bnominibus] in ut in Char. 19, 24 Eichenfeld–Endlicher Keil om. del. Keilpluralemve] pluralemque cum Char. 195, 3 Keilsignificant bSEPTIMI CASVS] SEPTIMI. Casus b