Ars Bob. 4, 4-8 - 6, 4-5
44-8Secundo, cum duo ablativi copulati genetivo Graeco interpretentur,
4, 5velut ‘ducente dea elapsus est Aeneas’, ‘incusante Cicerone
Catilina victus est’, ‘studente Sacerdote differentia inventa est’:
‘ἡγεμονευούσης τῆς θεᾶς ἐξώλισθεν Αἰνείας’, ‘κατηγοροῦντος Κικέρωνος
ἡττήθη Κατιλίνας’, ‘σπουδάζοντος Σακέρδωτος ἡ διαφορὰ ηὑρέθη’.
9-11Tertio modo, cum hanc figuram Graecam: ‘ἐλπίδι τοῦ δύνασθαι’,
10‘προαιρέσει τοῦ λῃστεύειν’, ‘σκέμματι τοῦ ἐπιβουλεύειν’, Latine dixerimus
‘spe posse’, ‘voluntate latrocinandi’, ‘consilio insidiandi’.
12-21Quarto cum ‑ ut † Asprus rettulit ‑ Latinum eloquium in
quodam verbo deficit, velut in illo ‘ὄντος οὔσης ὄντων οὐσῶν’. Dicimus
enim sic: ‘nullo timore hostium castra inrupit’, ‘nulla spe
15per vim potiundi vallo fossaque moenia circundat’, ‘nullis custodibus
Palladium ereptum est’, ‘nullis insidiis palam victus est hostis’;
ubique enim deficit Latinus sermo, scilicet ideo quoniam duo
ablativi nominales sunt copulati: quod si unus eorum participialis
sit, non deficit Latinus sermo sed plenus est, ut supra relatum est:
20‘ducente dea elapsus est Aeneas’, et cetera quae secundo modo
exposuimus.
22-25Quaedam etiam inveniuntur quae flecti non possunt, ut ‘frugi
nihili’; quaedam duobus vel tribus casibus tantum, ut ‘Iuppiter’ nominativo
‹et vocativo› casu et ‘opes’: ‘opis’ enim et ‘opem’ et ‘ope’ invenimus.
26-30Sunt nomina quae gentem significant, ut ‘Afer, Hispanus’; alia
numerum, ut ‘unus, duo’; alia ordinem, ut ‘primus, secundus’; alia qualitatem,
ut ‘bonus, malus, albus, niger’; alia quantitatem, ut ‘altus, magnus,
humilis’, quaedam a moribus, ut ‘remissus’, alia ab accidentibus
30vel consequentibus tracta, ut ‘beatus, dives, pauper’.
51-9Sunt quaedam primae positionis, ut ‘Peleus, mons, fons’; quaedam
derivativa, ut ‘Pelides’ (ex hac specie
‘Aeneia puppis’
et
5‘Romuleoque recens horrebat regia culmo’
et
‘Phineia postquam
clausa domus’:
haec Graeci κτητικά appellant) ‘montanus, fontanus’.
10-2010Sunt deminutiva, quae in deminutionem absolutorum nominum
fiunt sine ulla conparatione, ut ‘parvus parvulus, adulescens adulescentulus’;
illud vero memineris, quod semper deminutiones generibus
suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, ut ‘rana raniculus,
glandium glandicula, beta betaceus, malva malvaceus,
15pistrinum pistrilla’ (ut Terentius in Adelphis) ‘ensis ensicula’ et ‘ensiculus’ (Plautus
‘ensicula’ in Rudente). Monoptota vero nomina et haec quae natura
singularia sunt, id est elementa, item fluminum et montium
nomina et urbium, item deorum hominumque nomina propria, litterarum
‹elementa›, item numeri, deminutionem, quam Graeci
20ὑποκορισμόν vocant, non recipiunt.
21-23Sunt etiam quae ab his ῥηματικά dicuntur, a nobis verbalia, ut
a verbo quod est ‘lego’ fit ‘lectio’, ‘dico dictio, oro oratio’, et ‘raptor’ et
‘percussor’ ab eo quod est ‘rapio’ et ‘percutio’.
61-3Quaedam generalia sunt, quibus multa continentur dissimilia,
ut ‘animal, arbor’; ex his nascuntur specialia, quae tamen insunt originibus
suis generalibus, ut ‘homo, equus, taurus, laurus, pinus’.
4-5Quaedam ficta sunt a sonis vel a vocibus, ut ‘stridor, clangor, tinnitus,
5mugitus, ululatus, hinnitus, mussitus’.
Critical apparatus
σκέμματι] σχήματι KeilAsprus] Scaurus Diom. GL I 318, 14quod si] quam si bparticipialis
] participalis bet vocativo suppl. Eichenfeld–Endlicher ex Char. 196, 1 (Dosith. 20, 1)derivativa ut Pelides ex hac specie Aeneia puppis et Romuleoque recens horrebat regia culmo et Phineia postquam clausa domus haec Graeci κτητικά appellant montanus fontanus De Nonno: derivativa ut Pelides montanus fontanus ... ex hac specie Aeneia puppis et Romuleoque recens horrebat regia culmo et Phineia postquam clausa domus haec Graeci κτητικά appellant add. Keildeminutionem cum codd. Diom. GL I 325, 25 b: deminutione cum Dosith. 22, 3 (ubi deminutionem corr. Keil) Keilraniculus] raniculus cum Char. 197, 1 et cod. Dosith. 23, 4 b; ranunculus dub. Eichenfeld–Endlicher dub. Keilensicula cum Char. 197, 4 et Dosith. 23, 4 (in singula et cod. Dosith.) b: om. suppl. Eichenfeld–Endlicher suppl. Keilelementa suppl. ex Char. 197, 9 (Dosith. 23, 5) Eichenfeld–Endlicher Keilverbalia] adverbialia bpercutio] percusso binsunt] insulto b
Quotation layer
Verg. Aen. 10, 156Verg. Aen. 8, 654Verg. Aen. 3, 212-213
Ter. Ad. 584Plaut. Rud. 1169