Ars Bob.

Ars Bob. 7, 22-27 - 9, 25-31

722-277, 22Sunt item nomina superlativa quae absolutum, id est πρωτότυπον, 7, 23non habent, sed ab adverbio veniunt, ut ulterior ultimus 7, 24ab ultra adverbio, citerior citimus a citra, inferior infimus ab infra, 7, 25superior summus a supra, prior etiam et primus ab adverbio prius et 26peior pessimus ab adverbio peius. Aliquando solus superlativus 27invenitur, ut novissimus, supremus. 83-63Sunt alia absoluta quae nullo quidem gradu conlationis figurantur, 4recipiunt tamen conlationem si illis magis adverbium iungatur 5et maxime, ut magis rudis et maxime similiter, sicut e contrario 6minus et minime adduntur. 7-187Utimur autem gradu conparativorum in uno et altero prope 8aequalibus ac similibus (nam dissimilium conparatio nulla est), ut 9hi duo viri fortes, sed hic altero fortior. Item conparativus gradus 10et his qui sui generis sunt et his qui alterius sunt conparatur, ut equus 11velocior equo dicitur, qui eiusdem generis est, item velocior cane, qui 12alterius generis est. Superlativus vero his tantum qui sui generis sunt 13praeponitur: nam velocissimus equus non dicitur nisi equis conparatus; 14itaque superlativus gradus aut omnibus sui generis praeponitur, 15ut 16o Danaum fortissime gentis 17Tydide, 18aut nullis. 26-9226Omnis autem declinatio a genetivo casu cognoscitur; nam qui 27nominativum servant inepte faciunt, cum quidem casus non sunt 28nominativi. Praeterea multa sunt nomina similia primae positionis 29declinationis primae et tertiae, ut Aeneas, Maecenas, de quibus quid 30dici potest, nisi quod genetivus fit arbiter discernens utriusque declinationis 8, 1nomina? Declinatur igitur primae declinationis genetivus 8, 2in ae, secundae in i, tertiae in is, quartae aut in us aut in u. 819-228, 19Scito autem conparativum gradum casum ablativum trahere 8, 20tam numeri singularis quam pluralis, ut doctior illo, doctior illis 21dicitur; superlativus vero casum genetivum trahit et tantum plurali 22iungitur numero, ut omnium iustissimus dicitur. 23-2523Omnium nominum quattuor sunt declinationes praeter ea quae 24non declinantur, quia tam per singularem quam per pluralem numerum 25eadem permanent, ut frugi, nugas, nihili. 93-59, 3Sed hi fere sunt nominativi in prima declinatione, quorum genetivi 9, 4in ae terminantur: in as, ut Aeneas, Lysias; in a, ut Seneca, Agrippa, 9, 5auriga, item feminina: fortuna, colonia; in es, ut Orontes, Achates. 6-206Quare ergo Maecenas Maecenatis, Aeneas vero Aeneae? Quia 7nomina Graeca in ας productam terminata vel disyllaba flexa, cum 8apud eos per genetivum ου habent in extremitate syllabam, apud nos 9primae sunt declinationis, velut Λυσίας Λυσίου, μύντας μύντου: 10Lysias Lysiae, Amyntas Amyntae; et disyllaba flexa, Antas Antae, 11Menas Menae, quia et apud Graecos ντς ντ, Μηνς Μην. 12Nam Dryas Dryantis et Thoas Thoantis, quia nec flectuntur, et omnia 13quae vel in τος vel in δος apud Graecos exeunt per genetivum 14eodem casu apud nos ο in i mutato efferuntur, velut Δρύας Δρύαντος 15nos Dryas Dryantis. [Thoas Thoantis] Similiter et in femininis. Item 16Orontes, Achates Orontae et Achatae facit, quoniam et apud Graecos 17per ου efferuntur; quae autem conposita sunt et genetivo apud Graecos 18ους extremam syllabam habent tertiae sunt apud nos declinationis, 19ut Diogenes Diogenis, apud illos Διογένης Διογένους, ριστοτέλης 20ριστοτέλους, Aristoteles Aristotelis. 21-2421Huius tamen primae declinationis nomina masculina tantum sunt 22et feminina, neutralia non sunt; itaque si qua neutralia inveniuntur, 23haec Graeca et tertii ordinis sunt ratione qua diximus, ut poema, 24poematis. 25-3125Incusativus autem primae declinationis aut per am exit aut 26per an; per an erit ex nominibus Graecis, velut hic Callias hunc Callian, 27per am ex Latinis, quae aut in a aut in es exeunt, ut hic Seneca 28hunc Senecam. Hic Oronta, cum Latine reformatur, hunc Orontam 29dicimus; nam si non reformetur Oronten poterimus dicere, ut Vergilius 30fidumque vehebat Oronten.

Critical apparatus

superlativa] exspectes comparativa et superlativa, sed cf. Dosith. 27, 4 De Nonnoalterius] alteris bfit cum Expl. 541, 7 b: sit cum Char. 17, 3 Eichenfeld–Endlicher cum Char. 17, 3 Keilin ‘‑ας’] in ‘‑as’ b secl. Tolkien 1910, 144Orontes] orontas bhaec Graeca et tertii ordinis sunt ratione qua diximus] cf. supra ll. 12-14 exit] exim b‘Oronten’] οροντen b

Quotation layer

Verg. Aen. 1, 96-97

Verg. Aen. 1, 113