Ars Bob.

Ars Bob. 12, 4-8 - 14, 1-4

124-812, 4Excipiuntur haec sola, quae sunt declinationis tertiae, quoniam 12, 5et crescunt genetivo et sola inveniuntur in tertia declinatione in us 6terminata, masculina quidem: hic Ligus Liguris, lepus leporis, mus 7muris, vetus, quod est trium generum; feminina autem: haec iuventus, 8servitus, senectus, salus, virtus, Venus, tellus, palus. 9-159Item secundi sunt ordinis quae in ευς apud Graecos proferuntur, 10velut Tydeus: hic enim Tydeus huius Tydei. Et ea nomina secundo 11ordini attribuunt, quae apud Graecos genetivo casu πλεονοσυλλαβε, 12velut χιλλεύς χιλλέως, δυσσεύς δυσσέως: hic Achilles 13huius Achilli, hic Ulixes huius Ulixi; sed quidam dicunt hic Achilles 14huius Achillei, Ulixes Ulixei; alii vero tertii ordinis: Achilles Achillis, 15Ulixes Ulixis. 16-2316Nomen masculinum proprium singulare simplex declinationis 17secundae ita utroque declinatur numero: hic Marcus huius Marci et 18sequenter; item quae ante us syllabam habent i sic declinantur, ut 19hic Concordius huius Concordii. Item feminina: haec laurus huius 20lauri. Neutrum nomen in us corruptum, quod singulariter tantum 21declinatur: hoc virus huius viri huic viro hoc virus o virus ab hoc 22viro. In um neutra: hoc bellum; item quae ante um habent i similiter 23declinantur, ut hoc studium huius studii. 24-3024Illud memineris, quod omnia nomina masculina quae ante us 25syllabam i habent, haec genetivo singulari eandem litteram i geminatam 26recipiunt, velut hic Concordius huius Concordii, Marius Marii, 27Thracius Thracii; in dativo vero et ablativo plurali eandem i litteram 28geminatam accipiunt, velut his et ab his Concordiis. Nam de vocativo 29plurali nihil dicendum est, cum scimus omnium nominum vocativum 30pluralem similem esse nominativo plurali. 131-41In -er vero tantum masculina inveniuntur in hac declinatione; 2nam quae feminina et neutralia sine dubio tertiae declinationis sunt, 3velut haec mater huius matris, hoc papaver huius papaveris, cadaver 4cadaveris. Masculina autem haec quae a Graecis proficiscuntur. 5-195Omnia enim quae apud Graecos aut per γρος aut per τρος aut 6per δρος efferuntur, haec omnia ος amittunt et per er elata declinantur 7ut secundae declinationis, velut γρός ager, ντίπατρος Antipater, 8Τεκρος Teucer, Μένανδρος Menander, quamvis Vergilius dixerit 9Teucrus et Evandrus; duo autem nomina suo statu permanent, Codrus 10et gongrus; non enim dicitur Coder nec gonger. Item ea nomina 11quae per fer aut per ger conponuntur genetivum faciunt per i litteram, 12ut lucifer, armiger. Item ea quae femininum in a faciunt et neutrum 13in um sine dubio secundae sunt declinationis, velut piger pigra 14pigrum: hic enim piger huius pigri. Reliqua vero masculina, quae 15neque a Graecis proficiscuntur neque ex conpositione veniunt neque 16femininum faciunt in a, haec omnia tertiae sunt declinationis, ut 17pater patris, exceptis his solis: cancer, socer, liber, auster, gener, 18puer, arbiter, raster, uter γαστρ, aper, quae genetivum in i faciunt. 19Exempla declinationis secundae in er: hic piger huius pigri. 20-2313In ir vero tria sunt tantummodo quae inveniuntur et haec masculina: 14vir, levir νδρς δελφός, ir θέναρ; et ir quidem indeclinabile, 15levir autem leviri facit et vir viri, et quae ab eo conponuntur, velut 16duumvir duumviri et similia. 24-2624Graeca vero quae genetivo Graeco aut crescunt aut per ος efferuntur, 25haec o litteram in i commutant et declinantur ut tertiae 26declinationis: Melampus Melampodis. 27-3327Scito autem in hac declinatione vocativum singularem quadrifariam 28efferri: per e, per er, per ir, per i; per e eorum quae in us terminantur, 29velut Marcus o Marce; per er eorum quorum nominativus 30per easdem litteras profertur: hic niger o niger; per ir eorum quorum 31similiter nominativus in ir terminatur: hic vir o vir; per i eorum quorum 32nominativo ante us syllabam i littera interposita est, velut hic 33Caelius o Caeli, hic Concordius o Concordi. 141-41Tertiae declinationis nominativi sunt hi: in al, in an, in ar, in 2as, in ax, in el, in en, in er, in es correptam, in es productam, in ex, 3in il, in in, in is, in ix, in o, in ol, in on, in or, in os, in ox, in ul, in ur, 4in us, in ux.

Critical apparatus

vetus scripsi De Nonno: veter b; vetus veteris cum Char. 20, 20 Eichenfeld–Endlicher cum Char. 20, 20 Keilπλεονοσυλλαβεῖ De Nonno ut in Char. 21,1: πλεονοσύλλαβα sunt add. (de Charisii cod. deperdito C hic dub. De Nonno) edd.; πλεονοσυλλαβι b; πλεονοσύλλαβα Eichenfeld–Endlicher; πλεονοσύλλαβα sunt add. Keilcorruptum b: correptum cum Char. 21, 14 (sed cf. supra p. 11, 6-7) Eichenfeld–Endlicher cum Char. 21, 14 (sed cf. supra p. 11, 6-7) Keilscimus] sciamus Char. 21, 27ex suppl. e Char. 22, 31 Eichenfeld–Endlicher e Char. 22, 31 Keil

Quotation layer

cf. Verg. Aen. 3, 108 cf. Verg. Aen. 8, 100