Ars Bob.

Ars Bob. 2, 23 - 3, 19-22

2232, 23Nomini accidunt haec: qualitas, genus, figura, numerus, casus. 242, 24Qualitas est qua intellegitur proprium sit an appellativum. 25-302, 25Genera nominum sunt quinque: masculinum, femininum, neutrum, 26commune, omne. Masculinum est cui praeponitur pronomen 27hic, ut hic Aeneas. Femininum est cui praeponitur pronomen haec, 28ut haec Musa. Neutrum est cui praeponitur pronomen hoc, ut hoc 29scamnum. Commune est cui praeponitur hic et haec, ut hic et haec 30canis. Omne est ut hic et haec et hoc felix. 31-41Sunt et promiscua nomina quae Graeci πίκοινα vocant, 2cum quod necessarie masculino genere pronuntiatur etiam femininum 3intellegitur, vel contra quod feminine pronuntiatur etiam masculino 4accipitur, ut passer, aquila. 5-95Figura nominibus aut simplex est, ut felix, aut conposita, ut 6infelix. Conponuntur autem nomina modis quattuor: ex duobus 7integris, ut suburbanum; ex duobus corruptis, ut opifex; ex integro 8et corrupto, ut ineptus; ex corrupto et integro, ut armipotens; aliquando 9ex pluribus, ut inexpugnabilis, inexorabilis. 10-1510Numeri sunt duo: singularis et pluralis, ut hic Cato [ut] hi Cato- 11nes. Sunt autem quaedam nomina semper pluralia, ut sordes, moenia; 12quaedam singularem pluralemve numerum communiter significant, 13ut dies, nubes; quaedam positione singularia intellectu pluralia, ut 14populus, contio; quaedam positione pluralia intellectu singularia, ut 15Cumae, Athenae, Thebae. 16-1816Casus sunt sex: nominativus, genetivus, dativus, accusativus, vocativus, 17ablativus. Adicitur autem a diligentioribus etiam septimus 18casus. 19 tit.19DIFFERENTIA ABLATIVI ET SEPTIMI CASVS. 19-2219Semper ablativus 20uno modo profertur, cum a persona aut a loco aut a re ablatum quid 21significetur, velut ab Aenea stirpem deducit Romulus, ab urbe 22in Africam redit, a libris Ciceronis intellectum est.