Ars Bob. 14, 5-12 - 15, 23-28
145-1214, 5In ‘‑al’ neutralia tantum inveniuntur, velut ‘hoc animal huius animalis,
tribunal tribunalis, bidental bidentalis’; horum ablativus per
‘‑i’ effertur, velut ‘ab hoc animali, tribunali’; multi autem voluerunt
nominativum per ‘‑e’ efferre, ut ‘hoc animale, hoc tribunale’. Si qua autem
masculina inveniuntur, ‘haec barbara’ sunt, ut ‘Hannibal, Adherbal’,
10et si qua alia sunt. Exempla tertiae declinationis neutri generis
in ‘‑al’: ‘hoc animal huius animalis’; item barbara masculina: ‘hic Hannibal
huius Hannibalis’.
13-16In ‘‑an’ nulla Latina, sed omnia Graeca et haec omnia masculina,
velut ‘hic Titan huius Titanis huic Titani hunc Titanem et Titana o
15Titan ab hoc Titane’; pluraliter ‘hi Titanes horum Titanum his Titanibus
hos Titanes et Titanas o Titanes ab his Titanibus’.
28-157In ‘‑as’ masculina tantum et feminina, velut ‘Maecenas Maecenatis,
dignitas dignitatis’; item Graeca quae genetivum per ‘‑τος’ faciunt, velut
30‘Thoas Thoantis, gigas gigantis’. Cum ergo omnia genetivum faciunt
per ‘‑tis’, haec sola monosyllaba diverse efferuntur: ‘vas vadis, mas
maris, as assis’. Inveniuntur alia tria, neutralia quidem duo, sed indeclinabilia:
‘fas’ et ‘nefas’; ‘nugas’ autem, tametsi indeclinabile est, tamen
commune trium generum est: ‘hic’ enim et ‘haec’ et ‘hoc nugas’ dicimus.
Exempla masculini generis in ‘‑as’: ‘hic Maecenas huius Maecenatis huic
14, 5Maecenati’ et sequenter; item feminina: ‘haec dignitas huius
dignitatis’ et sequenter; neutra non inveniuntur nisi illa quae indeclinabilia
sunt: ‘nefas’ et ‘fas’.
1417-27In ‘‑ar’ masculina tantum et neutralia; masculina: ‘Caesar Caesaris,
Lar Laris’; neutralia: ‘lucar lucaris, torcular torcularis’. Inveniuntur
autem communia trium generum: ‘par inpar’; faciunt enim ‘hic’ et ‘haec’
20et ‘hoc par’; ‘horum’ autem ‘duorum’, ‘paris’ et ‘imparis’, ablativus dupliciter
effertur: ‘ab hoc pare’ et ‘pari’. Praecipue autem invenitur in
neutralibus ‘torcular torcularis’ et ‘pulvinar pulvinaris’ producta a
littera, et ‘lucar’ correpta a littera effertur; scilicet ‘torcular’ ideo producta,
quia quibusdam placuit ‘hoc torculare’ dici, non ‘torcular’, et
25‘hoc pulvinare’, non ‘pulvinar’. Exempla masculini generis in ‘‑ar’: ‘hic
Caesar huius Caesaris’; commune trium generum in ‘‑ar’: ‘hic’ et ‘haec’ et
‘hoc par huius paris’; item neutralia: ‘hoc torcular huius torcularis’.
158-12In ‘‑ax’ masculina tantum et feminina, neutralia propria nulla,
nisi ea quae ex communione veniunt, velut masculina ‘hic Aiax huius
15, 10Aiacis’, feminina ‘fax facis’, communia ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc audax’; sed
horum communium ablativus dupliciter effertur, per ‘‑e’ et per ‘‑i’, velut
‘ab hoc audace’ et ‘audaci’.
13In ‘‑el’ neutralia: ‘hoc mel, hoc fel’.
14-19In ‘‑en’ masculina tantum et neutralia. Masculina quidem haec sola:
15‘hic rien νεφρός rienis, lien σπλήν lienis, flamen, pecten, fidicen,
tibicen, tubicen, cornicen, liticen’ (ex ‘lituo’, genere tubae minoris);
cetera vero neutralia sunt: ‘certamen certaminis’. Declinatio masculini
generis in ‘‑en’: ‘hic rien huius rienis’ et sequenter; item neutrum: ‘hoc
certamen huius certaminis’ et sequenter.
29-162In ‘‑es’ producta masculina tantum et feminina; masculina: ‘hic
Hercules huius Herculis, Ulixes Ulixis’; feminina: ‘caedes caedis, nubes
nubis’.
1520-2215, 20In ‘‑er’ omnium generum sunt: masculini ‘hic pater’, feminini ‘mater’,
neutri ‘tuber’; unum autem invenitur quod genetivo crescit duabus
syllabis: ‘iter itineris’; apud veteres autem invenimus ‘hoc itiner’.
23-28In ‘‑es’ correpta masculina et feminina, neutralia nulla per se, nisi
quae per communionem veniunt, velut ‘hic’ et ‘haec’ et ‘hoc teres’;
25masculina vero ‘miles’, feminina ‘seges’. Quattuor autem inveniuntur
quae genetivum diversum faciunt; nam cum omnia efferuntur per
‘‑tis’, velut ‘comes comitis, miles militis’, haec sola genetivum per ‘‑dis’
‹faciunt›: ‘praeses, reses, deses, obses’.
Critical apparatus
pluraliter cum Char. 25, 13 De Nonno: pł b; pluralis Eichenfeld–Endlicher Keil‘torcular’] torcular et pulvinar add. in app., sed cf. Char. 26, 16 Eichenfeld–Endlicherνεφρός add. in mg. ante rienis b1: νεφρός post rienis posuerunt Eichenfeld–Endlicher post rienis posuerunt Keilσπλήν] σπλήν add. inter lien et lienis b1; σπλήν post lienis posuerunt Eichenfeld–Endlicher post lienis posuerunt Keilgenere] generis bcertamen] ut certamen add. (velut hoc certamen Char. 28, 18) Eichenfeld–Endlichercorrepta] correptam Char. 29, 3‹faciunt›] faciunt add. Eichenfeld–Endlicher ex Char. 29, 9 Keil ex Char. 29, 9obses] obses ομηρος reses νωχελος deses ραθυμος (lege νωχηλης De Nonno) b1