Mall. Theod.

Mall. Theod. 9 tit. - 9, 6

DE METRO CHORIAMBICO Atque haec quidem quattuor metra, quae supra exposuimus, id est dactylicum, iambicum, trochaicum et anapaesticum, 10ex disyllabis et trisyllabis pedibus efficiuntur, prout uniuscuiusque metri ea quae a nobis explanata est ratio declarat. Reliqua vero quattuor metra, id est choriambicum, antispasticum, ionicum a maiore, ionicum a minore, quamvis quadrisyllabis pedibus ex parte plurima contexantur, ut tamen 15eorum finis non iniucundus sit, prope a paucarum syllabarum pedibus opem expetunt. Nam ut eum quem ab exordio proposuimus ordinem dicendi persequamur, metrum choriambicum apte efficitur ex tribus choriambis et dactylo et spondio sive trochaeo, 20ut est illud: celsus equo Phoenicia veste nitens ibat Arion. Tribus enim choriambis nisi dactylicus finis adiceretur, nihil in his esset dulce et canorum. Fit hoc metrum etiam ex duobus choriambis et dactylo et spondio sive trochaeo sequente. Huius exemplum: Phoenicia veste nitens ibat Arion. Ex uno etiam choriambo et dactylo et spondio sive 9, 5trochaeo fit hoc metrum ita: veste nitens ibat Arion. Non solum autem dactylico fine, sed etiam [duplice] iambico colobo metrum choriambicum concludi recte potest in hunc modum: 10celsus equo Phoenicia veste nitens repente fulsit. Quae conclusio iambica non modo post tres choriambos, sed post duos etiam et post unum non indecenter adiungi potest.

Critical apparatus

DE METRO CHORIAMBICO] om. M Tprout ] pro εvero quattuor] vero a quattuor εiniucundus] iocundus W; iocundis Ma suppl. Romanini 2007: paucarum paucarum W; prope paucarum syllabarum pedum opem expetunt Keil; expedunt P U; expediunt Rpersequamur] prosequamur S Mex] om. R Met suppl. Keil: et U: om. cett.et spondio Romanini 2007: om. M; vel spondio cett.dactylico] dactylo U Mom. coll. 10, 5 (p.47, 4) Heusinger: duplicem iambico colophon W; duplice iambico colophon ε θ; duplici iambico colophon S; duplici iambi colophon M; triplice iambico colobo temptavit Keilhunc modum] hunc mundum W; hoc modo θ M

Witnessess layer

Atque ~ expetunt W P R S T U C E M F

Nam ~ canorum W P R S T U C E M F

Fit ~ Arion W P R S T U C E M F

Ex ~ Arion W P R S T U C E M F

Non ~ fulsit W P R S T U C E M F

Quae ~ potest W P R S T U C E M F